|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
XAVERIO S. R. E. CARDINALI LOZANO BARRAGÁN, PONTIFICII CONSILII PRO VALETUDINIS
ADMINISTRIS PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro
XAVERIO S.R.E. Cardinali LOZANO BARRAGÁN,
Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris Praesidi
Una cum tota dilecta communitate Mexicana tum hic in Urbe tum
etiam in patria tua, Venerabilis Frater Noster, libentes quidem hoc fausto
tempore consociamur illa in communi studiosaque gratulatione quae Tibi his
diebus ostendetur, cum videlicet presbyteratus tui aureum commemorabitur
iubilaeum.
Prius enim quam Decessor Noster immortalis memoriae Ioannes
Paulus II ad munus te arcessivit Praesidis Pontificii Consilii pro Pastorali
Valetudinis Cura, maximam ministerii sacerdotalis tui partem in valde variis ac
multiplicibus operibus et inceptis transegeras pro Ecclesia in patria tua, ubi
tuae effulserunt pastorales virtutes rerumque agendarum diligentia.
Haud Nobis necesse videtur singula commemorare navitatis tuae
frugifera consilia apud Societatem Theologicam Mexicanam, in Instituto
Theologico Pastorali CELAM, at potissimum in communicata curatione episcopali
archidioecesis Mexicanae ac deinde duodecim annos provida in gubernatione gregis
Zacatecensis ubi singulari quidem amore promovebas cleri renovationem atque
structurarum dioecesis confirmationem et dialogum cum cultura.
His deinde apostolatus frugiferi tui meritis omnino addantur
oportet plurimae quidem et maximae utilitates quas adfers veluti actuosus
sodalis variorum Curiae Romanae officiorum. Nec minus luculenter fulget opus
tuum, ut iam innuimus, pro pastorali valetudinis cura proximos hos novem annos.
Causas itaque invenimus, Venerabilis Frater Noster, cur his
Nostris Litteris tibi veluti praesentes omnino gratulemur de sacerdotii tui
anniversaria memoria quae incidet Dei beneficio in tricesimum proximi mensis
Octobris diem.
Tunc tecum peculiari benevolentia coniungemur, quemadmodum nunc
tecum colloquimur, Deo omnium bonorum Auctori gratias tecum referentes tibique
debitas tribuentes laudes de tam fructuoso et vario sacerdotali ministerio.
Optantes denique Nos ut diu posthac pro Domino in electa Ecclesiae vinea operari
valeas, supernorum auxiliorum pignus certissimum ac benignitatis Nostrae
documentum clarum tibi transmittimus, Apostolicam scilicet ex animo
Benedictionem Nostram.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Octobris, anno MMV,
Pontificatus Nostri primo.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2005 - Libreria
Editrice Vaticana
|