The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
ALFONSO MARIAE S.R.E. CARDINALI STICKLER, S.D.B.,

 

Venerabili Fratri Nostro
ALFONSO MARIAE S.R.E.
CARDINALI STICKLER, S.D.B.

Valde iucundum vitae sacerdotalis iubilaeum celebraturum novimus te, Venerabilis Frater Noster, septuagesimam videlicet presbyteralis tuae ordinationis anniversariam memoriam. De hac singulari recordatione totaque frugifera humili et fideli in Ecclesiae bonum perfecta navitate, Nos tecum omnino laetamur atque Nostra tibi omina fraternaeque caritatis vota hasce per Litteras expromere festinamus.

Catholicae familiae Austriacae filius, adolescens attractus es charismate sancti Ioannis Bosco et Societatem S. Francisci Salesii ingressus es. Optimam institutionem recepisti in Patria tua, in Germania et in Italia. Die vicesimo septimo mensis Martii anno MCMXXXVII Romae in Basilica Lateranensi sacerdos es ordinatus. Inde studia tua prosequens in iure canonico et civili, lauream consecutus es atque alumnos docere coepisti apud Facultatem Iuris Canonici Pontificii Athenaei Salesiani, ubi deinde factus es Decanus ac postea Rector Magnificus. Primus insuper ibidem fuisti Praeses Instituti Altioris Latinitatis.

Die XXV mensis Martii anno MCMLXXI nominatus es a Paulo VI, Decessore Nostro ven. mem., Praefectus Bibliothecae Apostolicae Vaticanae, cuius perdiligenter curavisti amplificationem et renovationem. Cooperationem quoque fovens cum variis doctis viris et insignibus universitatibus in orbe, multum sane contulisti ad scientiae et culturae emolumentum. Inspectis meritis tuis, Servus Dei Ioannes Paulus II die VIII mensis Septembris elegit te Pro-Bibliothecarium Sanctae Romanae Ecclesiae, Ipsemet eodem anno in Sollemnitate Omnium Sanctorum episcopalem tibi impertiit consecrationem, ac deinde te constituit etiam Pro-Archivistam Sanctae Romanae Ecclesiae et anno MCMLXXXV inter Patres Cardinales annumeravit.

Nos autem tot per annos, praepositi Congregationi pro Doctrina Fidei, te fere proximum domesticum habuimus tuamque humanam affabilitatem et sacerdotalem caritatem et pietatem experti sumus. Quapropter nunc, hac in faustissima celebratione presbyteratus tui, benevolentiam Nostram tibi palam demonstrare cupimus Nostramque gratitudinem ostendere pro tota diuturna industria in universalis Ecclesiae utilitatem expleta. Plurimi te aestimantes, qui inter Purpuratos Patres es senior et tamquam Patriarcha factus, tecum Deo laudis canticum extollere volumus pro omnibus Eius beneficiis tam copiose tibi collatis.

Accipe ergo, Venerabilis Frater Noster, hoc benevolentiae Nostrae documentum atque Benedictionem Nostram Apostolicam, pignus caelestis copiosae remunerationis, quam tibi in primis, deinde Familiae et Patriae tuae, universae etiam Societati Sancti Francisci Salesii omnibusque tecum caritate coniunctis peramanter impertimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVI mensis Martii, anno MMVII, Pontificatus Nostri secundo.

BENEDICTVS PP. XVI

 

Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

    

top