The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOANNI BAPTISTAE S.R.E. CARDINALI RE,
CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI BAPTISTAE S.R.E. Cardinali RE
Congregationis pro Episcopis Praefecto

Parmensis communitas ecclesialis grato omnino animo nongentos celebrat annos a dedicatione Cathedralis sui templi, quam Summus Pontifex Paschalis II, Praedecessor Noster, sollemni modo initiavit. Dilecti istius gregis fideles memoriam huius eventus recolentes, qui reditum etiam Parmensis urbis ad ecclesialem communionem significavit, spiritalis itineris progressionem assidue perscrutantur, Domini vocem diligenter auscultant, sociali in provincia praesentiam suam accurate demonstrant. Multa revera sunt pastoralia incepta quae Ecclesia localis suis proponit fidelibus omnibusque hominibus bonae voluntatis, ut omnes clare videre possint quomodo religio christiana historiam istius urbis sit comitata.

Die III proximi mensis Decembris concludetur Iubilaris Annus, die scilicet festo Patroni dioecesis sancti Bernardi Hubertorum, quem appellant quemque iam memoratus Summus Pontifex Paschalis II episcopum consecravit Parmensem, cuius reliquias in crypta eiusdem basilicae adstantes fideles singulari omnino cultu venerantur. Ille enim monachus in perfectionem vitae, episcopus in salutem animarum, cardinalis demum in bonum Ecclesiae semper animum intendit.

Fausta iam dicta occasione, Venerabilis Frater Silvius Caesar Bonicelli, Episcopus Parmensis, humanissime Nosmet Ipsos invitavit ut sollemni celebrationi in templo cathedrali Parmensi praeessemus. Grati omnino de invitatione ista, aliquem potius eminentem decrevimus virum quaerere, qui Nostras vices Parmae posset gerere Nostramque erga istum gregem dilectionem manifestare. Ad Te, Venerabilis Frater Noster, qui Congregationi pro Episcopis praees, mentem Nostram vertimus Teque hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad sollemnem celebrationem conclusivam IX Centenarii Dedicationis Cathedralis Parmensis.

Sacrarum Scripturarum verba recolens: "Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo" (Ps 5,8), pulcherrimo in cathedrali templo Parmensi praesidebis sollemni Eucharistiae atque Episcopum Parmensem sacerdotes religiosos viros mulieresque christifideles laicos Nostro salutabis nomine. Omnes adstantes sermone tuo ad diligentiorem etiam Christi vitae imitationem cohortaberis. Oportet enim ut cuncti novis viribus novaque diligentia peculiarem dilectionem Christi Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque fidei alacritate in vita cotidiana ferveant.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Octobris, anno MMVI, Pontificatus Nostri secundo.

BENEDICTVS PP. XVI

 

Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

  

top