The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
GEORGIO ARTURO S.R.E. CARDINALI MEDINA ESTÉVEZ

 

Venerabili Fratri Nostro
GEORGIO ARTURO S.R.E.
Cardinali MEDINA ESTÉVEZ

Congrua profecto inter Venetiolanam gentem religiosae pietatis testimonia exstare ostendique omnes sat sciunt, ubi quondam Evangelii semen copiose satum mox uberes fructus genuit. Id quo magis in dies adolescat valde optamus, ut ecclesialis illa familia, ex antiquis annalibus depromens exempla indiciaque nostra quoque aetate Salvatoris arte teneat mandata eiusdemque largiter adipiscatur beneficia.

Aptis sane rationibus suppeditatis et opportunis subsidiis, cupimus Nos fidelium animi ut confirmentur, novo inde suscepto vigore et in christianam actionem studio. Quocirca libentes et volentes Venerabilis Fratris Raimundi Ovidii Pérez Morales Archiepiscopi-Episcopi emeriti Tequinensis ipsiusque Concilii Plenarii Venetiolani Praesidis postulata admittere properamus, qui nomine quoque ceterorum Episcoporum insignem a Nobis Missum poposcit qui memorato Concilio claudendo interesset.

Itaque ut celebratio haec festivius et convenientius peragatur, mittere virum eminentem statuimus, qui partes Nostras sustineat Nostramque pariter benignam mentem ostendat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem Nostram admovimus et animum, qui videris prorsus par acceptusque ad officium hoc tuendum et congruenter explendum. Quapropter te Missum Extraordinarium constituimus, ut, cum finis illi Concilio Caracae imponetur, mense autem Octobri die VII, ipsam vocem Nostram significes, unde penitus inde oriantur renovatae vires et spiritale in fideles incitamentum.

Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces pariter fundimus ut Christi praeconium late proferatur, dumque Virginis Mariae a Rosario in omnes Venetiolanos fideles devocamus patrocinium, quae universis inibi hominibus sit ipsa fulgidum sidus. Salutationem tandem fervidam omnibus porrigas et Benedictionem Nostram Apostolicam cunctis simul huius eventus participibus nomine Nostro Nostraque auctoritate largiaris volumus, quae sit divinarum gratiarum nuntia et felicioris aevi signum.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Septembris anno MMVI, Pontificatus Nostri altero.

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

    

top