|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
XAVERIO S.R.E. CARDINALI LOZANO BARRAGÁN
PRAESIDI PONTIFICII CONSILII PRO VALETUDINIS ADMINISTRIS
Venerabili Fratri Nostro Xaverio S.R.E. Cardinali Lozano
Barragán Praesidi Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris
Mente sane animoque attento prosequimur atque ex longinquo
salutare cupimus universos in terrarum orbe aegrotantes ceterosque ad sollicitam
horum fratrum curam adhibendam hortari. Adveniente vero memoria Beatae Mariae
Virginis Lapurdensis, qua celebrabitur XIV Dies Universalis pro Aegrotantibus,
hanc arripimus opportunitatem ut praecipuam Nostram iis confirmemus
necessitudinem.
Cum quidem noverimus hoc anno celebritates has in Australia
fieri, videlicet in urbe Adelaidensi, volumus illuc quendam Patrem Purpuratum
mittere Nostras gerentem vices. Tu vero, Venerabilis Frater Noster, qui multos
iam per annos maxime in animo habes aegrotantium in mundo sortem atque optime
praees Pontificio Consilio pro Valetudinis Administris, prorsus idoneus Nobis
videris ad hanc legationem explendam.
Cum autem peculiare argumentum huius congressionis sit mentis
aegrotatio, praecipuam caritatem manifestare volumus omnibus in orbe terrarum
variis mentis infirmitatibus affectis eorumque familiaribus ceterisque hos
fratres sororesque patienter et amanter assistentibus. Tu ergo, Venerabilis
Frater Noster, sensus Nostros iis transmittas eosque certiores facias volumus de
Nostra coram Domino pro eorum necessitatibus oratione. Simulque Nostro nomine
universos christianos atque Nationum et religionum moderatores humanissime
hortaberis ut dignitatem cuiusque horum fratrum agnoscere et fovere studeant.
Die igitur XI proximi mensis Februarii liturgicis
celebrationibus Nostro nomine Adelaidopoli praesidebis Nostramque benignam
omnibus significabis salutationem. Congregatos illic christifideles invitabis ad
constantem devotionem erga beatissimam Virginem Mariam, quae Salus est
infirmorum, ut ipsa a Divino Filio uberrimas imploret gratias, praesertim in
tribulatione patientiam et eximiam erga omnes caritatem.
Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi
impertimus, quam cunctis in venusto cathedrali templo sancto Francisco Xaverio
dicato congregatis omnibusque huius XIV Diei Universalis pro Aegrotantibus
participibus peramanter transmittendam curabis.
Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Ianuarii, anno MMVI,
Pontificatus Nostri primo.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2006 - Libreria
Editrice Vaticana
|