 |
BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
QUIBUS BEATAE CATHARINAE
VOLPICELLI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*
« Ancillae operantur ad Deum e vinculis liberandum in quae homines
coniecerunt Eum ».
Ita beata Catharina Volpicelli, testis fidelis et apostola intrepida amoris
Dei, scribebat omnes hortans ad Cor Christi sicut humanitatis « stabilem
mansionem » contuendum.
Die XXI mensis Ianuarii anno MDCCCXXXIX Neapoli est nata, e familia medii
ordinis civium et profundae fidei christianae. Primum domi, postea apud Regale
Collegium Sancti Marcellini, sapienter ducta a Serva Dei Margarita Salatino,
quae simul cum beato Ludovico a Casoria, fundatrix erit Sororum Franciscanarum a
sancta Elisabeth, solidam accepit humanam christianamque institutionem nec non
culturalem formationem, apud puellas illius temporis inusitatam. A Spiritu
Sancto deinde compulsa, qui ei revelabat Dei consilium per vocem sanctorum et
sapientium moderatorum spiritualium, beata Catharina, quae interim vitam etiam
mundanam gerebat, a fluxis divitiis elegantis et solutae vitae illius aetatis
libenter abhorruit, ut firma decisione vocationi adhaereret quae ad sanctitatis
perfectionem incitabat eam. Beata Volpicelli intuita est Illum qui totum
hominibus se tradidit in Pane Vitae Aeternae, in Eucharistia videlicet, centrum
constituere eius vitae et indicium ad omnem rem amplectendam et verum sensum
cuiusque realitatis intellegendum. Ex quo omnis eius opera nascitur, e desiderio
videlicet singulis viris singulisque mulieribus Evangelium proponendi, quod illo
in Pane continetur, cum libertate spiritus, alacritate et idoneitate creativa,
patientia, dialogo et simplicitate. Fortuitum colloquium cum beato Ludovico de
Casoria, die XIX mensis Septembris anno MDCCCLIV, apud conventum «La Palma »,
Neapoli, fuit, sicut ipsa Beata testatur, « peculiare exstitit signum Gratiae
praevenientis, caritatis et Sacri Cordis praedilectionis, suae Servae aerumnas
amantis ». Beatus aggregavit eam ad Ordinem Franciscanum Saecularem ac veluti
unicum propositum eius vitae ostendit illi cultum Sacri Cordis Iesu, eamque
hortatus est ut in societate maneret, in qua « animarum piscatrix » fıeret.
Deinde Consilio obsequens sui confessarii, patris Leonardi Matera, Barnabitae,
die XXVIII mensis Maii anno MDCCCLIX inter Adoratrices Perpetuas a Iesu
Sacramentato ingressa est, ex quibus tamen paulo post ob graves valetudinis
condiciones est egressa. Aliud erat divinum circa Catharinam consilium. Quod
bene beatus Ludovicus intellexit, qui ei saepe dicere solebat: « Cor Iesu, o
Catharina, haec est opera tua! ». Ita, confessario suadente, Volpicelli
menstruum folium Gallicum de orationis Apostolatu prae oculis habuit et statim
diploma accepit Promotricis, primum quod Neapolim venit. Mense Iulio anno
MDCCCLXVII pater Ramière Palatium Neapolitanum invisit vulgo « Largo Petrone
alla Salute », ubi Catharina propositum alit sedem suorum operum apostolicorum
instituendi « ad amorem Iesu Christi in cordibus, in familiis atque in societate
instaurandum». Primae promotrices etiam erunt primae Catharinae in apostolatu
sociae implendo atque in constituendo Instituto Ancillarum a Sacro Corde, cuius
regulae die IV mensis Iulii anno MDCCCLXXIV, ab Archiepiscopo olim Neapolitano,
Servo Dei Cardinale Sixto Riario Sforza, sunt approbatae. Amor beatae Catharinae
Volpicelli erga Sanctissimum Sacramentum cum sinceritate et cohaerentia
confirmat indomitam fidelitatem erga Ecclesiam et Christum in periodo profundae
spiritualis et socialis discriminis in societate Neapolitana alterius dimidiae
partis saeculi XIX. Nitebatur « ad Christum pertinere ut alios ad Christum
perduceret ». Arcana eius ars prosperitatis continua exstitit eius constans cum
Christo in Eucharistia communio. Catharina mulier est spiritalis renovationis:
expetit conversionem quae cor in radice, cogitationes, sensus, decisiones et
optiones commutet. Eodem tempore conversionem expetit ut vitam specifıcam
transformet et argumenta operativa exsistentiae. Indolem contemplativam et
mysticam in se coalescere scivit cum apostolico missionarii ardore. In ea activa
contemplatio thesauri Misericordiae in Sacro Corde servati imitatio fit et
precatio, motus animi efficitur catechesis. Mulier « cordis compassionis »
Sanctuarium Sacro Cordi Iesu dicatum, Neapoli, destinat ad adorationem
reparatricem quam Papa postulavit ad Ecclesiam sustinendam tam difficili in
aetate pro religiosa libertate et propagatione Evangelii. Beata Catharina
Volpicelli pie in Domino Neapoli obdormivit die XXVIII mensis Decembris anno
MDCCCXCIV, suam offerens vitam pro Ecclesia et pro Summo Pontifice.
Fama sanctimoniae, qua in vita fruebatur, post mortem est prosecuta,
quamobrem Archiepiscopus Neapolitanus, Cardinalis Villelmus a Sancto Felice, iam
anno MDCCCXCVI incohavit Causam Beatificationis Canonizationisque per Processum
Ordinarium, anno MCMII conclusum. Omnibus de iure impletis, Summus Pontifex Pius
XII, die XXV mensis Martii anno MCMXLV declaravit Catharinam virtutes heroico
modo exercuisse. Venerabilis Servus Dei Ioannes Paulus II, die XXVIII mensis
Iunii anno MCMXCIX, Congregationi de Causis Sanctorum facultatem tribuit ut
Decretum super miraculo promulgaret atque die XXIX mensis Aprilis anno MMI Romae
ritui praefuit Beatificationis. Anno MMII domina Teresia Ruggiero, e loco vulgo
Meta, prope Neapolim, ultra XX annos gravi diabete mellito affecta, inopinater
est sanata. Consilium Medicorum Congregationis de Causis Sanctorum agnovit
sanationem sub luce scientiae medicae inexplicabilem fuisse. Consultores
theologi, die XXIX mensis Aprilis anno MMVIII, attente examinantes attributionem
sanationis intercessioni beatae Catharinae Volpicelli, affirmative responderunt.
Etiam Patres Cardinales et Episcopi idem censuerunt in Ordinaria Sessione, die
XVIII mensis Novembris anno MMVIII, congregati. Nosmet Ipsi facultatem
Congregationi de Causis Sanctorum dedimus ut Decretum super miraculo die VI
mensis Decembris anno MMVIII promulgaret. Die XXI mensis Februarii anno MMIX in
Consistorio sollemniter Canonizationem beatae Catharinae Volpicelli decrevimus.
Hodie igitur, die videlicet XXVI mensis Aprilis anno MMIX, Romae in foro
Petriano inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:
Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae
et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi,
beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita
et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum Consilio,
Beatos Archangelum Tadini, Bernardum Tolomei, Nonium a Sancta Maria Álvares Pereira, Gertrudem Comensoli et Catharinam
Volpicelli Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo
adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione
recoli debere.
In nomine Patris et Filii et Spritus Sancti.
Spectabilis haec mulier, quae constanter vitam gessit Eucharistico Convivio
nutrita et Dei Misericordia suffulta, claras dedit pietatis operumque bonorum
testificationes et nobis exemplar proponitur. Quocirca eius patrocinium
ferventer invocemus, eiusque Christianas curemus imitandas virtutes.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse
volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto et vicesimo mensis Aprilis, anno
Domini bis millesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.
EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 11, pp. 720-722.
© Copyright 2009 -
Libreria Editrice Vaticana
|