 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA
ANTONIO
MARIAE S.R.E.
CARDINALI ROUCO VARELA DATA,
ARCHIEPISCOPO MATRITENSI
Venerabili Fratri Nostro ANTONIO MARIAE S.R.E. Cardinali
ROUCO VARELA Archiepiscopo Matritensi
Quingenti anni mox complentur ab ortu sancti Francisci Xavier,
caelestis Patroni Navarrae et missionum catholicarum in toto orbe terrarum.
Missionarius ille praeclarus, et praesertim in Hispania, India atque in Iaponia
notus, gentibus etiam aetatis nostrae de salvifica opera Domini nostri Iesu
Christi loquitur atque universali Evangelii indole. Idem enim qui Christum
impense nuntiavit multosque ad fidem convertit, exemplar exhibetur progressionis
spiritalis eximium, admirabilis Regni Dei servus atque Evangelii in mundum
universum propagationis magister.
Laeto animo notitiam accepimus de Anno Iubilari in Navarra,
Hispaniae provincia, celebrando, memoriae ac nuntio sancti Francisci Xavier
dicato, deque plurimis pastoralibus inceptis quae sacri istius regionis Pastores
in bonum fidelium sibi creditorum praeparant. Anniversario ipso die sancti
Francisci Xavier ortus, die scilicet VII proximi mensis Aprilis, in loco Javier,
provinciae Navarrae, sancta celebrabitur Missa qua Episcopi, sacerdotes,
religiosi viri ac mulieres atque Christifideles laici grates Deo omnipotenti de
sancti Francisci Xavier opera sollemni modo reddent atque humiles adferent
petitiones ut Iesus Christus, quem ille Societatis Iesu sodalis strenue
nuntiavit, totam Ecclesiam in opera novae evangelizationis prosequi et adiuvare
dignetur.
Quam ob rem Venerabilis Frater Ferdinandus Sebastián Aguilar,
C.M.F., Achiepiscopus Pampilonensis et Tudelensis, humanissime rogavit ut Nos
quendam insignem virum ad celebrationem eandem designaremus qui congregationi
praeesset atque verba spiritalis cohortationis omnibus adstantibus pronuntiaret.
Iustae postulationi Nos adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster,
decurrimus, qui, Hispaniae terrae eminens filius, dignus Nobis omnino videris ad
id munus fructuose explendum. Te igitur hisce Litteris Missum Extraordinarium
Nostrum nominamus ad celebrationem quingentesimae anniversariae diei ortus
sancti Francisci Xavier, quae die VII mensis Aprilis in loco Javier, provinciae
Navarrae, sollemni modo agetur. De Patrono missionum catholicarum loquens
eiusque assidua navitate et pondere, omnes adstantes adhortaberis ut praecepta
Domini servent, novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem Christi
Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque fidei zelo in vita cotidiana ferveant.
Rogamus Te etiam ut nomine Nostro omnes ibi congregatos salutes,
Archiepiscopum praesertim Pampilonensem et Tudelensem, ceterosque sacros
Pastores, sacerdotes, religiosos viros ac mulieres, christifideles laicos,
omnibusque Nostram cum sancti Francisci Xavier cultoribus necessitudinem
significabis.
Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione
implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam
libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga te benevolentiae et caelestium
donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus velis transmittere.
Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Martii, anno MMVI,
Pontificatus Nostri primo.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2006 - Libreria
Editrice Vaticana
|