The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTUS PP. XVI
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE APOSTOLICAE SUB PLUMBO DATAE

I.

Purpuratis Patribus assignandi cum haud sufficiant Cardinalicii Presbyterales Tituli, qui in Urbe eminent, Nobis est visum templum

S. Mariae Odigitriae Siculorum

ad eam dignitatem pro hac vice attolli posse: merito enim celebratur inter alias Urbis ecclesias. Quapropter Decessorum Nostrorum vestigia secuti atque summa Apostolica usi potestate templum

 S. Mariae Odigitriae Siculorum

a diaconiae condicione ad gradum Cardinalicii Presbyteralis Tituli pro hac vice evehimus, datis iuribus privilegiisque, quae ad huiusmodi sacras aedes pertinent. Mandamus praeterea ut hae Litterae Nostrae in cleri populique istius templi notitiam perveniant, perfectaeque rei documentum ad Congregationem pro Episcopis mittatur, de more signatum sigilloque impressum. Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse atque fore volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Novembris, in pervigilio sollemnitatis Domini Nostri Iesu Christi, Universorum Regis, anno Domini bis millesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.

II.

Purpuratis Patribus assignandi cum haud sufficiant Cardinalicii Presbyterales Tituli, qui in Urbe eminent, cumque ideo oporteat ut novos creemus, Nobis est visum templum

S. Corbiniani

ad eam dignitatem attolli posse: merito enim celebratur inter alias Urbis ecclesias. Quapropter Decessorum Nostrorum vestigia secuti atque summa Apostolica usi potestate templum

S. Corbiniani

ad gradum Cardinalicii Presbyteralis Tituli evehimus, datis iuribus privilegiisque, quae ad huiusmodi sacras aedes pertinent. Mandamus praeterea ut hae Litterae Nostrae in cleri populique istius templi notitiam perveniant, perfectaeque rei documentum ad Congregationem pro Episcopis mittatur, de more signatum sigilloque impressum. Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse atque fore volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Novembris, in pervigilio sollemnitatis Domini Nostri Iesu Christi, Universorum Regis, anno Domini bis millesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.

III.

Purpuratis Patribus Diaconis Cardinalibus renuntiatis cum assignandae sint Diaconiae, Nobis est visum templum

S. Pauli ad Aquas Salvias

ad eam dignitatem attolli posse; merito enim celebratur inter alias Urbis ecclesias. Quapropter Decessorum Nostrorum vestigia secuti atque summa Apostolica usi potestate templum

S. Pauli ad Aquas

Salvias ad Cardinaliciae Diaconiae dignitatem evehimus, datis iuribus privilegiisque quae ad huiusmodi sacras aedes pertinent. Mandamus praeterea ut hae Litterae Nostrae in cleri populique istius templi notitiam perveniant, perfectaeque rei documentum ad Congregationem pro Episcopis mittatur, de more signatum sigilloque impressum. Hanc vero Constitutionem nunc et in posterum efficacem esse atque fore volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Novembris, in pervigilio sollemnitatis Domini Nostri Iesu Christi, Universorum Regis, anno Domini bis millesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 12, pp. 875-878

 

Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 

top