The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOANNI BAPTISTAE S.R.E. CARDINALI RE,
PRAEFECTO CONGREGATIONIS PRO EPISCOPIS 

 

Venerabili Fratri Nostro
IOANNI BAPTISTAE S.R.E. CARDINALI RE
Praefecto Congregationis pro Episcopis

Memorabilem sane laetumque diem illum, tertium videlicet mensis Martii, quo quinquaginta abhinc annos sacerdotalem accepisti ordinationem, perlibenter per hasce Litteras gratulamur tibi, Venerabilis Frater Noster, qui ob insigne officium studiumque ardens pro universae Ecclesiae bono inter proximos Nostros annumeraris operis socios.

Bornensis antiquae catholicae familiae filius, ex domo paterna fidei thesaurum suscepisti, quam inde pretiosam hereditatem ipse auxisti dum, adhuc adulescens, statim post finitum bellum mundiale ingressus es Seminarium Minus Brixiense. Eiusdem Ecclesiae presbyter ordinatus, prope Romam missus es ad studiorum curricula perficienda. Alumnus in Pontificio Seminario Lombardo, consecutus es lauream in Iure Canonico apud Pontificiam Universitatem Gregorianam et anno MCMLX professor constitutus es Seminarii Brixiensis. Eodem tempore ministerium pastorale explevisti Brixiae in paroecia sancti Benedicti.

Anno MCMLXI ad Sanctae Sedis servitium vocatus, Pontificiam Academiam Ecclesiasticam Romae frequentavisti, ac duos post annos destinatus es veluti addictus Nuntiaturae Apostolicae in Panama. Quattuor elapsis annis translatus es in Pontificiam Legationem in Irania. Mense Ianuario anni MCMLXXI Excellentissimus Dominus Ioannes Benelli, tunc Substitutus Secretariae Status, recepit te veluti suum secretarium. Deinde mense Decembri anni MCMLXXIX Ioannes Paulus II, Decessor Noster felicissimae memoriae, nominavit te Assessorem Secretariae Status. Die autem IX mensis Octobris anno MCMLXXXVII idem Summus Pontifex constituit te Secretarium Congregationis pro Episcopis atque Archiepiscopum titulo Foronovanum, Ipsemet die VII mensis Novembris eiusdem anni Petriana in Basilica te consecravit. Eodem tempore munere functus es Secretarii Collegii Patrum Cardinalium. Deinde duos post annos constitutus es Substitutus Secretariae Status.

Ampliore sane, per varia gravioraque patrata officia, rerum agendarum adepta peritia atque nostrae aetatis Ecclesiae et mundi satis cognitis necessitatibus, Ioannis Pauli II fuisti – ut ipsius utamur verbis – "artus, carissimus et admodum fidelis cooperator", quem etiam plurimis comitatus es in apostolicis itineribus. Merito quidem ipse, ad finem vertente Anno Magni Iubilaei, tibi maiorem adhuc tribuit fiduciam simul ac praestantiora officia, cum te Congregationis pro Episcopis destinaret Praefectum ac Pontificiae Commissionis pro America Latina Praesidem, atque postea die XXI mensis Februarii anno MMI in collegium Patrum Cardinalium cooptavit.

Hoc autem toto tempore, postquam in sacro Ordine indutus es virtutem ex alto (cfr Lc 24,49), diligentius ac studiosius sacerdotale tuum ministerium et episcopale, omneque apostolicum ingenium in universalis Ecclesiae impendisti prosperitatem.

De presbyteratu tuo, adeo multiplici ac fructuoso, vehementer gratulamur tibi, optatissima hac Nobis data opportunitate. Ideo Ipsi sponte consociamur omnibus cum familiaribus tuis, amicis et christifidelibus qui faustissimis his diebus te circumsistent suaque afficient maxima laetitia et caritate. Precamur etiam, intercedentibus Deipara Beata Virgine Maria et sancto Ioanne Baptista, ut haec ordinationis tuae anniversaria memoria congrua tibi conciliet sacerdotalis actuositatis praemia, quorum auspex et pignus, sicut plurimorum aliorum caelestium munerum conciliatrix, esto Apostolica Benedictio Nostra, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, cunctisque gaudium tuum participantibus peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Februarii, anno MMVII, Pontificatus Nostri secundo.

BENEDICTVS PP. XVI

 

Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

    

top