The Holy See
back up
Search
riga

LITTERAE APOSTOLICAE

quibus S. Ioannes de Avila, presbyter dioecesanus,
Doctor Ecclesiae Universalis renuntiatur.

BENEDICTUS PP. XVI

Ad perpetuam rei memoriam.


 

1. Caritas Christi urget nos (2 Cor 5, 14). Caritas Dei, in Christo Iesu manifesta, clavis est personalis experientiae et doctrinae Sancti Magistri Ioannis de Avila, "evangelici praeconis", qui, Sacris Scripturis iugiter suffultus, inflammatus exstat pro veritate et eximius Novae Evangelizationis indicator.

Primatus gratiae quae incitat ad bonum agendum, provectio spiritualis fiduciae et vocatio universalis ad sanctitatem quae veluti responsio ad Dei amorem geritur, cardines constituunt doctrinae huius presbyteri dioecesani, qui in sacerdotali ministerio exercendo vitam insumpsit.

Die IV mensis Martii anno MDXXXVIII Summus Pontifex Paulus III expedivit Bullam Altitudo Divinae Providentiae, ad Ioannem de Avila missam, facultatem tribuens illi condendi Studiorum Universitatem Biatiensem, Giennensi in provincia, qua eum denominavit "praedicatorem insignem Verbi Dei". Die XIV mensis Martii anno MDLXV Pius IV Bullam mittebat confirmans facultates huiusmodi Universitati anno MDXXXVIII concessas, qua nuncupabat eum "Magistrum in theologia et in Verbi Dei praedicatorem insignem" (cfr Biatiensis Universitas, anno MCMLXVIII). Eius coaetanei nominare non dubitabant eum Magistrum quippe qui hoc titulo frueretur inde ab anno MDXXXVIII; praeterea Summus Pontifex Paulus VI, in homilia canonizationis die XXXI mensis Maii anno MCMLXX habita, figuram eius extulit et sublimem sacerdotalem doctrinam, proponens eum exemplum praedicationis et moderaminis animarum, ostendens illum ecclesiasticae reformationis propugnatorem, ac tandem in lucem proferens eius continuum historicum influxum ad nostra usque tempora.

2. Ioannes de Avila priore amplio medio saeculo XVI vitam gessit. Ortum habuit die VI mensis Ianuarii anno MCDXCIX vel MD in oppido Almodóvar del Campo, Civitatis Regiae, dioecesis Toletanae, unigenitus ex Alonso Avila et Catharina Gijon, parentibus perquam christianis et oeconomica socialique elata condicione ditatis. Quattuordecim aetatis annos natus, portatus est in insignem Salmanticensem Universitatem ut Legum studiis se abderet; quae tamen quarto exeunte curriculo praetermisit, quoniam, altissima conversionis experientia probatus, in terram natalem regredi statuit ut meditationi et orationi incumberet.

Propositum nutriens sacerdotium affectandi, anno MDXX ad Artes et Theologiam excolendas in Studiorum Universitatem Complutensem se contulit, cuius fores altioribus scholis theologicis illius temporis necnon factioni humanismi renatarum rerum patebant. Anno MDXXVI sacro presbyteratus ordine est consecratus et eucharistica celebratione in paroecia suae terrae natalis primum litavit; nutriens insuper propositum in Indicas regiones uti missionarius proficiscendi, suam copiosam hereditatem inter egentiores dispertire decrevit. Posterius, de consensu tunc futuri Episcopi Tlaxcalensis, in Nova Hispania Mexici, Hispalim profectus est, tempus exspectans navem conscendendi et inde in Novum Mundum iter arripiendi.

Dum iter parabatur, vires impendit ad contiones in urbe habendas et in vicinis locis. Illic convenit Venerabilem Servum Dei Ferdinandum de Contreras, Compluti doctorem et insignem catechistam. Qui, testimonio vitae artisque oratoriae novelli presbyteri Sancti Ioannis flagrans, obtinuit ut Archiepiscopus Hispalensis suaderet illi ad deponendum propositum in Americam proficiscendi, ut in Vandalitia regione moraretur; itaque Ioannes Hispali permansit, communicans tectum, paupertatem et vitam orationis cum Ferdinando; et eodem tempore quo munera exercebat praedicationis et spirituum moderaminis, Theologiae studia prosecutus est apud Collegium Sancti Thomae, ubi Magistri titulo forsitan est decoratus.

Attamen anno MDXXXI, propter quandam suam contionem haud bene perceptam, in carcerem ductus est. Vinculis obstrictus primam redactionem operis inscripti Audi, filia componere coepit. His quidem annis gratia donatus est mysterium amoris Dei atque summum beneficium hominibus a Christo Redemptore nostro hominibus tributum peculiari profunditate et altitudine perscrutandi. Deinceps hic cardo fiet eius vitae spiritualis et princeps praedicationis argumentum.

Absolutionis sententia anno MDXXXIII prolata, conspicuo exitu coram populo eiusque primoribus praedicare perrexit; sed Cordubam se conferre maluit, cuius dioecesi incardinationem obtinuit. Paulo post, anno MDXXXVI, archiepiscopus Granatensis arcessivit eum ad suum consilium, ubi, praeterquam quod opus evangelizationis prosequebatur, illa in Universitate studia perfecit.

Condiciones sui temporis plane sciens, et optima academica institutione donatus, Ioannes de Avila praestans exstitit theologus et verus humanarum litterarum cultor. Inceptum proposuit condendi Tribunal Internationale de arbitratu ad bella vitanda, et immo quaedam disciplinae Ingenieriae opera excogitare et diploma approbationis assequi valuit. Vitam tamen pauperrimam gerens, in unum potius conduxit operositatem ad alendam vitam christianam omnium qui iucunde eius audiebant sermones eumque ubique sequebantur. Maxime sollicitus de educatione et institutione puerorum iuvenumque, praesertim eorum qui ad sacerdotium sese parabant, erigenda curavit varia Collegia minora et maiora quae, post Concilium Tridentinum, transformanda essent in Seminaria Conciliaria. Item condidit Universitatem Studiorum Biatiensem, Giennio in urbe, eminentem per saecula sedem ad clericis et saecularibus formationem conspicue tradendam.

Postquam Vandalitiam perlustravit aliasque regiones mediae et occidentalis Hispaniae praedicationi et orationi deditus, aegrotans, anno MDLIV definitive se secessit in quandam simplicem domum Montiliae, Cordubensis provinciae, ubi apostolatum exercuit quaedam adumbrans opera et copiosum suscipiens epistulare commercium. Archiepiscopus Granatensis eum asciscere voluit qua assessorem theologum in duabus extremis sessionibus Concilii Tridentini; impar tamen iter suscipiendi adversam ob valetudinem, composuit opus inscriptum Memoriales, cuius influxus apud illum ecclesialem congressum perceptus est.

Discipulis amicisque circumdatus et acerbis doloribus cruciatus, Crucifixum manibus stringens, Montiliae in sua humili domo mane diei X mensis Maii anno MDLXIX animam Domino tradidit.

3. Ioannes de Avila coaetaneus, amicus et consiliarius exstitit illustrium sanctorum necnon eminuit inter praestantissimos spiritus magistros et notissimos sui temporis consultores. Sanctus Ignatius de Loyola, qui pluris Ioannem aestimabat, fervide exoptavit ut ille nascentem Iesu Societatem ingrederetur, quod fieri nequivit; Magister tamen inter eminentiores suos discipulos, triginta circiter, eam versus conduxit. Ita refertur Ioannes Cidad; deinde Sanctus Ioannes de Deo, institutor Ordinis Hospitalarii, qui sese convertit exaudiens sanctum Magistrum, quem illo ex tempore selegit sui spiritus moderatorem. Nobilissimus Sanctus Franciscus Borgiae per Patris Avila meditationem, alius exstitit conversus, qui ad munus Praepositi Generalis Societatis Iesu evectus est; Sanctus Thomas a Villa Nova, archiepiscopus Valentinus, qui per suas dioeceses et per totam partem orientalem Hispaniae catecheticam methodum propagavit. Inter alios ipsi notos recensentur Sanctus Petrus de Alcántara, minister provincialis Fratrum Franciscalium et Discalceatorum reformator Ordinis; Sanctus Ioannes de Ribera, episcopus Pacensis, qui ab illo petivit contionatores ad renovandam suam dioecesim, qui, nominatus postea archiepiscopus Valentinus, sua in bibliotheca quoddam possidebat manuscriptum continens octoginta duos eius sermones. Sancta Teresia a Iesu, in praesens Doctor Ecclesiae, quae innumeros subiit labores donec illi pervenire fecerit manuscriptum cui titulus Vida; Sanctus Ioannes a Cruce, Doctor quoque Ecclesiae, qui, se coniungens cum discipulis Biatiensibus, horum auxilio facilius reddidit propositum reformandi masculinum Ordinem Carmelitarum; Beatus Bartholomaeus a Martyribus, qui per communes amicos cognovit eius vitam et sanctitatem; alii denique qui moralem et spiritualem Magistri auctoritatem sunt experti.

4. Licet Pater Magister Avila peculiarem in modum contionator exstiterit, attamen ab adhibendo calamo non destitit ad suas doctrinas explanandas. Immo, sive influxus sive posterior eius memoria, ad nostra usque tempora, artis stringuntur vinculis non tantum per personae vitaeque testimonium, verum etiam per eius scripta inter se diversa. Praecipuum eius scriptum nempe Audi, filia, praestantissimum quidem opus traditum de spirituali doctrina, tractatus est potiore methodo, amplitudine ac perfectione digestus, cuius definitivam editionem postremis vitae annis ipse auctor curavit. Catechismus seu Doctrina Christiana, unicum opus quod ille vivens typis mandavit (anno MDLIV), paedagogica est synthesis de rebus fidei, pueris et adultis destinata. Scriptum Tratado del amor de Dios, gemma litteraria et optime instructa, ostendit quanam profunditate auctor donatus fuerit ad Christi, Verbi incarnati et redemptoris, mysterium scrutandum. Scriptum Tratado sobre el sacerdocio breve est compendium, cui accedunt oratiunculae, sermones et etiam epistulae. Recensentur quoque alia scripta minora quibus continentur admonitiones seu Avisos utiles ad vitam spiritualem. Opus, cui titulus Tratados de Reforma, respicit Concilium Tridentinum et synodos provinciales ad idem exsequendum, quarum erat adamussim provehere personalem et ecclesialem renovationem. Sermones et Pláticas, et similiter Epistolario, opera sunt quae totum cyclum liturgicum complectuntur et vastam chronologiam eius ministerii sacerdotalis. Commentarii biblici, scilicet Carta a los Gálatas, et Primera Carta de Juan et alii, systematicae sunt explanationes, notabili perscrutatione biblica summoque pastorali pondere auctae.

Omnia opera haec eximia offerunt argumenta, manifestam exhibent paedagogicam delineationem per imagines et exempla, et praevidere sinunt sociologica et ecclesialia adiuncta illius temporis. Tonus summa locupletatur fiducia in Dei dilectione, cuius ope quilibet vocatur ad perfectionem caritatis. Eius loquela classicum induit et sobrium Castiliae sermonem eius patriae "manchega" ut aiunt, saepe intextum imaginativa facultate et meridionali fervore, quo in ambitu pleramque vitam apostolicam transegit.

In implicata et caliginosa illa periodo ob culturales mutationes, ob multiformes factiones humanismi, ob conquisitionem novarum viarum spiritualis doctrinae, promptus exstitit ad percipiendum quod Spiritus inspirabat Ecclesiae; ita tam criteria quam conceptus in lucidiorem formam redigere potuit.

5. Suis in lectionibus Magister Ioannes de Avila baptismum et redemptionem constanter adumbrabat ad excitandam sanctitatem, et docebat spiritualem christianam vitam, quae participatio est vitae trinitariae, ex fide in Deum Amorem profluere, bonitate inniti et misericordia divina per Christi merita significata, et totam ipsam a Spiritu, id est, amore erga Deum et fratres moveri. Ita scribit: "Tu quidem dilata corculum tuum in illa amplitudine amoris, quo Pater suum Filium, et cum Ipso seipsum et Spiritum Sanctum et omnia nobis tradidit" (Carta 160). Insuper: "Proximi tui ad ipsum Christum attinent" (ibid 62), quamobrem "comprobatio perfecti amoris Domini nostri detegitur ex perfecto amore proximi" (ibid 103). Plurimum quoque existimat res creatas, quas in ordinem redigit sub amoris prospectu.

Templa cum simus Trinitatis, illa nobis inspirat ipsam Dei vitam et ita cor ad unitatem progreditur instar processus communionis cum Deo et cum fratribus. Via cordis est via simplicitatis, bonitatis, amoris, filialis conversationis. Vita haec secundum Spiritum est notabiliter ecclesialis, ad sponsalem exhibendum sensum Christi cum Ecclesia, quod princeps exstitit argumentum operis Audi, filia. Quae vita est etiam marialis: configuratio enim cum Christo, Spiritu Sancto movente, est virtutum et donorum processus qui refertur ad Mariam, tamquam exemplum et matrem. Missionalis dimensio spiritualitatis, uti derivatio dimensionis ecclesialis et marialis, dilucide patet in scriptis Magistri Avila, qui ad apostolicum fervorem hortatur, initium sumendo a contemplatione et a maiore propensione ad sanctitatem. Suadet ut sancti caelites devotione efferantur; ipsi enim omnibus nobis ostendunt illum "sublimem Amicum, qui Deus est et in suo amore corda nostra amplectitur et Ille nos praecipit ut plures alios amicos habeamus, qui sunt eius sancti caelites" (Carta 222).

6. Si vero Magister Avila antesignanus est ad asserendam universalem vocationem ad sanctitatem, efficitur tamquam catenae anulus minime omittendus in historico processu ad ordinandam doctrinam de sacerdotio. Scripta eius labentibus saeculis fons fuerunt unde fluxit inspiratio attinens ad sacerdotalem spiritualitatem, quapropter ille fautor haberi potest mystici motus apud presbyteros saeculares. Eius detegitur influxus in innumeros magistros spirituales posteriores.

Praecipua Magistri Avila assertio haec est: nos sacerdotes, "missam celebrantes, in persona Christi ante altare sistimus ad officium ipsius Redemptoris exsequendum" (Carta 157), et operari in persona Christi postulat incarnare, humili quidem sensu, paternum et maternum Dei amorem. Quae omnia quasdam requirunt vitae condiciones, nempe ut Verbum Dei et Eucharistiam frequentemus, paupertatis spiritu gaudeamus, ad pulpitum "temperati" accedamus ope scilicet studii et orationis praevie parati; et Ecclesiam diligamus, quoniam Sponsa est Christi.

Tam quaesitio et excogitatio instrumentorum quibus candidati ad sacerdotium aptius instituantur, quam exigentia maioris sanctitatis clericorum et necessaria reformatio vitae ecclesialis, altiorem et permanentem sancti Magistri sollicitudinem constituunt. Clericorum sanctitas praetermitti nequit ad Ecclesiam renovandam. Unde requirebatur selectio et accommodata institutio candidatorum ad sacerdotium. Ad haec solvenda consilium cepit condendi seminaria, et immo egit de convenientia ut peculiare haberetur collegium ubi sacrorum alumni studiis Sacrae Scripturae incumberent. Incepta haec universam involverunt Ecclesiam.

Sua ex parte, erectio Biatiensis Universitatis, in quam Ioannes totum suum studium infudit et fervorem, exstitit inter eius desideria melius expleta, quoniam ille optimam institutionem initialem et permanentem afferre valuit clericis, singularem habens rationem de studio sic dictae "Theologiae positivae" pastorali sensu ditatae, unde initium dedit scholae sacerdotali quae aliquot per saecula prospere evenit.

7. Attenta eius indubia et increscente sanctitatis fama, Causa beatificationis et canonizationis Magistri Ioannis de Avila in archidioecesi Toletana anno MDCXXIII inita est. Opportune interrogati sunt testes in urbibus Almodóvar del Campo et Montilia, ubi Servus Dei primam lucem vidit et animam exhalavit; item in urbibus Corduba, Granata, Giennio, Biatia et Illiturgi. Attamen prae variis difficultatibus Causa intermissa est usque ad annum MDCCXXXI, quo archiepiscopus Toletanus processus informativos iam peractos Romam misit. Per decretum editum die III mensis Aprilis anno MDCCXLII Summus Pontifex Benedictus XIV scripta approbavit et doctrinam Magistri de Avila laudibus extulit; ac die VIII mensis Februarii anno MDCCLIX Clemens XIII declaravit Servum Dei heroicum in virtutibus exercendis attigisse fastigium. Beatificatio celebrata est a Summo Pontifice Leone XIII die VI mensis Aprilis anno MDCCCXCIV, et canonizationis ritum peregit Papa Paulus VI die XXXI mensis Maii anno MCMLXX. Praestantiam huius sacerdotalis figurae perpendens, Pius XII anno MCMXLVI eum caelestem clericorum saecularium Hispaniae Patronum declaravit.

Titulus Magistri, sub quo olim vivens et saeculorum quoque decursu notus est Sanctus Ioannes de Avila, occasione canonizationis, induxit ad ponderandam facultatem eum Doctoris titulo honorandi. Itaque, instante Cardinale Domino Beniamino de Arriba y Castro, Archiepiscopo Tarraconensi, Sessio XII Plenaria Coetus Episcoporum Hispaniae, mense Iulio anni MCMLXX, a Sancta Sede declarationem expetere decrevit tituli Doctoris Ecclesiae Universalis. Innumerae secutae sunt instantiae, praesertim occasione XXV anniversariae memoriae ab eius Canonizatione (anno MCMXCV) ac Saeculi V ab eius natali die (anno MCMXCIX).

Declaratio Doctoris Ecclesiae Universalis cuiuslibet sancti viri, secumfert recognitionem charismatis sapientiae a Spiritu Sancto collati in bonum Ecclesiae et comprobati ex benefico influxu eius magisterii in Populum Dei, quae omnia in persona et in opere Sancti Ioannis de Avila luculenter apparent expleta. Ille enim saepissime a coaetaneis quaesitus est qua Magister theologiae, scrutator spirituum et moderator animarum. Auxilium rectamque viam petituri illustres sancti viri et noti peccatores, sapientes et indocti, pauperes et divites ad eum confugerunt; et ad hanc consiliarii famam adiunctae sunt sive actuosae interventiones in notissimis conversionibus, sive cotidiana actio ad fidei vitam et perceptionem nuntii christiani in melius redigendas eorum qui solliciti currebant ad eum eius doctrinam exaudituri. Episcopi quoque et docti viri religiosi recteque eruditi ad eum sese vertebant, tamquam ad consiliarium, contionatorem et theologum, quocirca plurimum pollere potuit in personas se adeuntes et in ambitus quos ipse perlustrabat.

8. Magister de Avila apud Universitates docendi munus non implevit, nihilominus inceptor exstitit et primus Biatiensis Universitatis Rector. Apud cathedram Theologiam non est interpretatus, attamen saecularibus, religiosis et clericis de Sacra Scriptura lectiones tradidit.

Systematicam sui theologici magisterii synthesim nullo umquam tempore confecit, eius autem theologia orans ducebatur et sapientialis. In eius opere Memorial II ad Concilium Tridentinum transmisso, duas profert rationes ad vinculum inter theologiam et orationem instituendum, id est inter sanctitatem scientiae theologicae necnon proventum aedificationemque Ecclesiae. Humanioribus in rebus cum sit expertus ac res bene callens, suam quoque theologiam applicabilem ad vitam ostendit ac congruentem quaestionibus illo temporis momento expositis; quod quidem didactica ac perspicua ratione exsequitur.

Magisterium Ioannis de Avila praestantia eminet et subtilitate, vastitate et altitudine, uti fructibus collectis ex studio methodico, contemplatione necnon profunda in supernaturalibus rebus experientia. Quibus omnibus accedit copiosum epistulare commercium quod brevi tempore in Italicam, Gallicam et Anglicam linguam est conversum. Praesertim notanda est profunda eius eruditio Bibliorum, quae in omnium manibus videre cupiebat, idcirco eadem tam in cotidianis contionibus quam in traditis lectionibus de praestitutis Libris Sacris explanare non dubitavit. Versiones conferre et litterarium spiritualemque sensum perpendere consueverat; praestantiores Patrum commentarios perspiciebat, et, ut revelatio accommodate exciperetur, pro manifesto habebat studium et orationem necessaria esse, et in eorum sensus ope traditionis et magisterii esse imbuenda. Ad Vetus Testamentum quod attinet, peculiarem in modum memorat Psalmos, Isaiam et Canticum Canticorum. Inter scripta Novi Testamenti, ad apostolum Ioannem recurrit ac saepius indubie ad Sanctum Paulum. Hac quidem ratione in bulla canonizationis a Summo Pontifice Paulo VI "Fidelis imitatio Sancti Pauli" est nuncupatus.

9. Doctrina Magistri Ioannis de Avila indubitanter certum ac permanens nuntium amplectitur et ad confirmandum et altius scrutandum depositum fidei conferre potest, novos insuper illustrans doctrinales vitalesque prospectus. Si mentem vertimus ad magisterium pontificium, evidenter ostenditur eius hodierna accommodatio, qua de re comprobatur eius eminentem doctrinam verum esse charisma, uti donum a Spiritu Sancto Ecclesiae praeteriti praesentisque temporis collatum.

Christi et gratiae primatus qui, ad amorem Dei quod spectat, integram percurrit disciplinam Magistri Avila, pertinet ad dimensiones in lucem prolatas sive per theologiam sive per praesentem doctrinam spiritualem, unde profluunt consectaria quae attingunt rem pastoralem, uti Nos institimus in Litteris Encyclicis Deus caritas est. Fiducia, innixa affirmatione et experientia amoris Dei eiusque bonitatis et misericordiae, proposita est quoque in recentiore magisterio pontificio, prout constat ex Litteris Encyclicis Dives in misericordia et ex Adhortatione Apostolica Postsynodali Ecclesia in Europa, quae verum est praeconium Evangelii spei, sicut etiam docere intendimus in Litteris Encyclicis Spe Salvi. Et cum in Litteris Apostolicis Ubicumque et semper, quibus nuper instituimus Pontificium Consilium ad Novam Evangelizationem promovendam, diximus "Ut Evangelii Verbum frugifere proclametur, oportet potissimum alta Dei experientia habeatur", serena exsurgit et humilis figura huius evangelici praeconis, cuius eximia doctrina aetati nostrae optime accommodatur.

10. Anno MMII Coetus Episcoporum Hispaniae certior factus est Studium compendiarium de eminenti doctrina recognita in operibus sancti Ioannis de Avila, sub cura Congregationis pro Doctrina Fidei, ad exitum plane felicem esse perductum; et anno MMIII complures Patres Purpurati, Archiepiscopi et Episcopi, Praesides Conferentiarum Episcoporum, Supremi Moderatores Institutorum Vitae Consecratae, Praepositi Associationibus Motibusque Ecclesialibus, Studiorum Universitates aliaeque institutiones, necnon singulae eruditae personae precibus se consociarunt Coetus Episcoporum Hispaniae per supplices litteras, quibus Summo Pontifici Ioanni Paulo II utilitas significabatur et opportunitas Doctoris titulum sancto Ioanni de Avila elargiendi.

Postquam huiusmodi instrumentum ad Congregationem de Causis Sanctorum est remissum et nominatus est Relator Causae, Positio erat apparanda. Quo expleto opere, Praeses et Alter a Secretis Coetus Episcoporum Hispaniae, simul cum Praeside Commissionis pro Doctoratu et cum Postulatrice Causae, die X mensis Decembris anno MMIX subscripserunt definitivum Supplicem Libellum tituli Doctoris pro Magistro Ioanne de Avila. Die XVIII mensis Decembris anno MMX, intuitu dignitatis Doctoris sancti Magistri, actus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum praefatae Congregationis, qui faventem tulerunt sententiam. Die III mensis Maii anno MMXI Purpurati Patres et Episcopi, Sodales Congregationis, Praesidente Venerabili Fratre Nostro Angelo Cardinale Amato, Praefecto, et Causae Ponente Excellentissimo D. Salvatore Fisichella, Archiepiscopo titulo Vicohabentino, ex unanimo affirmativo consensu, censuerunt Nobis, si id Nostris fuerit in votis, proponere declarationem sancti Ioannis de Avila uti Doctoris Ecclesiae Universalis. Die XX mensis Augusti anno MMXI, Matriti, Internationali Iuventutis Die currente, Dei Populo sequentem tradidimus nuntium: "Presbyterum sanctum Ioannem de Avila proxime declarabimus Doctorem Ecclesiae Universalis". Die enim XXVII mensis Maii anno MMXII, dominica Pentecostes, in area Vaticana Sancti Petri innumeris peregrinantibus ex toto terrarum orbe illic congregatis, gaudium habuimus haec proferendi: "Spiritus, qui locutus est per Prophetas, suis donis sapientiae et scientiae, mulieres virosque qui incumbunt veritati exquirendae inspirare pergit, originales proponens cognitionis et perscrutationis mysterii Dei, hominis mundique vias. Quo in contextu laetanter nuntiamus die VII proximi mensis Octobris Nosmetipsos, occasione ineuntis Ordinarii Coetus Synodi Episcoporum, Sanctum Ioannem de Avila et Sanctam Hildegardem Bingensem doctores Ecclesiae Universalis esse declaraturos. [...] Sanctimonia vitae et altitudo doctrinae eos perenniter praesentes efficiunt: gratia Spiritus Sancti revera intulit eos in hanc experientiam comprehendendi divinam revelationem et cum hodierna societate intellegenter colloquendi, quae constituunt permanens spatium vitae et actionis Ecclesiae. Maxime, sub lumine propositi novae Evangelizationis in quam memoratus Coetus Synodi Episcoporum vires impendet, et in pervigilio Anni Fidei, hae duae inter sanctos et doctores figurae graves pondere habebuntur et nostri temporis propriae".

Quod hodie, Deo iuvante cunctaque plaudente Ecclesia, factum est. In Petriano enim foro, plurimis astantibus S.R.E. Cardinalibus sacrisque et Romanae Curiae et catholicae Ecclesiae Praesulibus, acta omnia confirmantes et petitorum vota perlibenter implentes, haec inter divinum sacrificium pronuntiavimus verba: "Nos, vota plurimorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium totius orbis explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, certa scientia ac matura deliberatione deque apostolicae potestatis plenitudine Sanctum Ioannem de Avila, presbyterum dioecesanum, et Sanctam Hildegardem Bingensem, monialem professam Ordinis Sancti Benedicti, Ecclesiae Universalis doctores declaramus. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti".

Haec edicimus, statuimus decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exstare ac permanere suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; sicque rite indicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die septimo mensis Octobris anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

  

top