|
BENEDICTVUS XVI
EPISTULA DATA
RENATO RAPHAËLI S. R. E. CARDINALI MARTINO
Venerabili Fratri Nostro
RENATO RAPHAELI S.R.E. Cardinali MARTINO
Quintus et vicesimus feliciter appetit annus ex quo tempore
legationes seu diplomaticae rationes inter Singapurae Nationem et Apostolicam
Sedem sunt initae. Utraque igitur tutum felixque ingressa videtur iter, ut, bene
iuvante Domino, uberem profectum futurum in aevum assequatur. Nec silendum
arbitramur de quattuor exactis lustris, cum veneratus Decessor Noster Ioannes
Paulus II Singapuranam gentem invisit eamque ad humanum religiosumque progressum
incitavit. Ceterum Congressus Asiae Missionalis iam prospectatur, qui renovatam
vim afferet Evangelio populis illis nuntiando, ut inibi quoque Salvatoris verba
ac dona late diffundantur.
Convenit igitur ac permagni refert ut eventus hi congruenter
commemorentur et optimo iure extollantur. Celebratio enim haec copiam dat et
facultatem non harum rerum solum memoriam repetendi, verum animos ad
ferventiorem religionis sensum permovendi, ad concordiam pacemque conciliandam,
pro cognito cum habeamus Ecclesiam Catholicam suam praestaturam operam ut
cunctis ibidem hominibus salutaria beneficia obveniant.
Peropportune igitur mensis Iunii, XXI-XXIII diebus, sollemnes
erunt celebrationes et eucharistica liturgia, totam afficientes ecclesialem
communitatem. Ut hae convenienti cum sollemnitate evolvantur et absolvantur
spectatum Missum destinare studemus, qui personam Nostram gerat vocemque simul
significet. Quocirca pergrandi permoti animi affectione te, Venerabilis Frater
Noster, cuius apud Nos congrua est auctoritas et aestimatio, Missum Extraordinarium
constituimus, ut commemorationibus quas supra diximus intersis ipsaque verba
Nostra proferas, unde cuncti novum animum suscipiant ad rectas semitas firmius
in dies tenendas.
Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis
voluntatem Nostram benignam ostendes Nostrumque pariter animum gratum de
Pontificatus iam circumacto anno. Nostro demum nomine atque auctoritate
Benedictionem Apostolicam impertias velimus, quae sit animorum renovationis
signum et supernarum gratiarum complementum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Maii, anno MMVI,
Pontificatus Nostri secundo.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana
|