 |
BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
LITTERAE DECRETALES
QUIBUS
BEATAE CANDIDAE A IESU CIPITRIA Y BARRIOLA,
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*
« Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam; et, quicumque
perdiderit illam, vivificabit eam » (Lc 17, 33).
Beatae Candidae Mariae a Iesu christiana testificatio ostendit eam uberiorem
in Christo vitam invenire, quae in Deo ipsam perdere studet (cfr Io 10, 10). Humili genere fuit haec puella. Eius in corde suum signaculum inussit Deus, quod
effecit, Societatis Iesu sodalibus regentibus, ut serveretur, ut ea moritura
memoravit: « Quadraginta anni sunt vitae religiosae, omnes Deo dicati ». Vitam
Deo eiusque regno aedificando destinavit. Exiguis terrestribus adiumentis fulta,
sed fervore locuples, alias iuvenes affecit, quas ad Iesum sequendum et ad
mulieres instituendas promovendasque una simul compulit.
Candida Maria a Iesu (saeculari
nomine Ioanna Iosepha Cipitria y Barriola appellata) die XXXI mensis Maii anno
MDCCCXLV orta est, primogenita ex septem filiabus Ioannis Michaelis Cipitria,
humilis textoris, atque Mariae Iesu Barriola, in oppido Andoain Hispaniae. Eodem
ortus die Baptismatis aqua abluta est. Annis MDCCCLXIII-MDCCCLXV propositum cum
parentibus communicavit se velle Deo sese dicare. Coniugii opportunitates
ostendentibus parentibus, subinde respondit: « Ego solummodo pro Deo ». Anno
MDCCCLXV Burgum se contulit ut domesticum opus ageret, atque anno MDCCCLXVIII in
familia Sabater Vallisoleti commorari coepit. Ibi patrem Iesuitam Michaelem
Herranz cognovit, qui eius moderator spiritus factus est. Die II mensis Aprilis
anno MDCCCLXIX, in templo populari sermone « el Rosarillo » vocato, palam
intellexit se novam condere debere Congregationem, cuius titulus « Filiae Iesu
», quaeque animarum salutem iuvaret per parvulorum et iuvenum institutionem.
Nomen in Candidam Mariam a Iesu mutavit. P. Herranz cum novisset Beatam litteris
« fere » carere, eam per se docere coepit. Die VIII mensis Decembris anno
MDCCCLXXI Congregatio Filiarum Iesu Salmanticae orta est. Eo quod simplex erat,
indocta, omni ope subsidiisque destituta cunctae vitae cursu, id demonstrat eam,
fideliter Deo vocanti respondentem, instrumentum factam esse missioni illi aptum,
ad quam electa erat. Auxilio etiam et praesidio Beatae Virginis Mariae filiali
modo innitebatur, cum diceret: « Non mihi confido et omnem meam spem in Te,
carissima Mater mea, pono ». Eius spiritalitas sancti Ignatii a Loyola
exercitiis alebatur. P. Erranz iuvante, Constitutiones suae religiosae familiae
scripsit. Cum suae operae firmitatem conferre vellet, Romam petiit ad
approbationem pontificiam a Summo Pontifice Leone XIII die XVIII mensis
Septembris anno MCMII adipiscendam. Omnia illa ad Dei gloriam patrabat, plane
conscia, se, ad Dei gloriam dandam, eius oportere voluntatem complere, cum
abnegaret semet ipsam atque aliis sese dicaret, Iesu semitam sectans. Hanc
auream normam in Istituti Regula Beata reliquit: « Dei gloria oportet
promoveatur et proximi bonum, magis quam sui ipsius bonum vel temporalis
utilitas requiratur ». Eius apostolicum studium contrahi non potuit, atque anno
MCMXI duas sororum series in Brasiliam misit. Spiritalem hereditatem sororibus
suis reliquit quamvis mundi partem libenter petendi, ut nationes attingerent,
scholis indigentiores. Inde a pueritia pauperes, peccatores, derelictos,
spiritus corporisque rebus carentes adamavit. «Ubi non est locus meis pauperibus,
neque mihi est locus »: sic quondam Burgi respondit cum esset ibi famula. Omnis
eius vita Dei praesentia atque personali in Christum amore collustrata est.
Nomen ipsum « Filiae Iesu » personam Iesu praecipuum locum in eius vita occupare
edicit, perinde ac nomen, quod ipsa ut conditrix, Candida Maria a Iesu, sumpsit, palam illa sententia exprimitur: « In Iesu omnia
habemus et sine illo omnia amisimus ». Similiter suas filias cohortabatur ut
Christo conformarentur, sicut filius patris similitudinem prae se fert. Inter
aerumnas, dolores, perquam sincere iterabat: « Sine cruce nihil efficitur;
adveniant cruces et Dei voluntas fiat ». Usque ad finem suae vitae cum Domino
ambulavit, sanctitatem persequens atque virtutis exempla suis filiabus exhibens.
Die IX mensis Augusti anno MCMXII Salmanticae obiit. Sanctitatis fama post eius
mortem producta est, ideo Episcopus Salmanticensis Processum Ordinarium
Informativum anno MCMXLII incohavit, qui anno MCMLVII completus est. Postea ad
illius temporis normas Processus Apostolicus super virtutibus est constitutus.
Die VI mensis Iulii anno MCMXCIII Venerabilis Dei Servus Ioannes Paulus II
Decretum de virtutibus heroum in modum exercitis evulgavit. Idem Pontifex, die
VI mensis Aprilis anno MCMXCV Decretum edidit de miraculo beatificationis causa,
quae Romae die XII mensis Maii anno MCMXCVI facta est. Canonizationis gratia
Congregatio de Causis Sanctorum quandam prodigiosam sanationem vestigavit, quam
medici Consultores die XXV mensis Septembris anno MMVIII scientifice
inexplicabilem putarunt. Casum porro Consultores Theologi felici cum exitu
vestigaverunt, die VII mensis Martii anno MMIX in Peculiari Congressu coadunati,
itidem Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die XVI subsequentis
mensis Iunii. Sic Nos facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum
Decretum super miro die III mensis Iulii anno MMIX foras emitteret. In
Consistorio die XIX mensis Februarii anno MMX habito decrevimus ut Beatam
Candidam Mariam a Iesu in Sanctorum catalogum die XVII mensis Octobris anno MMX
referremus.
Hodie igitur in Foro ante Petrianam Basilicam inter sollemnia hanc
pronuntiavimus formulam: Ad honorem Sanctae et individuae Trinitatis, ad
exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate
Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra,
matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Stanislaum Kazimierczyk, Andream
Bessette, Candidam Mariam a Iesu Cipitria y Barriola, Mariam a Cruce MacKillop,
Iuliam Salzano et Baptistam Varano Sanctos esse decernimus et definimus, ac
Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter
Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus
Sancti.
Quae autem his
Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis
quibuslibet rebus minime obstantibus.
Datum Romae apud S. Petrum, die septimo
decimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo decimo, Pontificatus Nostri
sexto.
EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Marcellus Rossetti,
Protonot. Apost.
*AAS, vol.
104 (2012), n.6, pp. 463-466.
© Copyright 2010 -
Libreria Editrice Vaticana
|