Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO RAPHAELI ARNÁIZ BARÓN
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

« Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis » (Sap 3, 1).

Brevis beati Raphaelis Arnáiz vita in priore parte saeculi XX penitus evolvitur. Die XXVI mensis Aprilis anno MCMXXXVIII, annos natus XXVII, plenitudinem attigit, quam, monachicam vitam complectens, perstudiose quaesivit et amavit. Raphael Burgi, die IX mensis Aprilis anno MCMXI natus, ad divitem familiam pertinens, Matriti architecturam discens, humanis dotibus perquam instructus, praestanti artis gustu praeditus, dives fuit iuvenis qui inde abadulescentia Dei mandata servavit. Inter eum et Evangelii iuvenem hoc interest, quod is Iesu intuitu, amore pleno, pellectus, eum est secutus, non semel, sed quater, pretium solvens, quod Christi sequela postulat. Morbo correptus cum novitiatum apud Trappentium coenobium sancti Isidori de Dueñas ageret, familiam repetere est coactus, sed suam persequi vocationem haud destitit, repetens subinde monasterium atque novissimum locum humiliter ut « oblatus » accipiens. Hoc modo sese « Domino » totum addixit, cuius se esse possessionem putabat. « Meae vocationis sum conscius: non sum religiosus, non sum laicus, nihil sum. Benedictus sit Deus, quia sum solummodo anima Christi studiosa. Mea Regula, mea vota amoris sunt vita. Haec est mea unica vivendi ratio ».

Beatus Raphael Arnáiz totam exegit vitam Deum diligens, Iesum sequens, numquam obliviscens Mariam. Maximos enim inter amores in Virginem Mariam fuit dilectio, quam simplicis infantis instar « Dominam » appellabat. Ne non nimis eam diligeret non verebatur. Non suis, sed Virginis Mariae viribus innitebatur; cum eam loqui solebat, sua optata suaque proposita ostendebat, cum in templo ante eius imaginem precabatur, cum autoraeda solus itinerabatur; ei suam vocationem tribuebat atque omnibus in rebus adversis et aegritudinibus se ab ea fulciri sentiebat; Dominae cum temptaretur decurrebat, sua cogitata, affectus, scripta dicabat; Iesu crucem amplectebatur Mariae praesentia sustentatus. In silentio atque in laude Trappentium coenobii vel in dolenti solitudine apud familiam commorationis, propter recrudescentem morbum, ipse totam per vitam dialogum cum Deo instituit. « Intra me omnia mea magnaque ... simplicissima tamen, habeo. Agitur tantummodo de permagno Iesu amore ac blanda in Mariam pietate. Quid ultra desiderem? ». « Solus Deus », qui totam fratris Raphaelis simplicissimam spiritalitatem complectitur, ex plenitudine veritatis amorisque, libertatis adeptae exstat, quae efficit ut Domini praesentiam eiusque bonitatis consilium in omnibus conspiciat. Benedictinae humilitatis viam decurrens, sapientiae ipse factus est peregrinus. Discretionis obadept um donum, licet iuvenis esset, spiritalis vitae fuit nonnullorum necessariorum moderator; suum post obitum, sua per scripta, complures homines attigit, iuvenes, sui similes, potissimum. « Scientiam crucis » discens, iuvenis hic aegrotus praestantem, simplicem altamque spiritalem experientiam est consecutus, summis Hispaniae mysticis dignam, quam in saeculi XX loquelam simpliciter convertit. Directe et alliciens, Dei Populi merae fidei proximus, illud communicavit quod ipse diligebat: magnitudinem et bonitatem Dei, eius misericordiam, eius in historia dominatum — etiam vexatae Hispaniae sui temporis — praecipuum Eucharistiae locum, continuatam SS. Sacramenti adorationem, familiarem cum « Iesu Nazareno » et cum « Domina » necessitudinem, conformationem homini-Deo cruci affixo.

Simplicem nudamque fidem experiens, absque visionibus revelationibusque peculiaribus, non citra animi demissionem et temptationes, voluit — ad ipsius verba — « se totum Iesu voluntati penitus tradere, amore vivere et pati, postremum occupare locum, praeter quod ad oboedientiam attinet ».

Obiit antequam sacerdotalem ordinationem reciperet, sed Dominus Iesus Sibi iam eum aequaverat. Eius vita, a Spiritu Sancto perducta atque ipsius fructibus plena, iam ut sanctitatis exemplar a Venerabili Dei Servo Ioanne Paulo II est praebita, Diei mundialis iuventutis apud Compostellanam urbem tempore. Idem Decessor Noster « Iesu Christi testem heroicum » eum declaravit.

Crebrescente eiusdem sanctitatis fama, Episcopus Palentinus Processum Ordinarium beatificationis et canonizationis causae a die X mensis Maii anni MCMLXII ad diem XXX mensis Aprilis anni MCMLXVII persolvit. Theologi Consultores in peculiari Congressu diei XII mensis Maii anno MCMLXXXIX prospero cum exitu de virtutibus disceptaverunt. Patres Cardinales Episcopique in Sessione Ordinaria diei XI subsequentis mensis Iunii eiusdem virtutibus, heroum in modum exercitis, sunt suffragati. Summus Pontifex Ioannes Paulus II Decretum super heroicitate virtutum die VII mensis Septembris anno MCMLXXXIX evulgavit. Omnibus iure statutis perfectis rebus, Venerabilis Dei Servi Raphaelis Arnáiz Barón intercessioni adscripta est, ad scientiae rationem incomprehensibilis, sanatio puellae Mariae Arguelles Merino, XI annos natae. Eadem fuit sententia Commissionis Medicorum diei XXXI mensis Octobris anni MCMXCI et Congressus Peculiaris Theologorum diei VI mensis Martii anni MCMXCII. Sic etiam iudicarunt Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die VII mensis Aprilis eiusdem anni coadunati atque Summus Pontifex Ioannes Paulus II sivit ut hac de re Decretum fieret. Idem Summus Pontifex die XXVII mensis Septembris anno MCMXCII in beatorum numerum eum rettulit. Pro canonizatione, dominae Bergoniae León Alonso sanatio praebita est, quae gravi morbo praegnans est correpta, quaeque mirum in modum una cum nascituro est sanata, intercedente beato Raphaele Arnáiz Barón. Id fuit iudicium Medicorum Commissionis diei XIII mensis Martii anno MMVIII et Consultorum Theologorum in Congressu Peculiari diei VII mensis Iulii anno MMVIII et tandem Patrum Cardinalium Episcoporumque in Sessione Ordinaria diei IV mensis Novembris eiusdem anni. Ita Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miraculo die VI mensis Decembris anno MMVIII ederet. Nos tandem Ipsi in Consistorio diei XXI mensis Februarii anno MMIX decrevimus beatum Raphaelem Arnáiz Barón in sanctorum catalogum referre.

Hodie igitur in foro Petriano inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum Consilio, Beatos Sigismundum Felicem Feliński, Franciscum Coll y Guitart, Iosephum Damianum De Veuster, Raphaelem Arnáiz Barón et Mariam a Cruce Jugan Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

In praesens vero facere non possumus quin spiritualem huius spectabilis viri formam admiremur, praesertim obeius vitam Domino deditam, ob cultum erga Eucharistiam et Beatissimam Virginem Mariam. Qui insuper mirum in modum nos edocet quomodo morbi incommoda cum religiosa vocatione componere sciverit. Itaque patrocinium eius invocemus eiusque christianas curemus imitandas virtutes easque cum christifidelibus nostrae aetatis communicandas.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 7, pp. 431-434.

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana