 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA FRANCISCO S.R.E.
CARDINALI ARINZE DATA,
CONGREGATIONIS DE CULTU DIVINO
ET DISCIPLINA SACRAMENTORUM PRAEFECTO
Venerabili Fratri Nostro FRANCISCO S.R.E. CARDINALI ARINZE Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum Praefecto
Quemadmodum quondam “tres magos, de longinquitate suae regionis
excitos, ad cognoscendum et adorandum Regem caeli et terrae stella perduxit” (S.
Leo Magnus, Sermo 3,5), ita et nos adeamus oportet Christum Dominum in
Eucharistiae sacramento praesentem viva fide cognoscendum et adorandum una cum
fratribus nobis creditis.
Laetanti quidem animo novimus sacros Tzadiae Praesules, simul cum
fidelibus, tres post annos accuratae praeparationis per eucharisticos congressus
locales singulis in paroeciis et dioecesibus, proximo ineunte anno I Congressum
Eucharisticum Nationalem esse celebraturos. Quia vero iuvenis catholica
communitas istius Nationis superioribus L annis uberius crescit et prosperat,
arbitramur huiusmodi eventum fidem populi potissimum roborare posse, qua de re
hoc salutare propositum Nos laudare cupimus et confirmare.
Quo autem catholica haec communitas universali cum Ecclesia et
beati Petri Successore unitatis vinculum magis persentiat Nostramque experiatur
sollicitudinem et caritatem, libenter petitioni concedimus Nobis allatae, nempe
ut Patrem Purpuratum illuc mittamus, qui Nostram his diebus gerat personam. Ad
te autem mentem Nostram vertimus, Venerabilis Frater Noster, qui nunc praees
Congregationi de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum quique iam multos per
annos dignum et fidelem te praebes Apostolicae Sedis ministrum in variis magni
ponderis officiis et legationibus.
Quam ob rem fidenter te Nostrum Missum Extraordinarium constituimus
ad Primum Congressum Eucharisticum Nationalem Tzadiae diebus IV-VIII proximi
mensis Ianuarii in urbe Munduensi celebrandum. Hac data occasione, praesertim
die sollemnitatis Baptismatis Domini, una cum sacris Pastoribus omnibusque
christianis fervidas reddes gratias – quod voce “Eucharistia” significatur – pro
sublimi dono baptismatis quo Christi mortis, resurrectionis et vitae participes
efficimur (cfr Rom 6,4; Col 2,12), atque, hac in terra
peregrinantes, Ipso, eucharistico Pane, copiose enutrimur. Hortaberis quoque
christifideles, qui per baptismum receperunt fidem, ut proposito cordis
permaneant in Domino (cfr Act 11,23) et Christi testes effecti fratribus
subveniant animi corporisque in necessitatibus.
Quo hic eventus in spiritale totius populi bonum magis proficiat
eiusque corroboret fidem, maturioresque simul edat caritatis fructus, legationem
tuam Nostris comitabimur precibus. Salutationem denique Nostram omnibus illic
transmittendam curabis necnon Benedictionem Apostolicam, caelestis gratiae
pignus et propensae Nostrae voluntatis testem, Nostro nomine huius Congressus
Eucharistici participantibus peramanter largiaris.
Ex Aedibus
Vaticanis, die IV mensis Decembris, anno MMV, Pontificatus Nostri primo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2005 - Libreria
Editrice Vaticana
|