 |
BENEDICTUS
PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
QUIBUS BEATAE GERTRUDI
COMENSOLI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR
« Omnia possum in eo, qui me confortat » (Philp 4, 13).
Hoc est verbum quod in beatae Gertrudis Comensoli corde reperitur et quo
ipsius imbuitur vita. Necessitudinem cum Iesu experitur tamquam mysticam
coniunctionem, amantem cognitionem, quae efficit ut Iesum veluti suum Dominum ea
percipiat, videlicet Eum qui eiusdem infirmitates sustinere potest aeque ac eius
studium divinae voluntati adhaerendi, Ipsius personae se conformandi. Hac de re
scripsit: « Mi Iesu, similem tui me redde ... verum exemplar mei amoris Crucifixi.
“Omnia possum in eo, qui me confortat” (Philp 4, 13) » (Opera: Note
intime). Cum se imparem Deo vocanti, communioni plus plusque requirendae,
animadverteret atque cum vereretur ne novae institutionis difficultatibus
subvenire posset, quam iudicat a Deo flagitatam, haec in altam pacem plenamque
satisfactionem reciderunt, cum Ei se committeret qui eius passus dirigeret
eiusque proposita adimpleret.
Beata Gertrudis Comensoli in pago Brienno Brixiae die XVIII mensis Ianuarii
anno MDCCCXLVII nata est. Ex familia admodum christiana atque paroeciali
communitate rectitudinis solidarietatisque, parcae vitae amoris, quietarum
necessitudinum laetitiae necnon Providentiae confidentiae sensum excipit. Vivax
ac sensibilis Iesu in sacra Eucharistia praesenti animadvertit delectamentum.
Incoercito concitata desiderio, septem annos nata furtim primum sacram communionem accepit. Prima est illius itineris pars, quae eam inducit ad Deo se totam consecrandam atque ad personale propositum perficiendum: id est institutum condendum, eucharisticae
adorationi destinatum. Nonnullos post annos hac de re cum excellentissimo
Speranza, Episcopo Bergomensi, loquetur; postea ei copia data est cum Decessore
Nostro Leone XIII hoc de desiderio colloquendi, qui eam confirmat eamque in
institutionem quandam dirigit, quae etiam difficilem mulierum condicionem in se
recipiat, id est « cum sancta adorationis cogitatione pauperum puellarum,
praesertim operariarum, curam » coniungat. A presbytero Francisco Spinelli fulta,
a novo Bergomensi Episcopo, excellentissimo Guindani, electo, die XV mensis
Decembris anno MDCCCLXXXII novam religiosam Sororum Sacramentinarum familiam
condidit, cuius ipsa mox sua manu constitutiones scribet. Inde ab initio Institutum valde increbruit. Sed non defuerunt difficultates, quas habuit et heroice superavit fundatrix, quae Dei praesentis et suarum filiarum fidelitatem solacium est experta, quae cum ea paupertatem incommoditatesque participabant. Gertrudis Comensoli scripta et eius vitae testimonia naturam ostendunt spiritalitatis saeculi XIX, scilicet asceticum studium, necessitatem adorandi et offensiones reparandi, quas Iesus in Tabernaculo a peccatoribus recipit, magnum desiderium propriam vitam penitus donandi propter eius amorem. « Te amare et efficere ut ameris »,
illud flagranter sacra Eucharistia concitata voluit Gertrudis. Eiusdem spiritale iter clara contemplationis nota signatur, qua fundationis spiritus augescit. In suae vitae narratione scribit: « tot tantaeque fuerunt Domini gratiae, ut describi non possent ». Rursus: « Eius adorabilem praesentiam percipiebam et interdum mentis actio intermittebatur atque ego esse in Eo me sentiebam, quod nihil habebat materiae neque imaginis: id numquam explicare potui, quoddam semper mihi fuit mysterium ». Instituti propositum fuit « Iesum in Eucharistiae Sacramento constanti precatione adorare, offensiones reparando et pro toto mundo intercedendo itemque caritatis
opera gerendo ». Gertrudis Comensoli exemplar incitat et Institutum ad illam vitae unitatem dirigit, quam quisque Christi discipulus efficere debet, ut
suus apostolatus sit fecundus. Contemplatio et actio, quae ad primigenium consilium
spectant, integrae manserunt. Beata Gertrudis Bergomi die XVIII mensis Februarii
anno MCMIII de hoc mundo demigravit, cum opus suum compleret, ut adoratio
publica perpetua per spiritales filias continuaretur. Sanctitatis fama post
obitum increbrescente, Episcopus Bergomensis, Aloisius Maria Marelli, Processum
Ordinarium die XVIII mensis Februarii anno MCMXXVIII incohavit, quem ad finem anno MCMXXXII adduxit. Die XXVI mensis Aprilis anno MCMLXI beatus Ioannes XXIII decrevit ut de virtutibus, heroum in modum exercitis, Decretum ederetur. His iure statutis peractis rebus, die
XIII mensis Maii anno MCMLXXXIX Venerabilis Dei Servus Ioannes Paulus II
facultatem fecit ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miraculo
evulgaret, qui pariter beatificationis ritum die I mensis Octobris anno
MCMLXXXIX persolvit. Pro canonizatione pueri Velasci Ricchini sanatio a Medicis Consultoribus Congregationis de Causis Sanctorum ad scientiae
rationem incomprehensibilis die XIV mensis Octobris anno MMIV habita est et hic
eventus beatae Gertrudis Comensoli intercessioni in Congressu peculiari
Theologorum diei XI mensis Ianuarii anno MMV est adscriptus. Sic Patres
Cardinales et Episcopi die XIX mensis Februarii eiusdem anni congregati
iudicarunt. Ita Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum
die XV mensis Martii anno MMVIII Decretum de miraculo foras emitteret. In
Consistorio die XXI mensis Februarii anno MMIX Nos Ipsi decrevimus ut beatam
Gertrudem Comensoli in Sanctorum catalogum referremus, ritum die XXVI mensis
Aprilis anno MMIX persolventes.
Hodie igitur in foro Petriano inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:
Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et
vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina
ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos
Archangelum Tadini, Bernardum Tolomei, Nonium a Sancta Maria
Álvares Pereira, Gertrudem Comensoli et Catharinam
Volpicelli Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo
adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione
recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Insignis haec mulier, eucharistico fervore inflammata, dum vitam impendit
servitium praestans mulieribus in difficultate versantibus, miras nobis tribuit
testificationes sanctitatis, quocirca eius patrocinium invocemus ut nos quoque,
caelesti pane suffulti, caritatem erga proximum ubique ac iugiter exerceamus.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis Aprilis, anno
Domini bis millesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.
EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CII (2010), n. 12, pp. 7-11
© Copyright 2009 -
Libreria Editrice Vaticana
|