 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
RENATO
RAPHAËLI S.R.E. CARDINALI MARTINO,
PRAESIDI PONTIFICII CONSILII DE IUSTITIA ET PACE ET PONTIFICII CONSILII DE
SPIRITUALI MIGRANTIUM ATQUE ITINERANTIUM CURA
Venerabili Fratri Nostro
RENATO RAPHAËLI S.R.E. CARDINALI MARTINO
Praesidi Pontificii Consilii de Iustitia et Pace
et Pontificii Consilii de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura
Maximo cum gaudio nuntium accepimus de celebrationibus
quingentesimi anni a pio obitu sancti Francisci a Paula, celeberrimi Bruttiorum
thaumaturgi et conditoris Ordinis Minimorum, quae proximo mense Maio Paulae
sollemni modo perficientur. Nuper alio in documento fusius eum memoravimus ac
laudavimus. Nunc autem, veluti signum Nostrae caritatis et communionis cum
Ordinis Minimorum sodalibus cunctisque istius Sancti fidelibus devotis, illuc
praestantem ac dignum Legatum Nostrum mittere volumus. Ad te igitur, Venerabilis
Frater Noster, mentem vertimus, qui Romanam ecclesiam Sancti Francisci a Paula
ad Montes veluti tuum titulare habes templum quique, sicut novimus, eundem pie
recolis, simulque ad proximos aestimabiles fidelesque Nostros pertines
cooperatores in curandis universalis Ecclesiae magni ponderis negotiis.
Nostro igitur nomine diebus I-IV proximi mensis Maii Paulae
liturgicis ritibus praesidebis; novum ampliatumque in sancti Francisci honorem
multorumque commoditatem peregrinorum exstructum consecrabis sanctuarium;
Venerabiles Fratres in Episcopatu, presbyteros, Ordinis Minimorum sodales
ceterosque religiosos viros et mulieres cunctosque ibi turmatim congregatos
christifideles humanissime salutabis.
Extollantur cupimus, hac oblata occasione, eximiae virtutes et
spiritualitatis divitiae illius, qui erat lucerna ardens et lucens (Io
5,35). Ipse profecto sancti Francisci Assisiensis, cuius per intercessionem
parentes, provecta iam aetate, laetantes eum nascentem viderunt, imitatus est
spiritum humilitatis et evangelicae paupertatis, singularem caritatem in Deum et
proximum, et in cunctas creaturas; paenitentia nimirum excelluit, ita ut sibi
suisque sodalibus totum per annum quadragesimalis vitae regimen perpetuo voto
institueret. Regum et hominum cum Ecclesia et Deo ubique fovit reconciliationem.
Orationi quoque assiduo incumbens, Iesu crucifixi constanter meditatus est
passionem ac potissimum devotionem coluit erga Eucharistiam et Virginem Mariam.
Qui a populo valde amatus frequenterque adiutor invocatus est,
regibus aliisque potentibus resistebat, sine ulla haesitatione gravia eorum
crimina et iniustitias admonens. Oboedientia et filiali amore eminuit erga
Summum Pontificem ipsique etiam validum auxilium ferebat in difficilioribus
quaestionibus. Hoc sane movet Nos ut, sicut varii Decessores Nostri, nunc sancti
Francisci a Paula caeleste poscamus iuvamen pro Nobis et universa Ecclesia,
simulque eum hominibus nostrae aetatis veluti exemplar proponamus vitae
spiritualis.
Benedictionem denique Apostolicam, supernae gratiae auspicem
atque propensae Nostrae voluntatis testem, in primis illius Ordinis Minimorum
Praepositis et Sodalibus, cunctis deinde ibidem Episcopis, presbyteris,
religiosis viris et mulieribus omnibusque sacrorum rituum participibus nomine
Nostro largiaris volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Aprilis, ipsius Sancti
memoria, anno MMVII, Pontificatus Nostri secundo.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana
|