The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI SARAIVA MARTINS,
CONGREGATIONIS DE CAUSIS SANCTORUM PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI
SARAIVA MARTINS, C.M.F.
Congregationis de Causis Sanctorum Praefecto

Quem cotidiana inter negotia agenda pluries convenimus cuiusque consiliorum sapientiam valde aestimamus, rerum agendarum peritiam et actuosam navitatem, nunc peculiari modo te cogitamus, Venerabilis Frater Noster, aureum Sacerdotii tui mox celebrantem iubilaeum. Toto ergo animo et affectu te complecti cupimus tibique hasce per Litteras Nostram gratulationem expromere simul et fraternam caritatem.

Quam frugiferum et gloriosum incohaturus esses ministerium quis tunc putare potuit, cum quinquaginta abhinc annos hac in Urbe iuvenis presbyteralem pie accepisti ordinationem! Multa divina talenta aequaque humana et catholica educatio, tua in familia recepta atque in religiosa et academica institutione, optime te instituerunt ad opera pro Ecclesiae bono prospere perficienda. Inclitus Lusitaniae filius, ministerium apostolicum verbis et scriptis in omnibus formis explevisti, potissimum in iuvenum educationis provincia.

Nam, breviter post tuam ordinationem, consecutus es licentiam in theologia apud Pontificiam Universitatem Gregorianam, insequenti autem anno lauream in Pontificio Athenaeo Sancti Thomae Aquinatis in Urbe. Deinde extemplo catholicam doctrinam alumnis alacriter coepisti tradere: primum apud Claretianam tuam Congregationem, ac postea in Pontificia Universitate Urbaniana, cui fere viginti continuos dicavisti annos industriae tuae docendi, ter etiam munere fungens eiusdem Rectoris Magnifici.

Anno MCMLXXXVIII Archiepiscopus electus titulo Thuburnicensis, Secretarius constitutus es Congregationis pro Educatione Catholica. In hoc officio tota tua peritia in educationis provincia humanaeque excellentes virtutes plane maturos afferre valuerunt fructus. Ideo Ioannes Paulus II, Decessor Noster ven. mem., tuum intuens Evangelii nuntiandi studium, optimam doctrinalem praeparationem et operosam navitatem in spirituali animarum bono locatam, fidenter praefecit te Congregationi de Causis Sanctorum et anno MMI inter Sanctae Romanae Ecclesiae Patres Cardinales cooptavit.

Nos autem peculiari modo claram atque sanam doctrinam tuam laudare volumus tuamque filialem Christo eiusque Ecclesiae adhaesionem nec non eximiam caritatem in Nos et Sedem Apostolicam, quam Ipsi pluries sumus experti. Neque reticere possumus assiduam et competentem cooperationem tuam in exarandis insignibus de catholica fide documentis simulque, una cum aliis Fratribus Cardinalibus et Episcopis, in laboribus variarum Congregationum et Dicasteriorum Apostolicae Sedis.

De his proinde plurimisque aliis de causis gratulari tibi festinamus hanc faustam Sacerdotii tui anniversariam memoriam nec non multiplicia salutaria incepta in bonum totius Ecclesiae peracta. Ominamur tibi laetificam iubilaei tui celebrationem atque, intercedentibus Beatissima Virgine Maria, sancto Ioseph omnibusque Sanctis et Beatis, quorum causas diligenter curas, copiosas tibi Spiritus Sancti precamur consolationes.

Haec denique sincera vota et omina confirmet Benedictio Nostra Apostolica, quam, veluti gratulantis animi Nostri testem caelestiumque gratiarum pignus, imprimis tibi, Venerabilis Frater Noster, deinde Claretianae religiosae tuae familiae cunctisque gaudii tui participibus amanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Februarii, anno MMVII, Pontificatus Nostri secundo.

BENEDICTVS PP. XVI

 

Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

   

top