The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTI XVI
SUMMI PONTIFICIS

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATAE MARIAE BERNARDAE BÜTLER SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

 

« Nihil aliud equidem desidero nisi ut iuvante Dei gratia minima simmeque sacrificium ad fidem diffundendam tradam ».

Beata Maria Bernarda Bütler, saeculari nomine Verena vocata, verbis his suum summum desiderium patefaciebat, scilicet se totam Deo consecrandi ut evangelicus nuntius diffunderetur animaeque servarentur.

Strenua Evangelii haec testis in oppido Auw Helveticae regionis Argoviae die XXVIII mensis Maii anno MDCCCXLVIII, quarta ex octo liberis, orta est. XIV annos nata Dominum vocantem percepit, cui gratia data est Dei praesentia sensibiliter fruendi.Mense Novembri anno MDCCCLXVII Franciscale Monasterium Mariae Auxiliatricis oppidi Altstät S.Galli dioecesis est ingressa atque die IV mensis Maii anno MDCCCLXVIII Franciscalem vestem induit, Sororem Mariam Bernardam S.Cordis Mariae sibi sumens nomen.Die IV mensis Octobris anno MDCCCLXIX vota religiosa nuncupavit, sibi hoc proponens ut usque ad finem Domino in contemplativa vita inserviret.Mox ob humanas religiosasque dotes ad communitatem moderandam est destinata, quae ad veram renovationem duxit.In claustro perpetuam eucharisticam adorationem induxit, quae novis strenuisque vocationibus est locupletata. In Dei regnum studium amorque eam ad aliam vocationem perduxerunt, quae eminuit, cum Episcopus Portus Veteris, in Aequatoria, eam ad suum populum arcessivit, ut Evangelium enuntiaret Christumque testaretur, pauperibus desertisque inserviendo.Pontificio indulto obtento, die XIX mensis Iunii anno MDCCCLXXXVIII, Helvetiam reliquit, longinquam illam terram una cum sex sociis petitura.Homines regionis Chone curare coepit, quae propter sacerdotum paucitatem, religionis neglegentiam et immoralitatem pessima erat in condicione. Beata Maria Bernarda et sorores primo consilium inierunt sedem minorem illius claustri Helvetici in America mediana condendi, sed Dominus effecerat ut operosus Beatae apostolatus per novam Congregationem, scilicet Sororum Franciscalium Missionariarum Mariae Auxiliatricis locupletaretur. Studiosum apostolicum opus complures vocationum fructus genuit atque institutum mox in oppidis Santana et Canoa duas domus condidit.Crucis mysterium cito Beatam eiusque operam attigit: calor ingens, extrema paupertas, valetudinis pericula necnon publicarum potestatum adversitas, ipsius soli difficultates dolores ei procuraverunt, sed eius virtutum firmitas in his rerum adiunctis emersit, cum humiliter et patienter omnes aerumnas toleravit, quae eius operam affecerunt.Anni MDCCCXCV motus et adversus catholicos persecutio effecerunt ut sorores in Columbiam fugere cogerentur, ubi Archiepiscopus Carthaginensis in Columbia easdem suscepit atque anno MCMXII eiusdem accepit statuta, institutum canonice condens. Dominum gloriae die XIX mensis Maii anno MCMXXIV Carthaginensi in urbe convenit, XXXVIII annis missionariae vitae alacriter transactis, quae vera sancta non modo a suis spiritalibus filiabus sed ab universo populo habita est, qui spectabile in Dominum studium atque in pauperes amorem aestimaverat, in quorum doloribus semper Christum honoraverat.

Annorum decursu propter increbrescentem sanctitatis famam Archiepiscopus Carthaginensis in Columbia beatificationis Causam per Processum informativum anno MCMXLIX celebratum incohavit. His iure statutis peractis rebus, veneratus Decessor Noster Ioannes Paulus II, die XXI mensis Decembris anno MCMXCI, eam virtutes heroum in modum exercuisse declaravit atque die XXVI mensis Martii anno MCMXCIV Decretum super miraculo evulgavit, quod anno MCMLXVII in urbe Barranquilla, in Columbia, evenit quod Dei Servae intercessioni est adscriptum, ei Beatae titulum tribuens in sollemni ritu, qui Romae die XXIX mensis Octobris anno MCMXCV actus est. Quod interea die VI mensis Iulii anno MMII domina Myrna Jazime Correa a mortali morbo sanata est, id Dei Servae intercessioni est adscriptum. Ita enim censuerunt in peculiari die I mensis Decembris anni MMVII Consultores Theologi, quod Cardinales Patres Episcopique in Congregatione Ordinaria die XVII mensis Martii anno MMVIII confirmarunt.His igitur cunctis iure statutis perfectis rebus, facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum die VI mensis Iulii anno MMVII Decretum super miro ederet. Denique in Consistorio publico die I mensis Martii anno MMVIII statuimus ut canonizationis ritum Romae in papali Basilica Sancti Petri die XII mensis Octobris anno MMVIII celebraremus.

Hodie igitur inter sacra hanc sollemniter pronuntiavimus formulam:

Ad honorem Sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Caietanum Errico, Mariam Bernardam Bütler, Alfonsam ab Immaculata Conceptione et Narcissam a Iesu Martillo Mora´n Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Deinde Ipsi Nos ferventer laudavimus novam Sanctam extollentes virtutes et merita eius, praesertim eius peculiarem devotionem in Sanctissimam Eucharistiam, quae est fons et fundamentum spiritualitatis huius singularis Evangelii praeconis.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S.Petrum, die duodecimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rosetti, Protonot. Apost.

BENEDICTUS PP. XVI


*A.A.S., vol. CI (2009), n. 6, pp. 833-835

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 

top