The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

ANTIQUA ORDINATIONE

QUIBUS SUPREMI TRIBUNALIS SIGNATURAE
APOSTOLICAE LEX PROPRIA PROMULGATUR.

 

Antiqua ordinatione tribunalium Signaturae papalis gratiae et iustitiae suppressa, ante centum annos Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal restituit, vel melius instituit, Sanctus Decessor Noster Pius PP. X, Constitutione Apostolica scilicet Sapienti consilio die XXIX mensis Iunii anni MCMVIII edita, qua Curiae Romanae ordinatio apte recognoscebatur, cuique adnexa erat Lex propria Sacrae Romanae Rotae et Signaturae Apostolicae. Idem quoque Summus Pontifex Regulas servandas in iudiciis apud Supremum Apostolicae Signaturae Tribunal die VI mensis Martii anni MCMXII confirmare ratasque facere dignatus est; quin immo vim iisdem auctoritatemque Legis peculiaris pro Supremo Apostolicae Signaturae Tribunali attribuens, in Actis Apostolicae Sedis referri, promulgari et ab omnibus, ad quos spectaret, stricte in posterum observari iussit.

Competentiae Signaturae Apostolicae ita determinatae a Successore eius Summo Pontifice Benedicto PP. XV, ad instantiam Eminentissimi Michaëlis S.R.E. Cardinalis Lega, Supremi Tribunalis Praefecti, chirographo Attentis expositis diei XXVIII mensis Iunii anni MCMXV auctae et dein denuo expositae sunt in Codice Iuris Canonici, ab eodem Decessore Nostro paulo postea, id est die XXVII mensis Maii anni MCMXVII, promulgato.

Quae fere immutatae permanserunt usque ad Constitutionem Apostolicam Regimini Ecclesiae universae, qua Summus Pontifex Paulus PP. VI, venerandae memoriae, die XV mensis Augusti anni MCMLXVII novam Romanae Curiae ordinationem ad effectum alacriter adduxit, Sectionem Alteram ad summa eaque principalia fidelium iura aptius tuenda apud Tribunal Signaturae Apostolicae induxit eiusque munus rectae iustitiae administrationi invigilandi ad causas quoque matrimoniales extendit.

Huiusmodi magnae innovationes requirebant ut quam primum Normae Speciales redigerentur, quae ab eodem Summo Pontifice iam die XXIII mensis Martii anni MCMLXVIII ad experimentum approbatae sunt, deinceps Regulas servandas substituerunt et per quadraginta annos viguerunt in periodo profundae recognitionis legislationis canonicae.

Promulgavit enim Servus Dei Ioannes Paulus PP. II die XXV mensis Ianuarii anni MCMLXXXIII Codicem Iuris Canonici, die XXVIII mensis Iunii anni MCMLXXXVIII Constitutionem Apostolicam Pastor bonus et die XVIII mensis Octobris anni MCMXC Codicem Canonum Ecclesiarum Orientalium.

Quibus omnibus feliciter completis, tandem aliquando aggrediendum erat opus redigendi Legem propriam, quae iuxta art. 125 Constitutionis Apostolicae Pastor bonus Supremum regeret Tribunal Signaturae Apostolicae. Paratum schema Legis propriae Eminentissimi ac Excellentissimi huius Supremi Tribunalis Patres, moderante Eminentissimo Augustino S.R.E. Cardinale Vallini eiusdem Dicasterii Praefecto, in Congregatione Plenaria dierum XV et XVI mensis Novembris anni MMVII sedulo subiecerunt examini atque emendatum normarum textum Nobis deferendum statuerunt ut Apostolica sanctione ditaretur.

En recognita

 

Lex propria Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae.

 

TITULUS I
DE CONSTITUTIONE ET MUNERIBUS

 

Caput I.
De constitutione Signaturae Apostolicae

Art. 1. § 1. Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae constat coetu Patrum Cardinalium et Episcoporum, qui a Summo Pontifice nominantur; ei praeest Cardinalis Praefectus, ab Eodem Summo Pontifice delectus.

§ 2. Coetui Membrorum adscribi quoque possunt aliqui clerici, integrae famae, in iure canonico doctores atque eximia doctrina canonica praediti.

§ 3. Supremum Tribunal, nisi aliud caveatur, causas cognoscit per collegia, salva facultate Praefecti eas deferendi ad Signaturam Plenam.

§ 4. Sancta Sede vacante, Praefectus et Membra a munere cessant.

Art. 2. § 1. Praefecto auxilio est Secretarius in Signaturae Apostolicae negotiis personisque moderandis.

§ 2. Sancta Sede vacante, Secretarius ordinario moderamini Signaturae Apostolicae prospicit, negotia tantum ordinaria gerens; ipse vero indiget confirmatione Summi Pontificis, intra tres ab Eius electione menses.

Art. 3. In Dicasterio operam praestant Promotor iustitiae, Defensor vinculi, Promotores iustitiae Substituti et Praepositus Cancellariae, necnon congruus Officialium et Adiutorum numerus. Eidem adsunt, tamquam consultores, Referendarii.

Art. 4. Secretarius, Promotor iustitiae, Defensor vinculi, Promotores iustitiae Substituti, utpote Administri maiores, necnon Referendarii a Summo Pontifice nominantur. Officiales et Adiutores assumuntur ad normam Ordinationis generalis Romanae Curiae.

 

Caput II.
De singulis muneribus

Art. 5. § 1. Praefectus Signaturam Apostolicam moderatur, eam dirigit eiusdemque personam gerit.

§ 2. Ipsius potissimum est:

1° Collegium Iudicum constituere vel Signaturam Plenam convocare, designare Ponentem et Iudicum Sessionibus praeesse;

2° Congressui praeesse et in eo decisiones ferre;

3° petitas gratias concedere et decreta decisoria extra Congressum ferre.

Art. 6. § 1. Secretarius, sub auctoritate Praefecti, omnia ad instructionem et expeditionem negotiorum spectantia peragenda curat.

§ 2. Ipsius potissimum est:

1° instantias receptas aliasque quaestiones examinandas committere;

2° recursus aliasve instantias, si casus ferat, in limine reicere;

3° munus Auditoris explere;

4° Iudicum conventui adstare ad causam illustrandam, salvo art. 47, § 2;

5° curare ut epistolae et decreta a Praefecto vel a seipso subsignanda rite redigantur;

6° bona administrare.

§ 3. Vices Praefecti absentis vel impediti gerit, salvis casibus ipsi Praefecto reservatis.

Art. 7. § 1. Promotor iustitiae, quem saltem duo Substituti adiuvant, intervenit in causis et quaestionibus rectam administrationem iustitiae spectantibus.

§ 2. In causis iudicialibus et contentiosis administrativis dimicat super partes pro iustitia et veritate; in causis vero poenalibus et disciplinaribus, mandante Praefecto, promovet actionem.

§ 3. Vices Secretarii impediti vel absentis agit.

§ 4. A munere cessat septuagesimo quinto aetatis expleto anno.

Art. 8. § 1. Defensor vinculi intervenire debet in causis et negotiis in quibus agitur de nullitate sacrae ordinationis aut de nullitate vel solutione matrimonii; praeter casus in quibus ex natura rei eius interventus evidenter requiritur, Secretarii est decernere utrum intervenire debeat, necne, firmo art. 22.

§ 2. Ipse officio tenetur proponendi et exponendi omnia quae rationabiliter adduci possint adversus nullitatem vel solutionem.

§ 3. A munere cessat septuagesimo quinto aetatis expleto anno.

Art. 9. Ad munus promotoris iustitiae vel defensoris vinculi in casu exercendum, Secretarius iusta de causa deputare potest, praeter Administros maiores, Referendarios aliosve peritos.

Art. 10. § 1. Referendarii, salvo art. 9, munus obtinent consultorum, qui votum pro scientia et experientia super proposita quaestione proferunt.

§ 2. Referendarii ornari debent laurea doctorali in iure canonico necnon honestate vitae, prudentia et iuris peritia enitere.

Art. 11. § 1. Praepositus Cancellariae eandem, sub ductu Secretarii, moderatur.

§ 2. Ipsius potissimum est acta nomine Cancellariae expedienda signare, sigillum Signaturae Apostolicae custodire, summarium causarum conficere et mandata solutionis vel exactionis parare.

§ 3. Adiuvantibus Notariis et addictis, ipse praesertim quoque prospicit ut acta omnia, quae ad Signaturam perveniunt, in protocollo referantur; progressus causarum adnotetur; epistolae, decreta et rescripta, iuxta mandata recepta, rite conficiantur et expediantur; acta in tabulario rite custodiantur atque in bibliotheca adsint necessaria consultationis opera.

§ 4. Ipse curat ut omnes decisiones colligantur, quarum aliquae, quotannis a Praefecto in Congressu selectae, ope Supremi Tribunalis publici iuris fiunt.

Art. 12. §1. Praepositus Cancellariae ceterique notarii publicam fidem faciunt de actis coram se gestis ac cum autographo exemplarium testantur fidelitatem.

§ 2. Secretarius addictis Cancellariae ad actum munus notarii concedere valet.

Art. 13. § 1. Notarii et addicti Cancellariae, pro peculiaribus muneribus ipsis concreditis, epistolas, decreta et rescripta exscribunt ac de statu quaestionum pertractandarum referunt.

§ 2. Notariorum senior nominatione vices gerit Praepositi Cancellariae ad tempus absentis vel impediti.

Art. 14. Apparitores Signaturae munere quoque cursoris funguntur.

Art. 15. Administri maiores, Officiales et Adiutores, in Indice munerum (Tabella organica) Signaturae Apostolicae recensiti, munera sibi assignata sub ductu Superiorum sedulo adimpleant.

Caput III.
De patronis

Art. 16. § 1. Partes stare in iudicio possunt solummodo per patronum, seu procuratorem-advocatum.

§ 2. Quod si pars recurrens, de re certior facta, intra praestitutum terminum non providerit nec idoneam excusationem attulerit vel gratuitum patrocinium obtinuerit, Secretarius causam declarat peremptam.

Art. 17. § 1. Causarum patrocinium suscipere possunt Advocati apud Curiam Romanam.

§ 2. Admittuntur praeterea in causis iudicialibus, de quibus in art. 33, necnon in causis disciplinaribus, de quibus in art. 35, n. 1, Advocati Rotae Romanae.

§ 3. In causis contentiosis administrativis, de quibus in art. 34, Praefectus ad casum admittere valet Advocatos Rotae Romanae, dummodo in re vere peritos, vel, si casus ferat, alium vere peritum laurea doctorali in iure canonico ornatum.

§ 4. Advocati apud Curiam Romanam initio suscepti muneris, ceteri initio susceptae causae contentiosae administrativae, iusiurandum praestare tenentur de secreto servando deque munere rite et fideliter explendo.

Art. 18. § 1. Patronus pro munere suo tenetur tueri iura partis atque secretum officii servare.

§ 2. Ipsius est partem repraesentare, libellos aut recursus exhibere, eam de statu causae certiorem facere, notificationes pro ea recipere atque eam defendere.

Art. 19. § 1. Patroni iure ad congruum honorarium gaudent.

§ 2. Si quaestio oriatur de emolumento, Secretarius ad instantiam partis vel ex officio, auditis iis quorum interest, rem definit, salvo recursu ad Praefectum, firmis artt. 35, n. 1, et 113.

Art. 20. Patroni de mandato Secretarii gratuitum patrocinium praebere tenentur, salva aequa compensatione, solvenda, si casus ferat, ex arca Supremi Tribunalis.

Caput IV.
De disciplina servanda

Art. 21. Collegium Iudicum quinque membris constituitur, nisi Praefectus in Congressu decernat recursum adversus decretum reiectionis in Congressu latum, quoties datur, a Collegio trium Iudicum iudicandum esse.

Art. 22. § 1. In Congressu Praefectus decisionem fert, intervenientibus Secretario, Promotore iustitiae, Defensore vinculi et Promotoribus iustitiae Substitutis necnon aliis forte ad munus promotoris iustitiae vel defensoris vinculi in causis pertractandis deputatis, adstante Praeposito Cancellariae; ad eum invitari possunt, de iudicio Praefecti, Referendarii quorum praesentia utilis censetur.

§ 2. In casu urgenti sufficit ut adsint, praeter Praefectum et Secretarium eiusve vices agentem, duo alii ex convocatis.

Art. 23. § 1. Praefectus, Iudices, Secretarius, Promotor iustitiae et Defensor vinculi abstinere debent a causa pertractanda in casibus de quibus in cann. 1448, § 1 Codicis Iuris Canonici et 1106, § 1 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium.

§ 2. Si Praefectus a causa abstinet, eius munera in causa exercenda sunt a Secretario usque ad Iudicum Sessionem, cui vero praeest Cardinalis Iudex ordinis et promotionis prior.

§ 3. Si Secretarius a causa abstinet, eius munera in causa exercenda sunt a Promotore iustitiae.

Art. 24. § 1. His in casibus, nisi ipsi abstineant, pars potest eos recusare.

§ 2. Si Praefectus aliusve Cardinalis recusetur, pars recusans, Signatura certiore facta, rem Summo Pontifici deferat; reliquis in casibus de recusatione videt Praefectus.

Art. 25. Professionem fidei necnon iusiurandum de secreto servando deque munere rite et fideliter obeundo omnes, initio suscepti officii, coram Praefecto praestare tenentur, praesente Notario.

Art. 26. § 1. Patroni id petentes obtinere possunt actorum exemplar, de licentia Secretarii auditoque Promotore iustitiae; ipsi autem gravi obligatione tenentur ne actorum quorumlibet exemplar, ex toto vel ex parte, aliis, partibus haud exceptis, tradatur.

§ 2. Publicatio seu intimatio decisionum, ad omnes iuris effectus, fit tradendo vel transmittendo earum exemplar Patronis.

Art. 27. § 1. Termini actis processualibus statuti sunt ordinatorii, nisi iure peremptorii sint vel expresse declarentur.

§ 2. Ius tamen est Praefecto necnon Secretario terminos peremptorios constituere, si id requiratur pro casu expedite solvendo.

§ 3. Termini in hac lege statuti intelleguntur utiles.

Art. 28. § 1. Nisi aliud caveatur, adversus Secretarii decretum non mere ordinatorium datur recursus motivis suffultus ad Praefectum intra terminum peremptorium decem dierum proponendus.

§ 2. Quoties adversus decretum Congressus datur facultas recurrendi ad Collegium, recursus motivis suffultus exhibendus est intra terminum peremptorium decem dierum.

Art. 29. § 1. Signaturam Apostolicam fas est adire, praeterquam officiali latino sermone, etiam sermonibus hodie latius cognitis. Si vero quis eam alia lingua adeat, Secretarius exigere potest ut ipse lingua latius cognita utatur.

§ 2. Ceterae instantiae, defensiones et vota exhibenda sunt lingua latina.

 

Caput V.
De expensis et de gratuito patrocinio

Art. 30. § 1. Congressus normas statuit de cautionibus deponendis, expensis iudicialibus, honorariis et taxis pro rescriptis.

§ 2. Secretarius potest, iusta de causa, singulis in casibus aliud statuere de cautione deponenda vel taxa solvenda.

§ 3. In decisionibus statuitur circa expensas, honoraria et, si casus ferat, damna reficienda.

Art. 31. § 1. Qui gratuitum patrocinium petit, praesumpto bono iure gaudere debet ad causam agendam atque probationes exhibere, quibus eius oeconomica condicio appareat.

§ 2. Praefectus, auditis Secretario et Promotore iustitiae, decreto beneficium, vel ex toto vel ex parte, concedit aut denegat.

§ 3. A Praefecti decreto non datur appellatio, sed pars intra quindecim dies ad eundem Praefectum recurrere potest.

§ 4. Concesso gratuito patrocinio, Secretarius Patronum ex officio nominat.
 

 

TITULUS II

DE COMPETENTIA SIGNATURAE APOSTOLICAE

Art. 32. Dicasterium, praeter munus, quod exercet, Supremi Tribunalis, consulit ut iustitia in Ecclesia recte administretur.

Art. 33. Signatura Apostolica cognoscit:

1º querelas nullitatis contra decisiones definitivas vel vim sententiae definitivae habentes Rotae Romanae;

2° petitiones restitutionis in integrum contra decisiones Rotae Romanae;

3º recursus, in causis de statu personarum, adversus denegatum a Rota Romana novum causae examen;

4º exceptiones suspicionis aliasque causas contra Iudices Rotae Romanae propter acta in exercitio ipsorum muneris;

5º conflictus competentiae inter tribunalia, quae non subiciuntur eidem tribunali appellationis, nisi aliud iure provisum sit.

Art. 34. § 1. Signatura Apostolica cognoscit de recursibus, intra terminum peremptorium sexaginta dierum utilium interpositis, adversus actus administrativos singulares sive a Dicasteriis Curiae Romanae latos sive ab ipsis probatos, quoties contendatur num actus impugnatus legem aliquam in decernendo vel in procedendo violaverit.

§ 2. In his casibus, praeter iudicium de illegitimitate, cognoscere etiam potest, si recurrens id postulet, de reparatione damnorum actu illegitimo illatorum.

§ 3. Cognoscit etiam de aliis controversiis administrativis, quae a Romano Pontifice vel a Romanae Curiae Dicasteriis ipsi deferantur necnon de conflictibus competentiae inter eadem Dicasteria.

Art. 35. Signaturae Apostolicae quoque est rectae administrationi iustitiae invigilare, et speciatim:

1º in ministros tribunalium, advocatos vel procuratores, si opus sit, animadvertere;

2º videre de petitionibus Sedi Apostolicae porrectis ad obtinendam causae commissionem apud Rotam Romanam, dispensationem a legibus processualibus, Ecclesiis orientalibus haud exclusis, vel aliam gratiam relative ad iustitiam administrandam;

3º tribunalium inferiorum competentiam prorogare;

4º approbationem Tribunalis appellationis Sanctae Sedi reservatam concedere;

5° promovere et approbare erectionem tribunalium interdioecesanorum;

6° cognoscere de iis quae Signaturae Apostolicae per conventiones inter Sanctam Sedem et Civitates tribuuntur.
 

TITULUS III

DE PROCESSU IUDICIALI

 

Caput I.
Normae generales

Art. 36. Recursus introducitur per libellum, cui, ubi sententia vel decretum impugnatur, eiusdem exemplar authenticum adnecti debet.

Art. 37. Secretarius omnia acta casum respicientia exquirit.

Art. 38. Secretarius decreto libellum notificandum curat omnibus quorum interest necnon, si iudicio intersit, Defensori vinculi, atque terminum statuit ad Patronum, prouti requiratur et firmo art. 16, eligendum necnon ad scripturas producendas.

Art. 39. § 1. Quo termino elapso, Promotor iustitiae votum pro rei veritate promit.

§ 2. Quod votum, una cum scripturis de quibus in art. 38, Secretarius communicandum curat cum partibus, quae ius habent, si velint, replicandi intra decem dies.

§ 3. Data facultate Defensori vinculi iterum replicandi, novissime Promotori iustitiae intervenire licet.

Art. 40. Praefectus Congressui habendo diem statuit eundemque cum partibus communicari iubet.

Art. 41. § 1. Quibus praehabitis, Congressus recursum admittit vel reicit.

§ 2. Congressus decisiones scripto partibus notificantur.

Art. 42. § 1. Contra reiectionis decretum, nisi aliud iure caveatur, patet recursus ad Collegium Iudicum; de huiusmodi iure recurrens per idem decretum certior fit.

§ 2. Recursus, argumentis suffultus, intra terminum peremptorium decem dierum proponendus est.

§ 3. De recursu interiecto certiores fiant partes, quae iure gaudent intra decem dies suas animadversiones proponendi.

§ 4. Voto Promotoris iustitiae exhibito, recursus quamprimum ad Collegium defertur, cuius decisio nulli iuris remedio obnoxia est.

Art. 43. § 1. Admisso recursu, Secretarius omnes quorum interest ad litis contestationem convocat.

§ 2. Secretario competit, auditis omnibus quorum interest, decreto dubii formulam statuere, causae instructionem ad normam iuris moderari, necnon quaestiones incidentes, si quae sint, expeditissime dirimere.

Art. 44. Instructione expleta, Secretarius, adiuvante Promotore iustitiae et auditis partium Patronis necnon Defensore vinculi, causae summarium conficiendum curat; insuper ad normam artt. 38-39 partium restrictus et Defensoris vinculi animadversiones necnon Promotoris iustitiae votum exquirit atque notificari iubet.

Art. 45. Partium, Defensoris vinculi et Promotoris iustitiae responsionibus exhibitis, conclusum in causa esto.

Art. 46. Peractis iure peragendis, Praefectus causam definiendam ad Collegium defert.

Art. 47. § 1. In Iudicum conventu Iudex Ponens seu Relator contentionem refert et rationes tum pro recursu tum ex adverso perstringit.

§ 2. Dein Iudices, nemine adstante, ex ordine conclusiones cum rationibus tam in iure quam in facto proferunt, quae conclusiones scriptae Ponenti traduntur ad sententiam redigendam; dein autem actis causae adiunguntur secreto servandae.

§ 3. Discussione peracta, Collegium decisionem fert, in qua maior suffragiorum pars convenit.

§ 4. Pars dispositiva a Iudice Ponente seu Relatore scripto redigitur, a singulis Iudicibus subsignatur et statim Secretario traditur.

Art. 48. § 1. Iudex Ponens seu Relator quamprimum textum decisionis exarat.

§ 2. Supremi Tribunalis Praefectus, si casus ferat, statuere potest decisionis rationes in iure et in facto scripto redigi a Promotore iustitiae.

Art. 49. Si Collegium Iudicum ulteriorem instructionem iubeat, Secretarius eam perficit.

Art. 50. Adversus Collegii decisiones, nisi aliud expresse statuatur, non est locus impugnationi.

Caput II.
De querelis nullitatis contra decisiones Rotae Romanae

Art. 51. Querela nullitatis proponi potest non solum adversus sententias definitivas, verum etiam adversus sententias interlocutorias et decreta, a Rota Romana quomodocumque emissa, dummodo, nisi aliud iure caveatur, vim sententiae definitivae habeant.

Art. 52. § 1. Si nomine alterius quis egit sine legitimo mandato, vitium sanatum habetur ob appellationem interpositam ab ipsa parte antequam nullitas opponatur, immo ob quemlibet eiusdem partis actum ante querelam positum, qui par sit ratihabitioni.

§ 2. In casu de quo in § 1, recursus Secretarii decreto in limine reicitur.

Art. 53. § 1. Si querela nullitatis una cum appellatione cumuletur, illa coram Signatura Apostolica, haec coram Rota Romana interponenda est.

§ 2. Decisio querelae decisionem appellationis praecedere debet, nisi Signatura Apostolica aliud decreverit.

Art. 54. Admisso recursu, dubium concordandum est sub formula: An constet de nullitate decisionis Rotae Romanae.

 

Caput III.
De petitionibus restitutionis in integrum contra decisiones Rotae Romanae

Art. 55. § 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam suspendit.

§ 2. Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio sit petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, Congressus decernere potest ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem petenti idonea cautione ut, si restituatur in integrum, indemnis fiat.

Art. 56. Admisso recursu, dubium concordandum est sub formula: An concedenda sit restitutio in integrum.

Art. 57. Concessa restitutione, nisi Summus Pontifex aliud providerit, causa remittitur ad Rotam Romanam ut, iuxta suas normas, de merito iudicet.

Caput IV.
De recursibus adversus denegatum a Rota Romana novum causae examen

Art. 58. In causis de statu personarum, recursus adversus denegatum a Rota Romana novum causae examen intra peremptorium triginta dierum terminum proponi potest.

Art. 59. § 1. Certiore facta altera parte, Secretarius brevem terminum praestituit recurrenti ad petitionis motiva illustranda; dein Defensor vinculi suas animadversiones exarat; ultimus promit Promotor iustitiae votum pro rei veritate.

§ 2. Congressus novam causae propositionem, remoto quolibet iuris remedio, admittit vel reicit.

Art. 60. Decretum a Congressu latum parti recurrenti atque Rotae Romanae Decano notificatur, certiore facta altera parte.

Art. 61. Congressus, pendente recursu coram Signatura Apostolica, videre potest de suspensione exsecutionis sententiae concedenda vel revocanda.

 

Caput V.
De exceptionibus suspicionis contra Iudices Rotae Romanae

Art. 62. Suspicionis exceptio contra Iudicem Rotae Romanae proponi potest in casibus de quibus in cann. 1448, § 1 et 1624 Codicis Iuris Canonici atque 1106, § 1 et 1305 Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium.

Art. 63. § 1. Certiore statim facto Iudice recusato, Secretarius terminum praestituit exceptionem proponenti ad argumenta adducta illustranda; dein habitis ad rem partium memorialibus, necnon animadversionibus Defensoris vinculi, si intersit, et voto pro rei veritate Promotoris iustitiae, causa ad Congressum defertur.

§ 2. Iudex recusatus, si ipse postulet vel casus ferat, auditur a Secretario.

Art. 64. Congressus, remoto quolibet iuris remedio, edicit utrum locus sit, necne, recusationi Iudicis.

Art. 65. Decretum a Congressu latum Rotae Romanae Decano quamprimum notificatur.

 

Caput VI.
De causis contra Iudices Rotae Romanae

Art. 66. § 1. Processus in causis sive poenalibus sive contentiosis contra Iudices Rotae Romanae propter acta in exercitio ipsorum muneris evolvitur, congrua congruis referendo, iuxta artt. 36‑49 necnon praescripta iuris codicialis.

§ 2. Pars laesa potest actionem contentiosam ad damna reparanda ex delicto sibi illata in ipso poenali iudicio exercere.

Art. 67. § 1. In iudicio poenali partes actoris gerit Promotor iustitiae.

§ 2. Omnia quae in iudicio poenali promovendo instituendoque Ordinario competunt, Praefectus exercet.

Art. 68. Sententia a Collegio quinque Iudicum fertur.

Art. 69. Parti, quae se gravatam putet, atque Promotori iustitiae suppetunt remedia iuris coram Signatura Apostolica, appellatione in casu haud exclusa.

 

Caput VII.
De conflictibus competentiae inter Tribunalia

Art. 70. Salva competentia de qua in art. 35, nn. 2-3, Signatura Apostolica, denuntiato competentiae conflictu, primum videt num reapse de conflictu agatur, et quidem ad normam articulorum huius capitis solvendo.

Art. 71. Secretarius, inspectis omnibus conflictus adiunctis, prout casus ferat processus pendentes suspendit.

Art. 72. § 1. Acquisitis actis causae atque partium memorialibus necnon, si casus ferat, auditis Tribunalibus, Defensor vinculi, si in iudicio interveniat, animadversiones et Promotor iustitiae votum pro rei veritate exhibent.

§ 2. Congressus, remoto quolibet iuris remedio, decreto propositum conflictum solvit, statuens, quatenus necessarium, forum competens atque prosecutionis rationem.


 

TITULUS IV

DE PROCESSU CONTENTIOSO ADMINISTRATIVO

 

Caput I.
De recursibus adversus actus administrativos singulares

Art. 73. § 1. Recursus referre debet:

1° a quonam ipse proponatur;

2° actum, qui impugnatur;

3° quid petatur;

4° quo iure innitatur;

5° diem acceptae notificationis actus impugnati;

6° subscriptionem partis recurrentis.

§ 2. Recursui adnecti debent:

1° actus, qui impugnatur, nisi a recurrente exhiberi nequeat;

2° mandatum Patrono rite collatum aut petitio, documentis suffulta, pro obtinendo gratuito patrocinio.

Art. 74. § 1. Recursus exhibendus est intra terminum peremptorium sexaginta dierum utilium a die peractae actus notificationis.

§ 2. Ab uno Romano Pontifice in terminos remissio conceditur.

Art. 75. Nullus est recursus si absolute incertum manet de quibusnam personis vel de quonam obiecto agatur.

Art. 76. § 1. Secretarius, audito Promotore iustitiae, decreto recursum in limine reicit qui indubie atque evidenter aliquo careat praesupposito, veluti si:

1° non agatur de re ad tribunal administrativum pertinente;

2° recurrens careat legitima persona standi in iudicio;

3° haud exstet lex, quae asseritur violata;

4° termini ad recursum proponendum elapsi sint.

§ 2. De eiusmodi decreto Secretarius Promotorem iustitiae et, si casus ferat, competentem Auctoritatem certiorem facit.

§ 3. Recurrens in ipso decreto certior fit de facultate recurrendi ad Congressum intra peremptorium terminum decem dierum ab eodem recepto.

§ 4. Decretum, quo Congressus reiectionem in limine confirmat, nulli iuris remedio est obnoxium.

Art. 77. Salvo art. 16, § 2, Secretarius praestituit terminum pro iterando recursu, si vitiis laboret, quae emendari possunt.

Art. 78. § 1. Quovis in stadio processus, liti finem imponere potest sive peremptio sive revocatio actus impugnati sive renuntiatio sive compositio pacifica.

§ 2. Compositio pacifica inter partes acta Congressus indiget probatione.

§ 3. Aliis in casibus litis finitae, Secretarius de re fert decretum, cum iis quorum interest communicandum.

Art. 79. § 1. Secretarius, suo decreto,

1° iubet notificari competenti Dicasterio omnibusque legitime coram Dicasterio intervenientibus recursum receptum eosdemque invitat ut Patronum constituant per legitimum mandatum;

2° exquirit a Dicasterio ut exemplar actus impugnati et omnia acta controversiam respicientia transmittat intra terminum triginta dierum;

3° in causa constituit Promotorem iustitiae;

4° mandat Cancellariae ut recurrenti aliisque de quibus in n. 1 incumbentia rite adimplenda indigitet.

§ 2. Congrua congruis referendo, Secretarius eodem modo procedit cum aliis interesse forte habentibus.

Art. 80. Si Dicasterium sibi Patronum non constituat, Praefectus eum ex officio nominat.

Art. 81. § 1. Actis Dicasterii receptis, Secretarius recurrentis Patrono, de re certiore facto, decreto terminum praestituit ad exhibendum memoriale, in quo clare indicentur leges, quae violatae asseruntur, recursus illustretur, compleatur vel emendetur, atque forte ad ulteriora documenta exhibenda vel expetenda.

§ 2. Termino de quo in § 1 elapso, Secretarius decreto item resistentis Patrono terminum praestituit adeo ut ipse, inspectis omnibus de quibus in § 1, memoriale exhibeat necnon forte nova documenta producat.

§ 3. Quibus praehabitis, Promotor iustitiae votum pro rei veritate promit.

Art. 82. Communicatis scripturis, Patroni intra decem dies respondere possunt; ultimus autem scribere potest Promotor iustitiae.

Art. 83. § 1. Convocato Congressu ad normam art. 40, Praefectus decernit utrum recursus admittendus sit ad disceptationem, an reiciendus quia manifeste ipse caret praesupposito vel fundamento. Quo in altero casu motiva exprimit.

§ 2. Congressus decisiones scripto partibus notificantur.

Art. 84. Salvo art. 76, § 4, contra reiectionis decretum datur recursus ad Collegium ad normam art. 42 proponendus et pertractandus.

Art. 85. § 1. Admisso recursu, Secretarius, convocatis quamprimum Patronis et Promotore iustitiae ad summariam delibationem oralem, eorundemque attentis petitionibus et responsionibus, controversiae terminos statuit, dubia concordata suo firmans decreto.

§ 2. Quod contra decretum datur recursus intra decem dies ad Praefectum, quolibet ulteriore iuris remedio remoto.

Art. 86. Summaria delibatione orali habita, Secretarius, si casus ferat, complet causae instructionem. Si quid autem partes excipiant, ipse expeditissime de re videt.

Art. 87. Post confectum causae summarium, nullum ulterius documentum a partibus produci potest, nisi aliud Praefectus statuerit et salvo art. 49.

Art. 88. § 1. Confecto causae summario, Patroni intra terminum praestitutum suum quisque restrictum conclusivum porrigunt.

§ 2. Quo termino elapso, Promotor iustitiae votum pro rei veritate exhibet.

§ 3. Patroni intra terminum decem dierum responsiones exhibere possunt; novissime Promotori iustitiae interveniendi facultas est.

Art. 89. Peractis iure peragendis, proceditur ad normam artt. 46-49.

Art. 90. Iudices, ad contentionem solvendam, in sententia immediatos et directos illegitimitatis effectus statuere possunt.

Art. 91. § 1. Adversus Collegii sententias, cauta tamen semper Supremi Tribunalis natura, tantum remedia querelae nullitatis ac petitionis restitutionis in integrum suppetunt.

§ 2. Praefectus, si casus ferat, rem statim ad Collegium Iudicum deferre potest.

Art. 92. § 1. Nisi aliud statuatur, sententiam exsecutioni mandare debet, per se vel per alium, Dicasterium, quod actum impugnatum tulerit aut probaverit.

§ 2. Quod si renuat, neglegat aut ultra congruum vel statutum tempus differat, salvo iure ad damnorum forte illatorum reparationem, parte cuius interest instante exsecutio spectat ad ipsum Supremum Tribunal, Superiore Auctoritate de re certiore facta.

Art. 93. § 1. Exsecutor debet sententiam ipsam, secundum propriam verborum significationem in textu et contextu consideratam, exsecutioni mandare.

§ 2. Quod si agatur de pecunia resarcienda, solutio fieri debet intra terminum triginta dierum a sententia notificata, nisi aliud a Supremo Tribunali cautum sit.

§ 3. Si actus illegitimitas declarata fuerit in procedendo, Auctoritas eundem actum denuo ferre potest tantummodo ad normam iuris atque iuxta modum et terminos in sententia forte determinatos.

§ 4. Si autem actus illegitimitas declarata fuerit in decernendo, Auctoritas de re denuo videre potest tantummodo ad normam iuris atque iuxtam modum et terminos in sententia forte determinatos.

Art. 94. Si qua controversia de exsecutionis modo oriatur, Congressus expeditissime eandem dirimit.

 

Caput II.
De actus administrativi exsecutionis suspensione

Art. 95. § 1. Suspensio, vel ex toto vel ex parte, exsecutionis actus impugnati quolibet in causae statu, adductis rationibus, peti potest.

§ 2. In casibus gravioribus ipse Promotor iustitiae actus impugnati exsecutionis suspensionem proponere potest.

§ 3. Quod si quaestio de suspensione oriatur, de ea pressius quamprimum videatur.

Art. 96. § 1. Nisi iudicio Secretarii, audito Promotore iustitiae, instantia pro suspensione exsecutionis impugnatae decisionis sit in limine reicienda, Secretarius, instantia Auctoritati aliisque, quorum interest, notificata, simul terminum pro exhibendis scripturis atque definitionis diem quam citius statuit.

§ 2. Quo termino elapso Promotor iustitiae quamprimum pro rei veritate votum promit.

§ 3. Exsecutionis suspensionem Congressus concedit vel denegat intra sexaginta dies ex quo instantia pervenerit.

Art. 97. Exsecutionis suspensione decreta, quam citissime Auctoritati competenti decisio notificatur, quae statim ad effectum deducatur.

Art. 98. Contra Congressus decisionem nullum datur iuris remedium; quaestio tamen, novis quidem adductis rationibus, denuo proponi potest.

Art. 99. Nisi aliud in Congressus decreto expresse cautum fuerit, exsecutionis suspensio, causa pendente, permanet et retrorsum haud valet.

Art. 100. Quoad actiones et exceptiones de rei sequestratione et exercitii iuris inhibitione serventur, congrua congruis referendo, normae huius capitis.

 

Caput III.
De damnorum reparatione

Art. 101. Petitio reparationis damnorum ex actu illegitimo illatorum, de qua in art. 34, § 2, proponi potest usque ad delibationem oralem summariam.

Art. 102. Auctoritas convenitur atque eatenus respondet, quatenus ex ipsius decisionibus asserta damna obvenerint.

Art. 103. Ad nimias moras vitandas potest Praefectus vel Collegium quaestionem de damnis differre usquedum Supremum Tribunal sententiam definitivam de illegitimitate protulerit.

Caput IV.
De controversiis administrativis Supremo Tribunali delatis

Art. 104. Nisi singulis in casibus aliud Romanus Pontifex statuerit, Supremum Tribunal in controversiis administrativis sibi delatis videt de merito iuxta normas de processu contentioso administrativo necnon processus contentiosi ordinarii praescripta, congrua congruis referendo.

 

Caput V.
De conflictibus competentiae inter Dicasteria

Art. 105. Orto conflictu competentiae inter Dicasteria, res, iis auditis et praehabito voto Promotoris iustitiae, expeditissime in Congressu dirimitur.


 

TITULUS V

DE ADMINISTRATIVA RATIONE PROCEDENDI

Art. 106. § 1. Nisi aliud statuatur, in negotiis, de quibus in art. 35, Praefectus, praehabito voto Promotoris iustitiae et audito Secretario, decernit; Defensor vinculi insuper auditur ad normam art. 8, § 1.

§ 2. Praefectus, firmo art. 6, § 3, habitualiter Secretario mandare potest, ut, praehabito voto Promotoris iustitiae, quaedam negotia ordinaria expediat.

Art. 107. § 1. De negotiis maioris momenti videtur in Congressu.

§ 2. Ad Praefectum pertinet decernere ut, praeterquam in casibus recensitis, de quaestione in Congressu disceptetur.

§ 3. Nihil grave et extraordinarium agitur, nisi Summo Pontifici fuerit antea significatum.

Art. 108. Secretarii est, praehabito voto Promotoris iustitiae, recursum vel petitionem in limine reicere ob manifestum defectum praesuppositi vel fundamenti, firma facultate recurrendi ad normam art. 28, § 1.

Art. 109. Audiantur, quantum fieri potest, ii quorum iura laedi possint.

 

Caput I.
De rectae administrationis iustitiae invigilantia

Art. 110. § 1. Annua relatione vel sententiis tribunalis examini subiectis, Secretarius opportuna consilia vel animadversiones offert.

§ 2. Secretarii est in casu denuntiationis adversus aliquod tribunal, audito, prout casus ferat, eius Moderatore, Vicario iudiciali vel iudice causae, et praehabito voto Promotoris iustitiae, decernere an et quomodo procedendum sit, salva competentia tribunalium et iudicum.

§ 3. Rem ad Praefectum defert, si quaedam graviora animadvertenda videntur.

Art. 111. § 1. De praeceptis tribunali dandis ad rectam iurisprudentiam tuendam vel modum procedendi iure praescriptum deinceps servandum, de translatione causae ad aliud tribunal, de suspensione exsecutionis decisionis latae deque inspectione tribunalis in Congressu decernitur, si quidem graves irregularitates detectae fuerint.

§ 2. In casu urgenti, ne damnum irreparabile oriatur, suspensio exsecutionis decisionis iudicialis, praehabito voto Promotoris iustitiae vel Defensoris vinculi, a Praefecto vel Secretario iubetur, donec in Congressu de re videatur.

§ 3. Quoties ad rectam iurisprudentiam tuendam necessarium videatur, Signatura Apostolica a Summo Pontifice petere potest potestatem iudicandi etiam de merito.

Art. 112. Patrum Signaturae Apostolicae una cum Secretario est textum in Congressu paratum decreti generalis exsecutorii vel instructionis examini subicere eumque approbare, necnon quaestiones generales, rectam administrationem iustitiae respicientes, pertractare.

 

Caput II.
De sanctionibus disciplinaribus

Art. 113. § 1. Si in ministros alicuius tribunalis, advocatos vel procuratores animadvertendum videatur, Praefectus de more Moderatori tribunalis mandat ut de re videat, si opus sit provideat et dein referat; eius vero decisio, etiam ex officio, in Congressu revocari vel emendari potest.

§ 2. Quod si actio disciplinaris coram Signatura Apostolica instituatur, Promotor iustitiae libellum conficit et, defensione perpensa, eum confirmat vel emendat; facultate data respondendi, dein in Congressu de re videtur.

§ 3. Monitio etiam extra Congressum a Praefecto dari potest.

 

Caput III.
De recursibus hierarchicis

Art. 114. § 1. De recursibus hierarchicis propositis, qui ad rectam administrationem iustitiae pertinent, videtur ad normam art. 106, § 1, salvis artt. 107‑109.

§ 2. Recurrens potest, rationibus allatis, intra decem dies a Praefecti decreto recepto eius revocationem vel emendationem petere.

 

Caput IV.
De commissionibus aliisque rescriptis

Art. 115. § 1. Accepta petitione, ut causa Rotae Romanae vel tribunali secus absolute incompetenti committatur, utque competentia tribunalis relative incompetentis prorogetur vel alia gratia quoad iustitiam administrandam concedatur, proceditur ad normam art. 106, § 1, salvis artt. 107-109.

§ 2. Solummodo autem in Congressu decerni possunt concessio dispensationis a duplici decisione conformi in causis nullitatis matrimonii vel commissio causae ad Rotae Romanae Tribunalis iudicium.

§ 3. Petito beneficio novae audientiae, res ad Congressum defertur.

§ 4. Videndum est hisce in negotiis expediendis num habeatur iusta et rationabilis causa, habita ratione adiunctorum casus et gravitatis legis; ab iis vero quae processum iudicialem essentialiter constituunt dispensari nequit.

Art. 116. § 1. Nisi petitio gratiae, quae ab uno Romano Pontifice concedi potest, in limine reicienda sit, videtur in Congressu, servatis artt. 106, § 1, et 109: An SS.mo consulendum sit pro gratia.

§ 2. Si decisio fuerit negativa, Signatura Apostolica id cum eis, quorum interest, communicat.

Art. 117. Ratio agendi, de qua in art. 106, § 1, adhibetur in approbandis decretis erectionis tribunalium interdioecesanorum vel tribunalibus appellationis, quando designationis approbatio Sanctae Sedi reservatur.

 

Caput V.
De nullitatis matrimonii declaratione

Art. 118. Quod si Signatura Apostolica videt de nullitate matrimonii declaranda in casibus, qui accuratiorem disquisitionem vel investigationem non exigant, causa, animadversionibus Defensoris vinculi et voto Promotoris iustitiae acquisitis, ad Congressum defertur.

 

Caput VI.
De decretis exsecutivitatis in ordine ad effectus civiles obtinendos

Art. 119. § 1. Ad Secretarium spectat, ad instantiam eius cuius interest, decretum ferre ut decisiones exsecutivae in causis nullitatis matrimonii effectus civiles obtineant apud Nationes, quae hac de re conventionem cum Sancta Sede inierunt.

§ 2. Si ad rem dubium oriatur, proceditur ad normam art. 106, § 1, salvis artt. 107‑109.

§ 3. Pendente impugnatione apud forum iure competens adversus illas decisiones, decretum exsecutivitatis de more non datur.

Art. 120. § 1. Non est locus impugnationi adversus decretum exsecutivitatis.

§ 2. Praefecti vero est, salvo art. 109 et auditis Defensore vinculi, Promotore iustitiae et Secretario, idem decretum gravi de causa ex officio suspendere vel revocare.

Art. 121. In causis de dissolutione vinculi matrimonii rati et non consummati analoga proceditur ratione.

 

TITULUS VI

DE IURE APPLICANDO

Art. 122. Quoad ea, quae hac in lege propria non praevidentur, serventur, quatenus applicari possunt, normae processuales codiciales, ratione etiam traditionis canonicae et praxis Signaturae Apostolicae habita.

 

Haec itaque auctoritate Nostra comprobamus, decernimus et statuimus, contrariis rebus minime quibuslibet obsistentibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die xxi mensis Iunii, anno Domini mmviii, Pontificatus Nostri quarto.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 

top