Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

BENEDICTUS PP. XVI

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

QUIBUS PONTIFICIUM CONSILIUM
DE NOVA EVANGELIZATIONE PROMOVENDA CONSTITUITUR

 

Ubicumque et semper Iesu Christi Evangelii nuntiandi munus tuetur Ecclesia. Primus et supremus evangelizator ipse ascensionis ad Patrem die Apostolis mandavit: "Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis" (Mt 28,19-20). Huic mandato fidelis Ecclesia, populus acquisitionis, ut virtutem annuntiet (cfr 1Pe 2,9), inde a Pentecostes die, cum Spiritum Sanctum recepit (cfr Act 2,14), numquam cessavit, ut universo mundo Evangelii pulchritudinem cognoscendam traderet, Iesum Christum annuntians, verum Deum et verum hominem, eundem "heri et hodie idem, et in saecula" (Heb 13,8), qui sua morte ac resurrectione salvationem attulit, antiquam complens repromissionem. Itaque evangelizationis missio, quae continuatio est operae, quam voluit Dominus Iesus, est Ecclesiae necessaria, quae praetermitti non potest atque ipsius naturae est manifestatio.

Missio haec in historia varias species induit atque rationes usque renovatas, quoad loca, condiciones et historiae momenta. Nostra aetate singulare id est quod cum fidei desertione contenditur, quae procedente tempore apud societates et culturas sese manifestavit, quae Evangelio e saeculis imbutae videbantur. Sociales immutationes, quas novissimis decenniis vidimus, implicatas causas secum ferunt, quae diuturnitate temporis radices egerunt atque nostri mundi intellectum funditus immutaverunt. Mens convertatur ad permagnas scientiae et technicae artis progressiones, facultatum rationes amplificandas quoad vitam et individui libertatis spatia, magnas in re oeconomica immutationes, stirpium culturarumque colluviem, quam praegrandes migrationes effecerunt, augescentem inter populos mutuam obnoxietatem. Haec omnia non sine effectibus evenerunt quod ad vitam hominis quoque religiosam attinet. Si quidem hinc certa beneficia humanitas his immutationibus est experta atque Ecclesia alios impulsus obtinuit ut spei, quam detinet, rationem ostenderet (cfr 1Pe 3,15), illinc turbans quaedam evenit sacri sensus amissio, cum de fundamentis illis controversia esset, quae firma videbantur, quae sunt fides in Deum creatorem et providentem, Iesu Christi unici salvatoris revelatio et communis intellectio praecipuarum experientiarum hominis, id est ortus, obitus, in familia vita, ad legem moralem naturalem relatio.

Si haec omnia a nonnullis liberatio quaedam sunt habita, mature interior solitudo est perspecta, quae oritur ubi homo, prae se ferens suae naturae suaeque sortis se esse unum artificem, eo destituitur quod est omnium rerum fundamentum.

Concilium Oecumenicum Vaticanum II iam inter praecipua argumenta quaestionem posuit necessitudinis Ecclesiae cum hoc nostrae aetatis mundo. Ob oculos conciliarem doctrinam habentes, proinde Decessores Nostri de necessitate ultra cogitarunt aptas formas inveniendi ut hodierni homines vivum aeternumque Domini Verbum percipere possent.

In longitudinem consulens Dei Servus Paulus VI evangelizationis munus planum faciebat, quae "semper necessaria est – cum crebro hodie eae invaluerint condiciones, quibus a lege christiana prorsus disceditur – plurimis hominibus, qui sacro quidem tincti sunt baptismate, sed extra quamvis formam vitae christianae degunt, plebi simplici, quae quandam possidet fidem, sed eius fundamenta vix cognoscit, viris studia colentibus, qui opus sibi esse sentiunt, ut Iesum Christum agnoscant alia ratione sibi propositum quam institutione, quae puerili aetate tradi solet, necnon aliis multis" (Adhort. ap. Evangelii nuntiandi, n. 52). Atque de iis cogitans qui longe a fide erant, addebat ut Ecclesiae in evangelizationis opera "apta subsidia et sermonis ratio quaerantur ad revelationem divinam et fidem in Iesum Christum alterutri primum vel iterum proponendam" (Ibid., n. 56). Venerabilis Dei Servus Ioannes Paulus II hoc grave officium cardinem habuit lati sui Magisterii, sententia "novae evangelizationis", quam ipse compluribus documentis penitus perpendit, complectens munus quod hodie Ecclesiae impendet, perculiarem in modum in regionibus religione christiana antiquitus institutis. Munus istud, si directe eius rationem respicit sese extra ferendi, tamen ante omnia continuatam renovationem intus, continuatum transitum, ut ita dicamus, ab evangelizata ad evangelizatricem sibi vindicat. Sufficit ut memoretur id quod in Adhortatione postsynodali Christifideles laici dictum est: "Integrae regiones nec non nationes in quibus anteacto tempore religio et vita christiana florebant, quae vivacis ac operosae fidei communitates excitabant, nunc rebus adversis premuntur ac non raro radicitus sunt transformatae, gliscentibus indifferentismo, saecularismo et atheismo. Agitur praesertim de regionibus et nationibus Primi Mundi qui dicitur, in quibus oeconomica prosperitas et consumendarum rerum cupiditas, quamquam etiam terribilibus paupertatis et miseriae adiunctis commixtae, inhiant ac proclamant ita esse vivendum «etsi Deus non daretur». At religiosa indifferentia et practica Dei completa neglegentia ad vitae quaestiones licet graviores exsolvendas non minus affligunt animum nec minus videntur evertentes quam proclamatus atheismus; ipsa namque christiana fides, quamquam in aliquibus traditis moribus vel ritibus subsistit, pedetemptim ab ipsis vitae supremis momentis veluti in nascendo, in patiendo et in moriendo disiungitur. [...] In aliis vero regionibus vel nationibus, ubi adhuc modo vivido pietatis ac religiositatis christianae popularis servantur traditiones, hoc morale ac spirituale patrimonium, prementibus multiplicibus causis, inter quas saecularizatio et sectarum diffusio recensendae sunt, periculum subversionis patitur. Quare solummodo nova evangelizatio limpidum ac profundum fidei incrementum firmare potest, quod ex his traditionibus vim authenticae efficiat libertatis. Utique consortium humanum spiritu christiano ubique denuo imbuendum est. Id tamen possibile erit si christianus communitatum ipsarum ecclesialium contextus, quae his in regionibus et nationibus degunt, renovetur" (n. 34).

Decessorum Nostrorum sollicitudines in Nos recipientes, aequum putamus congruas responsiones praebere, ut cuncta Ecclesia, quae Spiritus Sancti vi sinit se regenerari, hodierno mundo missionali impetu se monstret, ut nova evangelizatio promoveatur. Ipsa praesertim mentionem facit Ecclesiarum antiquitus conditarum, quae etiam in variis condicionibus vivunt, quibus diversae conveniunt necessitates, quae diversos evangelizationis motus requirunt: quibusdam enim in regionibus, quamvis saecularizationis realitas progrediatur, christianus usus adhuc bene floret et in integrorum populorum animis radicitus innititur; aliis autem in regionibus manifesta animadvertitur societatis a fide in universum seiunctio, cuius ecclesialis compago debilior est, licet cuiusdam vigoris elementa non desint, quae Spiritus Sanctus excitare pergit; novimus pro dolor loca quae fere christianam religionem omnino amiserunt, in quibus fidei lumen parvarum communitatum testificationibus demandatur: regiones hae, quae renovato primo Evangelii nuntio indigent, peculiarem in modum complures christiani nuntii partes renuere videntur.

Condicionum diversitas diligens iudicium secum fert; cum "nova evangelizatio" dicitur, id non significat unam formulam reperire, quae cunctis circumstantiis par sit. Attamen non est difficile perspicere id, quo universae Ecclesiae indigent quae in regionibus, quoad traditiones, christianis degunt, renovatum esse impetum missionalem, qui gratiae dono denuo largiterque pateat. Etenim oblivisci non possumus primum munus semper fore id quo operae gratuitae Spiritus Resuscitati obsequentes nos praebeamus, qui omnes comitatur Evangelii praecones et cor aperit illorum qui audiunt. Ut Evangelii Verbum frugifere proclametur, oportet potissimum alta Dei experientia habeatur.

Ut in primis Nostris Litteris encyclicis Deus caritas est autumavimus: "Ad initium, cum quis christianus fit, nulla est ethica voluntas neque magna opinio, verumtamen congressio datur cum Persona quae novum vitae finem imponit eodemque tempore certam progressionem" (n. 1). Similiter in omnis evangelizationis fundamento non adest humanum extensionis propositum, sed studium inaestimabile donum participandi, quod Deus nobis concredidit, suam ipsius nobiscum communicans vitam.

Itaque harum cogitationum sub lumine, cunctis perpensis diligenter rebus itemque consiliis postulatis peritarum personarum, statuimus et decernimus quae sequuntur:

Art. 1

§ 1. Pontificium Consilium de Nova Evangelizatione promovenda constituitur, ut Romanae Curiae Dicasterium, secundum Constitutionem apostolicam Pastor bonus.

§ 2. Consilium sua proposita persequitur, tum meditationem de novae evangelizationis argumentis concitans, tum eligens et promovens formas instrumentaque ad eandem efficiendam apta.

Art. 2

Consilii opera, quae una cum ceteris Dicasteriis et Curiae Romanae Institutis navatur, servatis uniuscuiusque competentiis, particularibus Ecclesiis inservit, in illis potissimum locis christianae traditionis, ubi clarius saecularizationis realitas manifestatur.

Art. 3

Ex Consilii muneribus officia extolluntur:

1° theologicum pastoralemque sensum novae evangelizationis altius vestigandi;

2° promovendi et iuvandi, Conferentiis Episcopalibus arte cooperantibus, quae institutum ad hoc habere poterunt, vestigationem, diffusionem et exsecutionem Magisterii pontificii, quod ad argumenta attinet, quae cum nova evangelizatione nectuntur;

3° notificandi et sustinendi incepta, quae cum nova evangelizatione coniunguntur quaeque in nonnullis Ecclesiis particularibus iam aguntur, atque promovendi nova efficienda, naviter vires etiam implicando, quae in Institutis vitae consecratae et Societatibus vitae apostolicae reperiuntur, itemque in fidelium sodalitatibus atque novis communitatibus;

4° perpendendi et curandi recentiores communicationis socialis formas adhibendas, veluti instrumenta novae evangelizationis;

Catechismi Catholicae Ecclesiae usum promovendi, qui essentialiter pleneque summam fidei complectitur pro nostrae aetatis hominibus.

Art. 4

§ 1 Consilium ab Archiepiscopo Praeside regitur, iuvantibus Secretario, Subsecretario et congruo numero Officialium, secundum statutas normas Constitutionis apostolicae Pastor bonus et Ordinationis Generalis Curiae Romanae.

§ 2 Consilium propria Membra habet et proprios Consultores constituere potest.

Nostra haec autem statuta et Motu proprio praescripta nunc et in posterum firma et efficacia esse et fore volumus, non obstantibus quibusvis contrariis rebus, etiam peculiari mentione dignis, atque decernimus ut per editionem in actis diurnis "L’Osservatore Romano" eadem promulgentur atque ipso promulgationis die vigere incipient.

Datum ex Arce Gandulfi, die XXI mensis Septembris, in festivitate S. Matthaei, Apostoli et Evangelistae, anno Domini MMX, Pontificatus Nostri sexto.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana