Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATAE MARIAE A CRUCE
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

 

« Et, quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis: non perdet mercedem suam » (Mt 10, 42).

Beata Maria a Cruce in se Domini verba recepit atque suam vitam pauperibus omne genus dicavit. Ordinis Hospitalarii S. Ioannis de Deo regulam prae oculis habens, non dubitavit cum pauperibus se reddere pauperam, cum in eis viventem conspiceret Salvatoris imaginem. Ioanna Jugan, quae religiosa nomen recepit Mariam a Cruce, die XXV mensis Octobris anno MDCCXCII in pago Petites-Croix, apud Cancalem in Francogallia. Prima elementa a sancti Ioannis Eudes Tertiariis recepit, quae, licet religiosa persecutio propter Francogallicam subversionem ingrueret, in illa pietate eam instituerunt, quae apud Aremoricae gentem firma manebat. Patre praemature mortuo, domum coacta est relinquere, ut familiam iuvaret. Se totam Domino consecrare cupiens, nuptias recusavit atque anno MDCCCXVII in Tertium Ordinem Cordis Matris Admirabilis est ingressa, quem condidit sanctus Ioannes Eudes. De praecipuis Eudianae spiritalitatis elementis spiritalem institutionem sic absolvit, quae secum ferunt amabilem contemplationem Cordium Iesu et Mariae, continenter coram eis vivere, tantummodo propter amorem vivere, amore tantum agere absque aliis propositis praeter ipsum Amorem. Cum se propter Dominum tradere vellet, valetudinarium loci Rosais in Saint-Servant adiit, primum ut in pharmacopola opem ferret, post sacerdoti cuidam seni aegrotoque inserviret. Otiosa fidem christianam tradebat. Anno MDCCCXXIII inservire coepit dominae Lecoq quacum XII annos mansit, in precatione et continuata pietatis caritatisque vitae progressione, coniungens sic contemplationem et apostolicam operam. Illa mortua, die XXVII mensis Ianuarii anno MDCCCXXXV Ioanna Jugan pauperibus curandis totam se tradidit. Eius opus caritatis silentis et continuatae nonnullas iuvenes non praeteriit, quae amoris mandatum experiri contendebant. Cito igitur, a sacerdote quodam spiritali moderatione flagitata, hospitalariam consociationem constituerunt, quae initio « Servae Pauperum » appellabatur. Anno MDCCCXL Ioanna communitatis antistita est electa et regulam ad Ordinis Hospitalarii S. Ioannis de Deo normas finxit. Die XV mensis Octobris anno MDCCCXL haec pia sodalitas ab Episcopo est comprobata. Increbrescentibus iis qui curabantur et opem ferebant, alias domos emere necesse fuit atque oriens Congregatio in tota Francogallia augeri coepta est. Sacerdos, spiritalis moderator, anno MDCCCXLIII, decrevit ut fundatrix immutaretur, sic ea Antistitae officium deponere et mera mendicans fieri est coacta. Die IV mensis Februarii anno MDCCCXLIV Servae Pauperum castitatis oboedientiae et paupertatis votis hospitalitatis votum addiderunt. Hoc postremum votum sibi volebat ut aliud acceptaretur. Singuli communitatis sodales officiose in religiosam vitam intraverunt et novum nomen sumpserunt. Ioanna sic Soror Maria a Cruce facta est, mendicantis producens munus. Autumno anno MDCCCXLV Francogalliae Academia ei praemium Montonyon credidit, quod ad Francogallum vel Francogallam pauperem destinabatur, spectatissimo quodam opere praestantem. Quod incohatae operae prima fuit officialis civilis agnitio, cui tandem definitum nomen inditum est, « Parvae Sorores Pauperum », quae senes pauperes reciperent et iuvarent. Brevi tempore mirabiliter increbruerunt, sic die XXIX mensis Maii anno MDCCCLII canonicam dioecesanam et die XI mensis Decembris anno MDCCCLIV pontificiam comprobationem obtinuerunt. Illa aetate CCCCC sorores et XXXVI domus annumerabantur. Soror Maria a Cruce primum ad principem domum Redonensem atque post ad oppidum La Tour-Saint Joseph ut postremi ordinis soror est translata una cum novitiatu, ubi XXVIII annos mansit, usque ad mortem. Suas praecipuas notas servavit: humilem tranquillitatem, bonitatem, apostolicum alliciens studium, bene complures Parvas Sorores Pauperum afficiens, quae in ea Congregationis regulam non scriptam, sed viventem respiciebant. Precatione et operibus Instituti provectionem est comitata, quod Conditrice viva complures Nationes attigit. Domino usque confidens, cui omnes aerumnas aegritudinesque committebat necnon studiosa pietatis precationisque vita, mirandum caritatis opus sustinuit in proximum indigentem, praesertim in senes desertos, quibus se totam dicavit. Humilitate praestitit, cum haec virtus eiusdem insignis spiritalitatis principem locum obtineret. Die XXIX mensis Augusti anno MDCCCLXXIX de hoc mundo demigravit et Congregatio MMCCCC sorores diversis in continentibus annumerabat. Sanctitatis fama increbrescente, Redonensis Episcopus beatificationis et canonizationis per celebrationem Processus Ordinarii Informativi Causam incohavit, qui anno MCMXXXIX ad finem est perductus. Die XIII mensis Iulii anno MCMLXXIX Venerabilis Dei Servus Ioannes Paulus II Decretum de virtutibus, heroum in modum exercitis, evulgavit. His absolutis iure statutis rebus, idem Summus Pontifex die XI mensis Maii anno MCMLXXXII Decretum de miraculo edidit pro beatificatione, quae Romae die III mensis Octobris anno MCMLXXXII est celebrata. Ad canonizationem quod attinet, sanatio quaedam, quae in urbe Omaha, in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis, evenit, Congregationis de Causis Sanctorum iudicio demandata est. Sanationem Medici Consultores Congregationis de Causis Sanctorum et in Congressu peculiari Consultores Theologi primum, tum in Ordinaria Sessione diei IV mensis Novembris anno MMVIII Patres Cardinales et Episcopi perpenderunt, quem eventum beatae intercessioni tribuerunt. Sic Summus Pontifex Benedictus XVI die VI mensis Decembris anno MMVIII facultatem fecit ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum de miraculo ederet. In Consistorio diei XXI mensis Februarii anno MMIX Nos Ipsi decrevimus ut beatam Mariam a Cruce in sanctorum catalogum referremus, ritum die XI mensis Octobris anno MMIX persolventes.

Hodie igitur in Petriana Basilica inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Sigismundum Felicem Feliński, Franciscum y Guitart, Iosephum Damianum De Veuster, Raphaelem Arnáiz Barón et Mariam a Cruce Jugan Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Huius caelitis, in sanctorum sanctarumque catalogum relatae, hominibus qui nunc sunt exempla demonstrantur atque ipsa, quae iam vivens tot tantorumque operum praeclara edidit documenta, magnopere honoratur, unde complures de eius rebus bene gestis sumant incitamentum et ad christianam pietatem fırmiter tenendam invitamentum.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo nono, Pontifıcatus Nostri quinto.

 

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 8, pp. 504-506.

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana