Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATO PETRO CALUNGSOD
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.*

 

« Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me » (Mt5, 11).

Hisce sub Domini nostri verbis plane vixit beatus Petrus Calungsod, laicus catechista, qui maluit mori quam suam relinquere fidem.

Ipse ortus est in archidioecesis Caebuanae territorio, in provincia Visayas, in Philippinis, circa annum MDCLIV. Unus fuit ex illis catechistis qui, simul cum missionariis Hispanicis de Societate Iesu, profecti sunt ex Insulis Philippinis ad Insulas Latronum, sitas in Mari Pacifico occidentali, ut gentes Chamorros appellatas evangelizarent. Enimvero mirabili exstitit primitiae praedicationis missionariae in ea regione, quae genuit credentes ut vicissim in terris longinquioribus evangelizare possent. Vita in Insulis Latronum, virgultis conferta, asperrima fuit, ubi copiae inconstanter perveniebant. Pretium tamen operis exstitit, quoniam missionarii plurimas conversiones factas cito mirari potuerunt. Novum nomen nempe « Marianenses » impositum est illis insulis in honore Beatae Virginis Mariae necnon Dominae Mariannae reginae Hispanicae regentis, quae plurimum missioni favit, et in quarum honores etiam hodie ab universis ita appellantur. Non semper, proh dolor, processus evangelizationis facilis fuit; praesertim non defuit quidam medicamentarius qui diceret aquam baptismalem veneno esse infectam. Quandoquidem plurimi infantes baptizati in articulo mortis decedebant e vita, multi falsitati huius medicamentarii fidem tribuebant. Cui vero indigenae quidam superstitiosi et pravi adhaeserunt contra christianos. Hi enim, una cum nonnullis apostatis, missionarios insectari coeperunt; quod ad culmen pervenit ipso die Passionis Domini, die scilicet altero mensis Aprilis anno MDCLXXII. Dum Petrus Calungsod et missionis Moderator, Pater Didacus Aloisius de San Vitores, sodalis Societatis Iesu, visitabant oppidum Tomhom, in Insulis Guanensibus situm, certiores facti sunt de nativitate cuiusdam infantulae e familia christiana; tunc rogaverunt patrem, cui nomen Matapang, ut filia baptizaretur; ille tamen, edoctus a mago illius loci, sacramentum repudiavit atque missionariis mortem minitatus est; mater autem assensit baptismati filiae. Dum christiani illius oppidi orabant in litore, Matapang ab aliis auxilium quaesivit ad missionarios necandos et, reversus in domum, sagittas coepit iaculari adversus Petrum et Patrem Didacum, qui numquam permisit ut sui catechistae arma ferrent. Petrus, tametsi fugere poterat, cum suo sacerdote missionario addesse voluit et, sagitta ictus, cecidit; et dum Pater Didacus eum absolvebat in articulo mortis, Matapang acinacis ictu Petrum occidit. Tandem occisus est quoque Pater Didacus et utriusque corpora in mare sunt eiecta. Eorum socii in testimoniis descripserunt Petrum uti catechistam iuvenem ac alacrem, catholicae doctrinae fidelem, orationi deditum, qui constanter firmus in fide usque ad martyrium, demonstravit se esse strenuum Christi militem.

Post beatificationem Patris Didaci anno MCMLXXXV factam et fama insuper martyrii Servi Dei Petri crebrescente, anno MCMXCIII Richardus S.R.E. Cardinalis Vidal, Archiepiscopus Caebuanus, Inquisitionem dioecesanam de martyrii declaratione incohavit, quae anno MCMXCIV ad finem est adducta. Congregatio de Causis Sanctorum validitatem processus agnovit die XXI mensis Martii anni MCMXCVII. Die V mensis Octobris anno MCMXCIX Consultores Historici in sessione facta positivam tulerunt sententiam; et Consultores Theologi in Peculiari Congressu congregati die IV mensis Ianuarii anno MM eandem approbarunt sententiam. Denique Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria die XI eiusdem mensis edixerunt mortem Servi Dei Petri Calungsod verum fuisse martyrium. Itaque beatus Ioannes Paulus II ritum beatificationis Romae peregit die V mensis Martii anno MM. Ad huius beati canonizationem quod attinet, mira deinde sanatio exhibita est iudicanda, quam Collegium Medicorum Congregationis de Causis Sanctorum pronuntiavit secundum scientiam inexplicabilem fuisse. Peculiari in Congressu congregati, Consultores Theologi votum favens de mira sanatione emiserunt. Ordinaria in Sessione die XI mensis Octobris anno MMXIhabita, Patres Cardinales et Episcopi verum fuisse miraculum dixerunt. Decretum de praedicta mira sanatione promulgatum est die XIX sequentis mensis Decembris Nos tandem, in Consistorio die XVIIImensis Februarii anno MMXII statuimus ut Canonizationis ritus die XXI mensis Octobris anno MMXII ageretur, cuius sollemni celebrationi praefuimus in foro Petriano.

Hodie igitur hanc formulam inter Sacra protulimus:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum Consilio, Beatos Iacobum Berthieu, Petrum Calungsod, Ioannem Baptistam Piamarta, Mariam a Monte Carmelo Sallés y Barangueras, Mariam Annam Cope, Catharinam Tekakwitha et Annam Schäffer Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 6, pp. 514-516.

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana