The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA AD NICOLAUM DE IESU
S. R. E. CARDINALEM LÓPEZ RODRÍGUEZ,
ARCHIEPISCOPUM SANCTI DOMINICI

 

Venerabili Fratri Nostro
NICOLAO DE IESU S.R.E.
CARDINALI LÓPEZ RODRÍGUEZ
Archiepiscopo Sancti Dominici

Congruum solet catholica Ecclesia cultum Sanctis cunctis praestare iisque potissimum qui operibus insignibus studiose sciteque vacaverunt, quique, bene de Ecclesia meriti, clara virtutum exhibuerunt exempla itemque flagranti permoti fervore penitus se Deo consecrarunt Ecclesiaeque saluti. Inter hos quidem est annumerandus procul dubio Sanctus Toribius Alfonsus Mogroveius, secundus Archiepiscopus Limanus ipseque caelestis totius Americae Latinae Episcopatus patronus. Optima sane disciplina is praeditus apostolicoque ardore infiammato validam operam dedit ut Evangelii nuntius late inter Peruvianas gentes diffunderetur Ecclesiaque inibi sua industria solidaretur.

Huius caelitis quarta iam appetit centenaria ab obitu memoria, quam eius successor, scilicet Venerabilis Frater Noster Ioannes Aloisius S.R.E. Cardinalis Cipriani Thorne, et ipse Archiepiscopus Metropolita Limanus, condignis celebrationibus, diebus XXIV-XXIX mensis Aprilis Limae procurandis, merito honorare cupit. Quapropter, qua eventus ille magnificentius ageretur, a Nobis petiit ut eminente m Praesulem, animi Nostri interpretem, mitteremus. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, quem tuam propter praestantiam omnino parem iudicamus huic officio sustinendo. Itaque magnam aestimationem Nostram significantes, te Missum Extraordinarium ad illum sacrum ritum agendum renuntiamus et constituimus.

Universis quidem huius commemorationis participibus cunctisque adstantibus Nostram cohortationem Nostramque benevolentiam ostendes, quibus Peruvianum populum complectimur. Ipsius Sancti Toribii demum in omnes devocamus patrocinium, qui supernis beneficiis eosdem iuvare dignetur, ut inibi fideles sine cunctatione vel tarditate in iisdem, quae Sanctus ipse demonstravit, insistant vestigiis. Benedictionem demum Nostram Apostolicam Nostro nomine impertias volumus, quae sit superni subsidii firmamentum et animorum renovationis incitamentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Martii, anno Domini MMVI, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTVS PP XVI

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana  

  

top