The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVUS XVI

EPISTULA FRATRI
IULIANO S. R. E. CARDINALI HERRANZ DATA,
PRAESIDI PONTIFICII CONSILII
 DE LEGUM TEXTIBUS

 

Venerabili Fratri Nostro
IULIANO S.R.E. Cardinali HERRANZ
Praesidi Pontificii Consilii de Legum Textibus

Feliciter instante aureo tuae sacerdotalis ordinationis iubilaeo, tecum, Venerabilis Frater Noster, coniungimur magnificantes Dominum de hoc vitae tuae eventu nec non de totius ministerii tui cura. Divinus enim Pastor mox tibi tribuet opportunitatem vehementer laetandi et Nobis ideo studiose gratulandi, cum die septimo proximi mensis Augusti sacerdotii tui ipse dies natalis ac proinde totum diuturni ministerii tui frugiferum ac praeclarum curriculum recolentur. Eadem itaque fraterni animi affectione, qua te semper sumus prosecuti, has Nostras festivas voces ad te hisce Litteris pervehi volumus, unde participes plane reddamur huius tuae celebrationis.

Libenter quidem inter vitae tuae monumenta publice commemoramus illum perfaustum diem quo quinquaginta ante annos Matriti sacerdotii dono Dominus te ditavit. Doctoris titulis honestatus in Medicina, in sacra Theologia et in Iure Canonico, magisterium iniisti disciplinam canonicam docens apud Navarram Studiorum Universitatem. Anno MCMLX ad totius Ecclesiae famulatum vocatus es in hanc Apostolicam Sedem ut Congregationi Concilii inservires; deinde, ipso perdurante Concilio Oecumenico Vaticano II, adiutricem praestitisti operam in Commissione "De Disciplina Cleri et Populi Christiani". Haud minus laudandum est opus quod anno MCMLXIII posuisti in Pontificia Commissione Codici Iuris Canonici recognoscendo. Sequenti vero anno, artiore vinculo coniunctus cum hac Apostolica Sede, de voluntate Decessoris Nostri Ioannis Pauli II fel. rec., Secretarius constitutus es Pontificii Consilii de Legum Textibus interpretandis.

Respiciens insuper ad egregias tuas animi ingeniique dotes atque ad comprobatam doctrinam praesertim in re canonica, Ipse beatissimus Pater ad plenitudinem sacerdotii te extollere dignatus est, titulo Vertarensem, et anno MCMXCI in sollemnitate Epiphaniae ab Ipso ordinatus. Tribus post annis, archiepiscopali ornatus dignitate, ad gradum Praesidis Pontificii Consilii de Legum Textibus evectus es; tibi quoque commissum est munus Praesidis Commissionis pro disciplina Curiae Romanae.

Quae munera et officia dum conficeres, testificationes semper dedisti solidae pietatis sacerdotalis et sedulae operositatis apostolicae in vinea Domini administranda. His aliisque de causis, Decessor Noster quem diximus te anno MMIII in Patrum Cardinalium Collegium adlexit, Sancti Eugenii Papae dato titulo. Haec igitur sacerdotii tui anniversaria memoria, enixe Divinum Pastorem precantes, exoptamus ut penitus te recreet consentaneaque exhilaret consolatione cuncto de tuo sacro ministerio.

Gratulantes et salutantes divino beneficiorum Largitori grates tecum, Venerabilis Frater Noster, referimus de anteactis ministerii tui officiis atque poscimus ut posteri tibi plurimi profluenter decurrant anni, opitulante videlicet Apostolica Nostra Benedictione, quam tibi ac tuis singulis amantissime has consignantes Litteras impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Iunii, anno MMV, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2005 - Libreria Editrice Vaticana

   

top