The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO ARCHANGELO TADINI
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum et animam meam faciat (1 Sam 2, 35).

Haec verba Scripturae aequam inveniunt responsionem cuncta in vita beati Archangeli Tadini, qui eminuit studio libere accepto missionem sibi a Patre concreditam fideliter complendi, videlicet populi Dei portionem sibi commissam XLII per annos ministerii pastoralis sacerdotali corde pastorisque suavitate regendi, comitandi et sustinendi, singularem ostendens sollicitudinem de humana et christiana sui gregis promotione.

Beatus Archangelus Tadini natus est die XII mensis Octobris anno MDCCCXLVI in loco Verolanuova, in provincia et dioecesi Brixiensi. Ibi scholas elementarias frequentavit et inclinationem ad studium demonstravit, quod proficue prosecutus est in collegio loci Lovere. Anno MDCCCLXV Seminarium dioecesanum ingressus est et, quamvis infirma afficeretur valetudine, summa deditione constantique voluntate se praeparavit ad ordinationem presbyteralem, qua Tridenti auctus est die XIX mensis Iunii anno MDCCCLXX.

Sacrum ministerium explere coepit vires et zelum insumens in operam pastoralem paroeciae, plurima novaque promovens incepta, quae per praedicationem variaque opera in provincia caritatis indolisque socialis sunt perfecta.

Ab anno MDCCCLXXI usque ad annum MDCCCLXXIII vicarius cooperator fuit atque praeceptor in loco Lodrino, deinde in Sanctuario B.V.M. a Nuce usque ad annum MDCCCLXXXV, ubi per XII annos impensum explicavit apostolatum, aestimationem huius plebis sibi concilians.

Anno MDCCCLXXXV Episcopus Iacobus Maria Corna Pellegrini misit eum ad locum Botticino Sera, prope Brixiam, ut parochum infirmum adiuvaret, in cuius officium ipse anno MDCCCLXXXVII successit. Omnimode unitatem et communionem suae quaesivit paroeciae. Asserebat: Unum altare sub uno spiritali moderatore . Beatus Archangelus considerabat paroeciam uti cor pulsans in quo homines invenire possent ambitum securum et ubi participes vivae christianae communitatis se sentirent, quae subvenire posset praecipuis hominis necessitatibus. Vias Domini docuit, redemptionis bona largiter distribuit per gratiam sacramentorum. Assiduus, indefessus, clarus et instans exstitit famulus Verbi Dei. Asserebat: Ego sum pauper nuntius... omnis mea scientia est in cruce . Austerus et implacabilis erga se ipsum, instituit suam communitatem ad fidem firmam et maturam, cum hortaretur: Ego exspecto a vobis miracula! Exspecto fidei miraculum, inter tot irruentes errores; exspecto christianae pietatis miraculum, inter tot spiritus dissipationes; exspecto mutui amoris miraculum, inter tot cordium torpores . Deinde addidit: Ego vobiscum vivam, vobiscum ero, vobiscum moriar .

Beatus Archangelus non somniabat parallelam suscipere viam sua cum gente, sed suam assumpsit Ecclesiam, communitatem, in carne propria vivens vicissitudines sui populi. Uti sacerdos et parochus vita loqui valuit, vita docuit atque exercuit et coniunxit duos cardines quibus sanctitas parochi volvebatur: orationem nempe et pastoralem vitam, contemplationem et actuositatem; ingentem erga Deum amorem magnumque amorem erga homines. Dixit: Veram habeamus compassionem humanitatis et Iesum amabimus; amemus Iesum et fornaces erimus amoris pro hominibus: nam ardentes Dei amatores necessario fiunt ardentes hominum amatores . Interior coniunctio beati Archangeli intellegitur in pleno dono sui ipsius pro Dei Regno bonoque eius populi.

Necessitates suae gentis usque sollicite inspiciens, compulsus Litteris encyclicis Rerum novarum Summi Pontificis Leonis XIII anno MDCCCXCI editis, anno MDCCCXCIII condidit catholicam Societatem Operariorum Mutui Succursus; insequenti autem anno designavit et exstruxit fılandam, ut puellae tam ex paroecia eius quam ex vicinis pagis opus haberent, et etiam serenum ambitum cum mensa et habitatione, utque foveretur earum dignitas atque professionalis et moralis institutio illis praeberetur.

Anno MCM ipse condidit Congregationem Sororum Operariarum Sanctae Domus a Nazareth cum charismate praesentiae inter operarias, ad fermentum Evangelii iis ferendum earumque laborem participandum, in sudore vultus panem sibi lucrando. Haec communitas, a Domino benedicta et a Fundatore prudenter recta, celeriter crevit. Opera pretiosa facta est ob paupertatem fecundaque inter sacrificia et difficultates, ita ut altas ageret radices per approbationem Summi Pontificis post mortem Beati. Ipse vitam religiosam populi suscitavit ac sustinuit, conferens in Regni Dei aedificationem, splendidum praebens testimonium pastoralis caritatis. Fide illuminatus, cum Deo ambulavit ab infantia usque ad finem suorum dierum. Die XX mensis Maii anno MCMXII, fama sanctitatis circumdatus, obdormivit in Domino.

Ob crescentem et divulgatam sanctitatis famam Episcopus Brixiensis instruxit Causam beatificationis et canonizationis per Processum Ordinarium Informativum, celebratum annis MCMLX-MCMLXIV, cuius validitatem iuridicam Congregatio de Causis Sanctorum agnovit per Decretum editum die XXVII mensis Octobris anno MCMLXXXIX. Die XVI mensis Iunii anno MCMXCVIII Congressus peculiaris Consultorum Theologorum atque die XVII mensis Novembris eiusdem anni Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum confirmaverunt ipsum heroum in modum virtutes exercuisse; itaque Veneratus Noster Decessor Servus Dei Ioannes Paulus II huiusmodi Decretum die XXI mensis Decembris anno MCMXCVIII promulgavit. Deinde rite expletis rebus iure praescriptis, idem Summus Pontifex die XXI mensis Iunii anno MCMXCIX edidit Decretum super miro ad beatificationem quae Romae celebrata est die III mensis Octobris anno MCMXCIX. Ad parandam canonizationem, Postulatio causae proposuit iudicio Congregationis de Causis Sanctorum probabile mirum Brixiae anno MMIV eventum, de solutione spontanea et duratura confirmatae sterilitatis coniugum Elisabethae Fostini et Roberti Marazza. Inquisitio dioecesana Brixiae peracta est a die XVI mensis Iunii ad diem XVI mensis Iulii anno MMVI, atque Congregatio de Causis Sanctorum agnovit huius Processus validitatem, Decretum edens die XXIV mensis Novembris eodem anno. Demum Consilium Medicum in sessione diei XV mensis Decembris anno MMVII affirmavit eventum scientifice esse inexplicabilem. Die XXII mensis Aprilis anno MMVIII Consultores Theologi atque sex post dies Congressio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum edixerunt hunc mirum eventum esse praeter naturam illumque beati Archangeli Tadini intercessioni tribuendum.

Nosmet Ipsi facultatem fecimus Congregationi de Causis Sanctorum Decretum super miro promulgandi die VI mensis Decembris anno MMVIII. Denique, faventibus Patribus Cardinalibus, Archiepiscopis Episcopisque, in Consistorio die XXI mensis Februarii anni MMIX coadunatis, statuimus ut canonizationis ritus die XXVI insequentis mensis Aprilis Romae celebraretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sacra hanc pronuntiavimus formulam: Ad honorem sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Archangelum Tadini, Bernardum Tolomei, Nonium a Sancta Maria lvares Pereira, Gertrudem Comensoli et Catharinam Volpicelli Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Deinde Ipsi Nos publice laudavimus necnon venerati sumus novum Sanctum, qui Evangelio et Ecclesiae Magisterio inspiratus, maximam pastoralem impendit curam de sorte pauperum et operariorum sublevanda eorumque fide roboranda.

Decet prorsus insignem hunc caelitem magnificare, qui eximias dedit religiosae pietatis operositatisque testificationes, cum suam vitam impenderet in salutem animorum et in desertorum beneficium. Exoptamus igitur ut salutifera eius exempla magno sint hominibus qui nunc sunt emolumento, quo ipsi Christi vultum clarius conspiciant.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die vicesimo sexto mensis Aprilis, anno Domini bismillesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 12, pp. 871-875

 

Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 

top