 |
BENEDICTUS
PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
QUIBUS BEATO BERNARDO
TOLOMEI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
« Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis
suis » (Io 15,13).
Beatus Bernardus Tolomei hanc evangelicam sententiam ex quo tempore aegrotis inservire coepit, suam peste affectis tradens vitam, penitus induit.
Senae die X mensis Maii anno MCCLXXII ortus, Bernardus apud baptismatis fontem Ioannis nomen recepit. A sodalibus Ordinis Fratrum Praedicatorum Senae institutus, a Rodulfo I Asburgensi miles renuntiatus est.
Iuridiciali disciplinae sua in urbe operam dedit. Sodalis praeterea
Confraternitatis Disciplinatorum S. Mariae Noctis fuit, qui Scalarum
valetudinario inserviebant. Cum caecus pedetemptim fieret, honorum cursum deseruit.
Ut perfectam christianam asceticamque vitam consequeretur, anno MCCCXIII una
cum duobus civibus mercaturae artem exercentibus (scilicet Patricio de Patriciis
et Ambrosio de Piccolhominibus), qui simul ad supra memoratam Confraternitatem
pertinebant, Aconam concessit, quae ipsius domus possessionibus annumerabatur.
Eo in loco Ioannes, qui interea nomen in Bernardum ob cultum erga sanctum illum
abbatem Cisterciensem immutaverat, una cum sociis solitariam vitam duxit, cum
precationi, operibus, lectioni divinae incumberet.
Sub fine anni MCCCXVIII et initio anni MCCCXIX, in precationem incumbens, per
visum scalas scandentes vidit monachos, albis vestimentis indutos, qui, angelis
iuvantibus, ad Iesum et Mariam accedebant, quod velut divinum signum, tanquam «
Iacob scalam », putavit.
Ut iuridicam condicionem statueret, Bernardus una cum Patricio de Patriciis
Episcopum Aretinum adiit, Guidonem Tarlati, ad quem illo tempore pertinebat
Acona. Obtinuit ille ut monasterium S. Mariae de Monte Oliveto conderetur (die
XXVI mensis Martii anno MCCCXIX). Eo ipso die in templo Sanctissimae Trinitatis
Arretii in manibus Ioannis, monachi S. Benedicti Saxi, Episcopus religiosam
eorum professionem ad S. Benedicti regulam recepit, albo vestimento erga
Deiparam ob devotionem imposito.
Sic die I mensis Aprilis anno MCCCXIX monasterium Sanctae Mariae Montis
Oliveti constitutum est, primario locato templi lapide, Beatae Virginis Mariae
Nativitati dicati. Novi Instituti peculiaritas in eo stetit ut abbas singulis annis eligeretur. Bernardus propter oculorum infirmitatem hoc
officium recusavit. Quocirca Patricius de Patriciis primus electus est abbas (die
I mensis Septembris anno MCCCXIX), proinde Ambrosius de Piccolhominibus (die I
mensis Septembris anno MCCCXX), tum Simon de Tura (die I mensis Septembris anno
MCCCXXI).
Die I mensis Septembris anno MCCCXXII sodalium postulationem abnuere non
potuit ideoque quartus a se conditi monasterii abbas factus est atque hoc munus usque ad mortem gessit.
Documentum aliquod diei XXIV mensis Decembris anni MCCCXXVI testatur cardinalem
Ioannem Caietani Orsini, Apostolicae Sedis legatum, ab impedimento ob visus
defectum Bernardum liberasse, ut electio quae evenerat comprobaretur. Clemens VI
Congregationem, quae iam X monasteria annumerabat, die XXI mensis Ianuarii anno
MCCCXLIV approbavit. Ut suae Institutionis posteritati consuleret, beatus
Bernardus Tolomei a Clemente VI novam definitamque, die XXI mensis Ianuarii anno MCCCXLIV, Congregationis Benedictinae, S. Mariae Montis Oliveti appellatae,
comprobationem obtinuit. Hoc modo beatus Bernardus peculiaris motus monastici Benedictini auctor fuit.
Praeter normam ipse XXVII per annos abbatis sustinuit munus; in Generali
Capitulo praeterea, die IV mensis Maii anno MCCCXLVII, facultas ei tributa est,
sodalibus haud rogatis sententiam, omnia disponendi: quibus de rebus spiritalis
Bernardi praestantia emergit.
Beatus Bernardus suis monachis vitae sanctae, virtutum heroice exercitarum
reliquit exempla, cum aliis inserviret et contemplationi vacaret. Cum notissima
illa pestilentia ingrueret cumque concives monachosque iuvaret, die XX mensis
Augusti anno MCCCXLVIII, una cum LXXXII monachis interiit.
Ex eius scriptis XLVIII epistulae et homilia supersunt, quae illius spiritalem
vim, suam humilitatem, communitatis sensum, Bibliorum cognitionem demonstrant. Eius sanctitatis fama eiusque praestantia post eius obitum late
sunt perlatae. Die IV mensis Decembris anno MDCXLV, S. Congregatio Rituum,
Urbano VIII auctore, cultum « ab immemorabili »comprobavit. Die XXIV mensis
Augusti anno MDCXLVII cursus incohatus est ut eius virtutes canonizationis
gratia agnoscerentur. Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis die XXXI
mensis Augusti anno MDCCLXVIII est evulgatum. Positio super Causae reassumptione
die XXI mensis Decembris anno MCMLXVIII a S. Congregatione Rituum est comprobata.
Miraculum proinde est exhibitum alicuius iuvenis, qui anno MCMXLVI peritonite
perforata in oppido Camogli est correptus. Dioecesana inquisitio Ianuae die VII
mensis Aprilis anno MMIII absoluta est, quam Congregatio de Causis Sanctorum die III mensis Octobris anno MMIII approbavit. His peractis iure statutis rebus, Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miraculo die
III mensis Iulii anno MMVIII ederet. In Consistorio die XXI mensis Februarii
anno MMIX sollemnem canonizationem Beati Bernardi Tolomei statuimus, die XXVI
mensis Aprilis anno MMIX Nobis celebrandam.
Hodie igitur in foro Petriano inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et
vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina
ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos
Archangelum Tadini, Bernardum Tolomei, Nonium a Sancta Maria Alvares Pereira,
Gertrudem Comensoli et Catharinam Volpicelli Sanctos esse decernimus et
definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa
Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et
Spiritus Sancti.
Decet prorsus insignem hunc caelitem magnificare, qui eximias dedit
religiosae pietatis operositatisque testificationes. Exoptamus igitur ut
salutifera eius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi Christi vultum liquidius conspiciant.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis Aprilis, anno
Domini bis millesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.
EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CII (2010), n. 9, pp. 524-527
© Copyright 2009 -
Libreria Editrice Vaticana
|