 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
IACOBO FRANCISCO S.R.E.
CARDINALI STAFFORD,
PAENITENTIARIO MAIORI
Venerabili Fratri Nostro IACOBO FRANCISCO S.R.E. Cardinali STAFFORD Paenitentiario Maiori
Maxima profecto cura adhibenda est de hoc intimo Dei
sacrario, quod sunt omnes homines credentes et iuste viventes secundum Dei
mandata. "Studeamus ergo templum Deo aedificare in nobis: primo quidem ut in
singulis nobis, deinde ut in omnibus simul inhabitet... Dignum habitaculum parat Deo, cuius nec est ratio decepta, nec voluntas
perversa, nec memoria inquinata" (Hugo a S. Victore, Tractatus de interiori
domo, 5; PL 184, 510). Attamen iam antiquis temporibus Dominus universorum, qui nullius indiget, voluit
templum habitationis suae fieri in nobis (cfr 2 Mac 14, 35). Recta ergo
et laudabilis est singulas per generationes sollicitudo de omni loco ubi a
populo fideli Deo offeruntur hostiae et preces acceptae.
Cum quidem Venerabilis Frater Noster Villelmus Henricus S.R.E.
Cardinalis Keeler, Archiepiscopus Metropolita Baltimorensis, certiores Nos
fecerit de proxima sollemni consecratione novi altaris suo in templo cathedrali
– quod hac occasione etiam plane est renovatum – itemque a Nobis comiter
postulaverit ad hunc eventum maioris ponderis ut mitteremus Patrem Purpuratum,
Nos sine ulla haesitatione te, Venerabilis Frater Noster, libenter destinamus ad
hanc honorificam explendam missionem. Nam non latet Nobis te, illius
communitatis praestantissimum filium, in hac urbe natum esse atque iuventutis
tempore hoc templum frequenter visitavisse nimirumque dilexisse.
Quam ob rem hisce Litteris te Missum Extraordinarium constituimus ut Baltimorae
diebus IV-XII proximi mensis Novembris Nostris vicibus fungaris Nostramque simul
geras Personam in perficiendo ritu dedicationis novi altaris et apertionis
renovatae ecclesiae cathedralis illius archidioecesis. Nostrum est desiderium
ut, hac oblata occasione, per te ferventer salutemus ibi congregatos
Christifideles et Pastores, qui sollicite Regnum Dei suis in terris aedificant,
nec non auctoritates civiles et universum populum, quos omnes caritate Nostra
iam nunc amplectimur.
Te comitetur in missione tua intercessio Beatissimae Virginis
Mariae, quae ibi sub titulo Sedis Sapientiae colitur. Benedictionem denique
Apostolicam, caelestis gratiae auspicem atque propensae Nostrae voluntatis
testem, illius Ecclesiae assiduo Praesuli, cunctis adstantibus Episcopis,
sacerdotibus, religiosis viris et mulieribus, iuvenibus omnibusque sacrorum
rituum participibus nomine Nostro largiaris volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Octobris, anno MMVI,
Pontificatus Nostri altero.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana
|