|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
ANTONIO OLUBUNMI
S.R.E. CARDINALI OKOGIE,
ARCHIEPISCOPO LAGOSENSI
Venerabili Fratri Nostro
ANTONIO OLUBUNMI S.R.E. Cardinali OKOGIE
Archiepiscopo Lagosensi
Ubique terrarum sacram Eucharistiam sollemnique congruenti ritu
percolere solet Ecclesia. Ex hoc enim sacramento veluti e salienti sacerrimoque
fonte Domini scimus manare uberrima beneficia salutiferaque in fideles dona, quo
promptius christianam vitam exigere possint.
Saluberrimo de consilio novimus Congressum Eucharisticum
Nationis Ganae diebus XIX-XX mensis Novembris futurum. Sollemni huic eventui
insignis quoque CXXV anni accedit memoria, ex quo tempore Evangelii semen inibi
coeptum est diffundi. Pro comperto quidem habemus ecclesialem ibidem familiam,
pristinorum salutaris nuntii praeconum memorem itemque ad sacram Eucharistiam
accedentem, ad suam implendam missionem perenne inventuram alimentum ac robur.
Itaque ut celebratio haec praestantius peragatur et
magnificentius, virum eminentem mittere statuimus, qui personam Nostram tueatur
Nostramque simul mentem significet. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster,
cogitationem Nostram admovimus, qui aptissimus dignusque visus es ad ministerium
hoc sustinendum et efficaciter explendum. Ideo te Missum Extraordinarium
constituimus ad Ganae Nationis Congressum Eucharisticum celebrandum atque simul
ad CXXV evangelizationis annum recolendum.
Verba tandem Nostra transmittenda curabis et cohortationem ad
Eucharistiae vehementiorem cultum itemque Domini ad verba uberius diffundenda.
Benedictionem demum Apostolicam Nostro nomine omnibus adstantibus largiaris
copiose velimus, Salvatoris superna beneficia affatim in universos devocantem.
Ex Aedibus Vaticanis die XV mensis Octobris, anno MMV,
Pontificatus Nostri primo.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2005 - Libreria
Editrice Vaticana
|