The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO NONIO A SANCTA MARIA ALVARES PEREIRA, RELIGIOSO,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

 

Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare (Eph 6, 13).

Beatus Nonius Alvares Pereira, e nobili familia Lusitana natus, omnes gradus vitae militaris percurrit, immo supremi ducis exercitus Lusitani, atque in culmine vitae suae perfectionem filiorum Dei constanter quaesivit, usque ad tempus quo monasterium Carmelitarum ingressus est.

Ipse ortus est in loco Bomjardim, in Lusitania, die XXIV mensis Iunii anno MCCCLX. Cito enituit habilitate et aptitudine ad militiam regendam. Desideriis patris obsequens, sedecim annos natus uxorem duxit. E matrimonio duo nati sunt filii et una filia.

Unitatem nationis Lusitaniae fovens, strenue vires impendit omni modo, sive politico sive militari, ad libertatem tuendam. Itaque, tantummodo XXV annos natus, exercitus supremus dux nominatus est. Firmiter persuasus de proprio iure deque suae militaris consuetudinis iustitia, suos milites hortari consueverat ut fiduciam nutrirent in Deum, qui fons est omnis iustitiae, eosque simul invitare ad sacramenta frequenter recipienda, quoniam merito censebat vitam militarem christianae vitae obsistere non debere. Ita militari cum virtute beatus Nonius coniungebat altam christianam pietatem. Coaequales eius testantur de eius devotione erga Sanctissimum Sacramentum, de cotidiana eius sanctae Missae frequentatione, quae omnia tunc temporis insueta habebantur apud eos qui non erant religiosi nec sacerdotes. Peculiarem habuit devotionem etiam erga Beatissimam Virginem Mariam eiusque in honorem ieiunabat feriis quartis, sextis et sabbatis necnon in vigiliis maiorum festorum, et in diebus etiam quibus bellum gerebatur. Filialem grati animi sensum in Deiparam manifestabat frequentes instruens peregrinationes ad sanctuaria Mariana atque ecclesias aedificans in eius honorem.

Post mortem uxoris anno MCCCLXXXVII, alteras nuptias recusavit. Totam per vitam suam exemplum dedit vitae illibatae, minime approbans quasdam morum corruptelas apud suos milites. Valde munificus semper exstitit erga omne genus indigentes: proprias neglegens opes, alios in caelestibus horreis thesauros accumulavit. Postquam pacem conciliare valuit cum limitaneis nationibus et itaque regni autonomiam tutari, pleraque bona sua inter suos cooperatores distribuit.

Die XV mensis Augusti anno MCDXXIII, universa mirante et stupente natione, reliquit ea quae adhuc possidebat: summum gradum militarem, quemlibet titulum, munus et honores; deinde indutus est habitum carmelitanum in conventu Lisbonensi, quem ipse condiderat, humiliorem eligens condicionem, videlicet fratris ita dicti donati. Nomen assumpsit Nonium a Sancta Maria. Tantummodo interventio ipsius principis Eduardi, filii regis Ioannis I, impedire valuit eum ne in remotum conventum abiret ad frequentes vitandas visitationes illustrium civium, cum cuperet solummodo orationi se dicare. Manifestavit etiam desiderium eleemosynam quaeritandi, uti ultimus inter fratres; superiores tamen atque rex hoc non permiserunt ei. Mortuus est anno MCDXXXI, probabiliter die I mensis Aprilis, octo post annos vitae plane traditae orationi et paenitentiae, pauperum amori filialique devotioni in Virginem Mariam. Universa domus regia populusque Lisbonensis accurrit ad sollemnes exsequias viri qui, iam nationalis heros habitus, extemplo sanctus est consideratus.

Fama sanctitatis beati Nonii Alvares Pereira induxit regem Lusitaniae Eduardum eiusque fratrem Petrum, ut iam anno MCDLXXVII a Summo Pontifıce Eugenio IV licentiam peterent processum canonizationis incohandi. Progredientibus annis, eius cultus constitutis est et anno MDCXXXIV postulata est confirmatio pontificia. Anno quidem MDCCCXCIV incohatus est processus Ordinarius ut Beati cultus ab immemorabili agnosceretur, qui conclusus est in Sessione plenaria tunc Congregationis Rituum, cum sententia conclusiva habita die XV mensis Ianuarii anno MCMXVIII. Inde die XXIII eiusdem mensis Summus Pontifex Benedictus XV ratam declaravit hanc sententiam Decreto Clementissimus Deus , eum Beatum renuntians. Anno MCMXL Patriarcha Lisbonensis poposcit a Summo Pontifı`ce Pio XII ut causam canonizationis beati Nonii incohare posset licentiamque obtinuit per Decretum anno MCMXLI foras datum. Pro dolor, alterius belli mundialis vicissitudines impediverunt processus continuationem, quoniam vita et navitas Ecclesiae et Apostolicae Sedis ilio tempore graves aerumnas patiebantur. Sed nullo modo hoc impedire potuit christifidelium devotionem erga nostrum Beatum. Immo, ob belli tribulationes et necessitates maior usque numerus hominum ad eius recurrebat auxilium. Ideo novus Patriarcha Lisbonensis, Venerabilis Frater Noster Iosephus S.R.E. Cardinalis da Cruz Policarpo, incohavit Inquisitionem dioecesanam, quae facta est a die XIII mensis Iulii anni MMIII usque ad diem III mensis Martii anni MMIV. Faventibus votis tam Consultorum Historicorum in Sessione die VI mensis Novembris anno MMVII habita quam Consultorum Theologorum die XXII mensis Februarii anno MMVIII prolatis. Patres etiam Cardinales et Episcopi, in Sessione ordinaria die VI mensis Maii anno MMVIII congregati, votum favens tulerunt de virtutibus heroicis beati Nonii Alvares Pereira. Multa per saecula fuerunt testimonia favorum gratiarumque caelestium per intercessionem beati Nonii Alvares Pereira. Super quodam miro pervestigatio dioecesana Lisbonensis instituta est a die XXIII mensis Novembris anni MMIV usque ad diem X mensis Ianuarii anni MMV: agitur de sanatione scientifice inexplicabili dominae Villelmae a Iesu. Ita censuit Consultatio Medica die III mensis Aprilis anno MMVIII atque Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum die XX mensis Maii anno MMVIII. Patres Cardinales et Episcopi, coadunati in Sessione ordinaria die XVII mensis Iunii eiusdem anni, iudicaverunt memoratam sanationem a Deo patratam esse per intercessionem beati Nonii Alvares Pereira. Nosmet Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super mirum promulgaret die III mensis Iulii anno MMVIII.

Expletis demum rite omnibus iure statutis, faventibus Patribus Cardinalibus, Archiepiscopis Episcopisque, in Consistorio die XXI mensis Februarii anni MMIX coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus die XXVI insequentis mensis Aprilis Romae celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam: Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Archangelum Tadini, Bernardum Tolomei, Nonium a Sancta Maria Alvares Pereira, Gertrudem Comensoli et Catharinam Volpicelli Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Deinde Ipsi Nos venerati sumus novum Sanctum, virtutes extollentes eiusque merita, maxime Dei et Patriae dilectionem, erga civilis et religiosae vocationis officia constantem fidelitatem, morum probitatem, humilitatem, fervidam precationem, spiritum paenitentiae, heroicum exemplum deditionis adhibitae afflictis et auxilio indigentibus. Iure enim laudandus est ipse qui sicut bonus miles Christi Iesu (2 Tim 2, 3) in vita aerumnas ac pericula non timuit dum fidem, honorem et Patriam strenue et victoriose defendebat.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo sexto mensis Aprilis, anno Domini bismillesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 3, pp. 167-170

 

Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 

top