The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
EUSEBIO ANSGARIO S.R.E. CARDINALI SCHEID,
ARCHIEPISCOPO SANCTI SEBASTIANI FLUMINIS IANUARII

 

Venerabili Fratri Nostro
EUSEBIO ANSGARIO S.R.E. Cardinali SCHEID,
Archiepiscopo Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii

Inde ab exordiis Ecclesiae sacrosanctum Christi Corpus eiusque pretiosissimum Sanguinem summa excoli novimus adoratione. Etenim ex Sanctissima Eucharistia, quae spiritalis alimoniae exstat thesaurus, vita Ecclesiae constanter nutritur et roboratur. Universi igitur fideles, hoc caritatis vinculo coniuncti nec non hac sacra synaxi refecti, conferunt ad Populi Dei communionem solidandam reapseque vivendam.

Et varias inter communitates ecclesiales, in praesens mens Nostra vertitur ad Ecclesiam in Brasilia, quae hanc veritatem eucharisticam altius inspicere penitiusque vivere cupit. Etenim Christifideles istius Ecclesiae se parant ad XV Congressum Eucharisticum Nationalem Florianopolitana in urbe celebrandum inter dies XVIII-XXI proximi mensis Maii. Eventus hic absque dubio efficiet ut Christifideles Brasiliensis communitatis in fide confirmentur, supernis donis repleantur, corde uno et anima una congregentur.

Itaque, quo haec commemoratio magnificentius efficaciusque evolvatur, libentes volentesque annuimus postulatis Venerabilis Fratris Murili Sebastiani Ramos Krieger, Archiepiscopi Florianopolitani, qui a Nobis poposcit ut sacer Praesul constitueretur, qui his sollemnibus Nostro praeesset nomine.

Tu autem, Venerabilis Frater Noster, peraptus Nobis videris, cui haec demandetur procuratio, quippe qui, istius terrae filius, decem per annos Pastor exstiteris huius archiepiscopalis Sedis Florianopolitanae. Hisce quapropter Litteris ac propensa Nostra voluntate te MISSUM EXTRAORDINARIUM constituimus, ut omnibus illic adstantibus ipsam Nostram vocem significes, unde novum animum suscipiant ad christianam et eucharisticam fidem ferventius vivendam.

Ibi salutationem Nostram significabis nec non benevolentiam omnibus participibus palam ostendes, quae cunctos complectatur universosque soletur. Eosdem sublime docebis momentum huius eucharistici mysterii, et hortaberis ut, accedentes ad hoc caeleste convivium, fraterna caritate in dies refulgeant.

Omnibus tandem Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis signum et supernarum gratiarum nuntiatrix.

Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Aprilis, anno MMVI, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana  

 

top