|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA
DATA IOSEPHO S.R.E.
CARDINALI TOMKO,
PONTIFICII COMITATUS EUCHARISTICIS INTERNATIONALIBUS
CONVENTIBUS PROVEHENDIS PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali TOMKO
Pontificii Comitatus Eucharisticis Internationalibus Conventibus provehendis
Praesidi
Sacram Eucharistiam ubique terrarum congruenti sollemnique ritu
percolere consuevit Ecclesia. Ex hoc enim sacramento veluti e salienti
sacerrimoque fonte Domini scimus manare uberrima beneficia et amplissima dona.
Fideles autem ad aquam hanc salutiferam accedentes vigorem sumere consueverunt,
ut suam operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque agere
possint.
Animo libenti novimus Tertium Congressum Eucharisticum Nationis
Slovachiae diebus XI-XVIII mensis Septembris futurum, cuius fastigium celebratio
attinget Bratislaviae-Tirnavae die XVIII eiusdem mensis. Pro comperto quidem
habemus illuc frequentes accessuros fideles atque ardentius sacrae liturgias
interfuturos, memoria imbutos Venerati Decessoris Nostri Ioannis Pauli II, qui
quondam ibidem sollemniter omnibus festive laetantibus sacra fecit.
Itaque ut celebratio haec praestantius peragatur et
magnificentius, virum eminentem mittere statuimus, qui personam Nostram tueatur
Nostramque simul mentem significet. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster,
cogitationem Nostram admovimus, qui Nationis Slovachiae inclitus filius
aptissimus dignusque visus es ad ministerium hoc sustinendum et efficaciter
explendum. Ideo te missum extraordinarium constituimus ad Slovachiae Nationis
Tertium Congressum Eucharisticum celebrandum.
Verba tandem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad
Eucharistiae vehementiorem cultum itemque omnibus participibus benevolentiam
Nostram significabis. Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine omnibus
adstantibus largiaris copiose velimus, Salvatoris superna beneficia affatim in
universos devocantem.
Ex Arce Gandulfi, die VI mensis Augusti, anno MMV, Pontificatus
Nostri primo.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2005 - Libreria
Editrice Vaticana
|