|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
IVANO S.R.E. CARDINALI DIAS,
CONGREGATIONIS PRO GENTIUM
EVANGELIZATIONE PRAEFECTO
Venerabili Fratri Nostro
IVANO S.R.E. Cardinali DIAS
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto
Centenaria recolitur iam memoria ex quo tempore ad
septemtrionalem Ganae locum Evangelii nuntius allatus est Dominique salutaria
beneficia gentibus illis subministrari coepta sunt, sollertibus operantibus
missionariis, scilicet Patribus Albis, qui ex Burkina Fasana regione
procedentes, die XXIII mensis Aprilis anno MCMVI primum Navrongi sanctam Missam
celebrarunt.
Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter
commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et
facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad
ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, pristinis
illis instantibus exemplis, permovendi.
Miserenti igitur favente Domino, evenientis mensis Aprilis
XXIII die Navrongi sollemnis erit a primaeva illa evangelizatione centenaria
anniversaria commemoratio concludenda, concurrentibus quoque fidelibus
circumcirca commorantibus, ut agri hi dominici, inde fere sumentes vim,
uberiores fructus fundant et laetiores spiritales commoditates in dies
experiantur.
Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur,
Ganensium Episcoporum Conferentiae postulatis libenter occurrentes, mittere
aliquem eminentem Praesulem statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam
agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui,
Evangelii inter Nationes diffundendi curator, prorsus idoneus occurris ad
ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti
affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium
renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.
Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis
mentem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus
spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias
volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum
nuntiatrix gratiarum.
Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Aprilis, anno MMVII,
Pontificatus Nostri altero.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana
|