 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA
RENATO RAPHAELI S.R.E.
CARDINALI MARTINO DATA,
PONTIFICII CONSILII DE IUSTITIA
ET PACE PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro RENATO RAPHAELI S.R.E. Cardinali
MARTINO Pontificii Consilii de Iustitia et Pace Praesidi
Peculiarem solet catholica Ecclesia cultum praeclaris fidei
testibus, martyribus videlicet, tribuere, quos nulla tormentorum vis ad mutandam
in proposito mentem adigere potuit. Inter hos est annumerandus procul dubio
Sanctus Liberator. Ipse — quemadmodum in quibusdam legimus narrationibus — a
sancto Marcello I Pontifice ad Arianensem urbem missus Episcopus, cum ibidem
populum christianam doctrinam doceret, a militibus est comprehensus et in
carcerem Nolae coniectus. Cum esset se esse christianum confessus, capitis
abscissione gloriosa occubuit morte.
Huius Caelitis recolitur millesima septingentesima a martyrio
anniversaria memoria, quae in Ecclesia Arianensi Hirpina-Loquedoniensi celebrari
iam est coepta die XV mensis Maii anno praeterito, cuius finis circumacto anno
feliciter fiet. Ut Ariani primus Episcopus isque caelestis totius dioecesis
Compatronus condigne reque honorificeretur, complura incepta laudabiliter sunt
suscepta, ut commemoratio haec uberes fructus Dei plebi afferret. Franciscalium
missionariorum etiam opera tota ecclesialis communitas ad spiritalem
renovationem incitatur. Pastoralis actio in iuvenes convertitur ut hodiernis
temporibus quisque sua pro parte christianae fidei reddat testificationem.
Ecclesiae particularis eiusque Praesulis locus plane perpenditur ipsorumque
momentum extollitur. Popularis pietas aequa aestimatione sustinetur, quae inter
difficultates, quae annorum decursu nonnullae exstiterunt, firma maneat
animosque spiritaliter sustentet.
His profecto consideratis rebus, libentes volentesque postulatis
occurrere volumus Venerabilis Fratris Ioannis D'Alise, Episcopi Arianensis
Hirpini-Loquedoniensis, qui, eventus ille quo magnificentius ageretur et annus
dioecesis caelesti Compatrono dicatus congruentius die XX mensis Maii
compleretur, a Nobis petiit ut eminentem Praesulem, animi Nostri interpretem,
mitteremus. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus,
quem omnino parem iudicamus huic officio sustinendo. Itaque, magnam
aestimationem Nostram significantes, te Missum Extraordinarium ad illum
sacrum ritum agendum renuntiamus et constituimus.
Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem,
dum preces pariter fundimus ut caelestis hic Compatronus late proferat pietatem
et gentibus illis, quae circa sunt, magis magisque sit radians ipse fidei testis
veluti sidus, quo vicissim fideles ipsi ad maiorem usque christianae vitae
testificationem incitentur. Salutationem tandem fervidam omnibus transmittas et
Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus participibus
nomine Nostro Nostraque auctoritate largiaris volumus, quae sit superni subsidii
firmamentum et animorum renovationis invitamentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Martii, in sollemnitate
Annuntiationis Domini, anno MMVI, Pontificatus Nostri primo.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana
|