 |
BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
QUIBUS BEATO ANDREAE
BESSETTE,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*
« Quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes et infirma
mundi elegit Deus, ut confundat fortia, et ignobilia mundi et contemptibilia
elegit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret, ut non glorietur omnis
caro in conspectu Dei » (1 Cor 1, 27-29).
Beatus Andreas Bessette, Congregationis
a S. Cruce sodalis, mature sua in vita aerumnas paupertatemque cognovit, quibus
ad Deum se committendum interiore studiosaque precatione est compulsus, atque
sua in parvitate a Deo electus est ut Christi luce universalem Ecclesiam
perfunderet. Frater Andreas Bessette in oppido Saint-Grégoire d’Iberville,
Quebecensi in provincia, in Canadia, die IX mensis Augusti anno MDCCCXLV,
octavus ex duodecim liberis, est ortus. Cum patrem primum et matrem post
amisisset, familiam per assiduum laborem iuvit, cum vim et perseverantiam ex
fide a parentibus sumpta ac simul continuata precatione depromeret. Dominum
vocantem ad se in paupertate, castitate et oboedientia persequendum, inde ab
Eucharistia primum suscepta audivit. Dei voluntati obsequens, Congregationem a
S. Cruce est ingressus, ubi die XXVII mensis Decembris anno MDCCCLXX vestimentum
religiosum sumpsit. Ianitor in collegio Dominae Nostrae Marianopolitanae,
caritatem in suam communitatem mirabilem demonstravit atque languoribus tot
hominum subvenire studuit, qui fidenter ad eum decurrebant. S. Ioseph patrocinio
invocato, solacium a Deo obtinuit animi corporisque eorum qui eum conveniebant.
Omnes precari atque Dei voluntatem complere docebat. Licet scholarum nulla
complevisset curricula, fidei scientiam tamen habebat, quam Spiritus Sanctus
humilibus tribuit. Ei credere idem erat atque libere et amore divinae voluntati
obsequi. Iesu praesentia imbutus, beatitudinem a Domino nostro puris cordibus
repromissam tenuit. Simplicitatis gratia, quam ipse veluti charisma habuit,
effecit ut eius vita Dei praesentiam ostenderet. Anno MCMIV Oratorium, S. Ioseph
in Monte Regali dicatum, aedificandum curavit, ubi fidus custos usque ad mortem
est commoratus, quae die VI
mensis Ianuarii anno MCMXXXVII evenit, suarum spectabilium virtutum lumen in
innumeros peregrinatores effundens. Eius apostolatus locupletior fecundiorque
propter simultates et improbationes est factus, quas ille summa humilitate
toleravit. Sanctuarium multarum corporis spiritusque sanationum necnon certarum
conversionum fuit testis. Beatus dicere solebat: « ne quaeratis ut a
probationibus liberemini, sed potius petite gratiam ut bene easdem toleretis ».
Beato Andreae omnia de Deo eiusque praesentia loquebantur.
Eius sanctitatis
fama, quae iam eius in vita viguit, effecit ut Praesul Marianopolitanus
Processum Informativum anno MCML incoharet, quem Processus Apostolicus est
subsecutus. Horam processuum validitates per Decretum Sacrae Rituum
Congregationis die XIX mensis Februarii anno MCMLXVI agnita est. Die XII mensis
Iunii anno MCMLXXVIII fratris Andreae virtutes herorum in modum exercitae sunt
agnitae. His perfectis iure statutis rebus, Decessor Noster Ioannes Paulus II
die XXVII mensis Novembris anno MCMLXXXI super miro foras emisit Decretum atque
die XXIII mensis Maii anno MCMLXXXII eundem in beatorum catalogum rettulit. Pro
canonizatione sanatio pueri Alexandri Gagné, quae anno MCMXCIX evenit, est
exhibita. Hic eventus physice inexplicabilis a Medicis Consultoribus
Congregationis de Causis Sanctorum, die XXVI mensis Februarii anno MMIX, est
iudicatus atque in Theologorum peculiari Congressione, die XXVII mensis Iunii
anno MMIX, necnon a Patribus Cardinalibus Episcopisque in Sessione Ordinaria,
die XV mensis Decembris anno MMIX, Beati Andreae Bessette intercessioni ascripta
est. Sic Nos ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum
super miro, die XIX mensis Decembris anno MMIX, evulgaret. In Consistorio, die
XIX mensis Februarii anno MMX, statuimus ut canonizatio Beati Andreae Bessette
die XVII mensis Octobris anno MMX celebraretur.
Hodie igitur in Foro ante
Petrianam Basilicam inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam: Ad honorem
Sanctae et individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae
christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum
Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina
ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos
Stanislaum Kazimierczyk, Andream Bessette, Candidam Mariam a Iesu Cipitria y
Barriola, Mariam a Cruce MacKillop, Iuliam Salzano et Baptistam Varano Sanctos
esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos
in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris
et Filii et Spiritus Sancti.
Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in
posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime
obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die septimo decimo mensis Octobris, anno
Domini bis millesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.
EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
*AAS, vol. 104 (2012), n.6, pp. 467-469.
© Copyright 2010 -
Libreria Editrice Vaticana
|