The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI GLEMP,
ARCHIEPISCOPO VARSAVIENSI
ET POLONIAE PRIMATI

 

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali GLEMP
Archiepiscopo Varsaviensi et Poloniae Primati

Per Litteras Apostolicas Totus tuus Poloniae populus die XXV mensis Martii anno MCMXCII datas, Decessor Noster Ioannes Paulus PP. II rec. mem. decrevit ut Tu, Venerabilis Frater Noster, etiamsi munus Archiepiscopi Gnesnensis reliquisti, titulum Poloniae Primatis servares.

Dum in praesens munus Archiepiscopi Metropolitae Varsaviensis ob aetatis rationem deponis, Te certiorem facimus Nos statuisse ut Tu titulum illum usque ad octogesimum vitae tuae annum teneres.

Ob historicas et iuridicas rationes quae sunt pro Sede Gnesnensi, prima scilicet Archidioecesi Metropolitana Polonica, ubi reliquiae asservantur sancti Adalberti martyris, Patroni Poloniae, idem titulus eo ipso tempore Archiepiscopo Gnesnensi restituetur.

Enixas denique referimus Tibi, Venerabilis Frater Noster, gratias singularemque aestimationem ob operam tuam hos complures annos indefessa sollicitudine pro archidioecesis Varsaviensis beneficio nec non totius Poloniae peractam, dum magna cum animi affectione Nostram Tibi impertimur Apostolicam Benedictionem.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Novembris, anno MMVI, Pontificatus Nostri altero.

 

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

   

top