|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
XAVERIO S.R.E.
CARDINALI LOZANO BARRAGÁN,
PONTIFICII CONSILII PRO VALETUDINIS ADMINISTRIS PRAESIDI
Venerabili Fratri Nostro
XAVERIO S.R.E. CARDINALI LOZANO BARRAGÁN
Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris Praesidi
Decem iam continuos annos tumet ipse, Venerabilis Frater Noster,
pastoralem curationem geris passim Valetudinis Administrorum atque Administrarum,
quo nempe eodem tempore curam testificaris ipsis pro hominibus infirmis sive
aegrotantibus, perinde ac Iesus Christus in terris commorans peculiarem omnino
commonstravit suam in languentes benevolentiam.
Huius autem cogitationis et observationis aegrotantium per
terras participem se semper esse voluit Episcopus Romanus idque saepenumero
ritibus ac precibus, salutationibus ac congressionibus manifesto suis
confirmavit. Excitat igitur paternum Nostrum animum studiumque pastorale ipsa
conscientia: brevi esse futurum ut Seuli in Corea, die nempe undecimo mensis
Februarii – B. Mariae Virginis de Lourdes in commemoratione — mundialis dies
"pro infirmis" maiore quidem animorum intentione concelebretur, sicut variis in
continentibus fieri quotannis adsolet.
Praesentes Nos scilicet et persona quadam Nostra et tota mentis
adfectione videri ac sentiri ibidem cupimus, ne quid Nostri amoris aegris ipsis
desit neve communitatis totius ecclesialis fraterna communicatio. Nemo ideo
magis Nobis censetur idoneus Nostras ad partes inibi agendas, Nostram vocem
repetendam, Nostros significandos sensus quam tu ipse, Venerabilis Frater Noster,
Pontificum Maximorum hac in re sententiarum interpres. Quapropter hisce te
Litteris Nostris fidenter destinamus ac creamus Nostrum Missum Extraordinarium
mundialis ad diei Aegrotantium celebrationem die mensis Februarii huius anni
undecimo apud Seulum in Corea.
Aderis itaque pro Nobis adstantesque adloqueris veluti vivis
nostris sermonibus gestibus — cum illam pastoralem Ecclesiae curam vehementer
rursus inculcabis et ad iam laudabilium maxime operum perseverantiam
adhortaberis, tum Apostolica Nostra Benedictione universos recreabis et
consolaberis. Esto ideo comes in itinere tecum Miserentissimus ipse Redemptor
qui tum tempus tum verbum et actum consentaneum semper habebat hominibus
infirmis debilibus aegris.
Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Ianuarii, anno MMVII,
Pontificatus Nostri altero.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana
|