Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO FRANCISCO COLL Y GUITART
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

 

« Praedicationem christianae sapientiae ad continuandum aeternae salutis opus divinitus adhiberi » (Benedictus PP. XV, Humani Generis Redemptionem, AAS, 1917).

Pater Franciscus Coll, presbyter Ordinis Fratrum Praedicatorum, sua vita divinum salutis opus est testificatus, quod per eos quos ad suum populum mittit, salutem nuntiaturos, agit Dominus. Per praedicationem, studium, precationem, apostolicam navitatem religiosae sacerdotalique vocationi ipse respondit.

Franciscus Coll y Guitart in Hispania in pago Gombren dioecesis Vicensis die XVIII mensis Maii anno MDCCCXII ortus est. Anno MDCCCXXII dioecesanum seminarium ingressus est atque suam presbyteralem vocationem adimplevit in claustrum intrans Annuntiatae Gerundae Ordinis Fratrum Praedicatorum. Anno MDCCCXXX religiosum vestimentum induit et anno MDCCCXXXI sollemnia vota nuncupavit. Theologicis curriculis perfectis,minores ordines recepit usque ad diaconatum. Contra religionem propter leges claustrum relinquere coactus est, at extra domum mansit religiosus. Sic sacerdotalem ordinationem ab Episcopo Celsonensi die XXVIII mensis Maii anno MDCCCXXXVI recepit.

Variis in paroeciis apostolicum opus studiose navare beatus Coll coepit, a Vicensi Episcopo, consentientibus superioribus religiosis,missus. Illo tempore enim regularis vita religiosa nullo in provinciae religiosae Aragonensis claustro, ad quam beatus pertinebat,constitui potuit. Sed haec omnia non prohibebant quominus pastoralia officia gereret, etiam cum plane aptus esset ad animos pacificandos,in intestinis contentionibus in Hispania implicatos. Inde a primis sacerdotii annis nomen dedit Fraternitati Apostolicae, quam instituit Antonius Maria Claret atque spiritalia exercitia praedicare coepit,ad sacerdotes religiosasque potissimum destinata, haud missiones populares neglegens. Complures Episcopi eius praedicationem postulabant, quae fidem confirmaret eamque rationi conciliaret, cum verus esset sancti Dominici filius, ad sancti Thomae scholam institutus. “Rosarium perpetuum” diffundendum curavit atque hac de re complures libellos edidit. Anno MDCCCXLV Missionarii Apostolici titulum est adeptus. Cum gravem religionis ignorationem apud populum illius temporis animadverteret, novam religiosam feminarum familiam condere instituit, quae puellas pauperes indigentesque, quod ad corpus moresque attinet, iuvaret. Cum illius temporis canonica lex ex feminis vitam religiosam affectantibus dotem requireret, novae Congregationis fuit etiam officium easdem etiam oeconomice sustinere. Haec vere fuit Divinae Providentiae opera. Die XV mensis Augusti anno MDCCCLVI, Congregationem Sororum Dominicanarum Annuntiatae condidit, sub patrocinio Sanctissimae Virginis Rosarii in urbe Vicensi. Sorores increbruerunt non modo in Europa, sed etiam in America, Africa et Asia, ostendentes sic primigeniae inspirationis divinaeque originis bonitatem. Praeter missionale opus beatus Coll varia munera intra Dominicanum Ordinem actuose sustinuit.

Praedicationis officium usque ad postremos vitae annos tuitus est, licet anno MDCCCLXXI gravi caecitatis morbo esset correptus. Fidem continenter precatione continuataque Dei Verbi lectione aluit. Eius apostolicum studium est confırmatum eo quod a terrestribus rebus sese seiunxit. Veram divinam paternitatem tenuit et sic de indigentibus fuit sollicitus, non modo verbum dispertiens, verum etiam misericordiae corporis opera. Illud evangelicum « beati pacifici » per totam vitam tenuit, cum verus esset pacificator et conciliator. Pientissime de hoc mundo die II mensis Aprilis anno MDCCCLXXV demigravit.

Eius iam lata sanctitatis fama post obitum increbruit, sic Vicensis Episcopus, annis MCMXXX-MCMXXXI Processum Informativum Ordinarium complevit atque annis MCMXLIII-MCMXLV Romae de virtutibus Processus Apostolicus est habitus,die IV mensis Maii anno MCMLXX heroicis agnitis per Decessoris Nostri Pauli VI Decretum. Omnibus peractis iure statutis rebus, idem Summus Pontifex die VII mensis Iulii anno MCMLXXVII Decretum de miraculo edidit. Venerabilis Dei Servus Ioannes Paulus II die XXIX mensis Aprilis anno MCMLXXIX eum in Beatorum Catalogum rettulit. Pro canonizatione sanatio quedam est exhibita alicuius infantis Hispanae,quae orta est die XXII mensis Octobris anno MMII quaeque repente gravi mortalique correpta est morbo. Haec sanatio a medicis Consultoribus Congregationis de Causis Sanctorum die XVII mensis Novembris anno MMVII ad scientiae rationem incomprehensibilis habita est eaque intercessioni beato Francisco Coll est adscripta a Consultoribus theologis die XXII mensis Aprilis eiusdem anni in Congressu Peculiari coadunatis. Idem fuit Patrum Cardinalium Episcoporumque suffragium in Sessione Ordinaria die VII mensis Octobris anno MMVIII congregatorum. Itaque Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum de miraculo die VI mensis Decembris anno MMVIII ederet. In Consistorio habito die XXI mensis Februarii anno MMIX decrevimus ut beatus Franciscus Coll y Guitart in Sanctorum Catalogum referretur.

Hodie igitur in Petriana Basilica inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum,auctoritate Domini Nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum Consilio, Beatos Sigismundum Felicem Felinski, Franciscum Coll y Guitart, Iosephum Damianum De Veuster, Raphaelem Arnaiz Baron et Mariam a Cruce Jugan Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum, die undecimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo nono, Pontificatus Nostri quinto.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIII (2011), n. 4, pp. 247-250

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana