|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
PETRO S.R.E.
CARDINALI ERDŐ,
ARCHIEPISCOPO STRIGONIENSI-BUDAPESTINENSI
Venerabili Fratri Nostro
PETRO S.R.E. Cardinali ERDŐ
Archiepiscopo Strigoniensi-Budapestinensi
Centesimus iam appetit annus ex quo tempore Beatae Mariae Virginis imago de "Máriapócs"
tertium illacrimasse perhibetur, evangelica monita confirmatura, cunctis
hominibus bonam spem ministratura. Omnes sat sciunt Veneratum Decessorem Nostrum
Ioannem Paulum II vehementer Beatam Virginem coluisse eiusdemque pietate
flagravisse, plane pro comperto habentem complura beneficia ex hac re et superna
adiumenta in fideles universos profluere. Idcirco primi pastoralis itineris
tempore in Hungaria ad hoc sanctuarium Idem accessit ibidemque Byzantinam
liturgiam undique fidelibus concurrentibus sollemniter egit.
Decet igitur ut eventus hic congruenter commemoretur. Celebratio enim haec
copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum animos
ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita
permovendi.
Suasore ergo Venerabili Fratre Constantino Keresztes, Episcopo
Haidudoroghensi, die III mensis Decembris sollemnem fore novimus ab illo eventu
quem antea memoravimus centesimam anniversariam commemorationem, ut ecclesialis
ritus Byzantini communitas ceterorumque rituum fideles, inde fere sumentes vim,
uberiores fructus spiritales fundant.
Quocirca, ut sacra haec liturgia efficacius evolvatur, mittere aliquem
eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et personam agat. Ad te
autem, Venerabilis Frater Noster, istius Nationis inclitum filium cogitationem
convertimus, qui prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et
luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater
Noster, Missum Extraordinarium renuntiamus et constituimus ad
celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram
benignam ostendes et cohortationem ad Mariale studium significabis. Omnibus
Nostro nomine Nostraque auctoritate Benedictionem Apostolicam impertias volumus,
quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum nuntiatrix.
Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Novembris, anno MMV, Pontificatus
Nostri primo.
BENEDICTVS XVI
© Copyright 2005 - Libreria
Editrice Vaticana
|