 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO,
CARDINALIUM COLLEGII DECANO,
Venerabili Fratri Nostro
ANGELO S.R.E. Cardinali SODANO
Cardinalium Collegii Decano
Nonaginta ante annos, divinum auxilium certaeque spei nuntium allatura,
gregem suum custodientibus et valde stupentibus tribus parvis pastoribus Fatimae
caelestis Regina Pacis benigna apparuit. Cuius suavem tutelam plurimi fideles
sunt experti, qui variis in periculis sub eius praesidium confugiunt.
Poscente igitur Venerabili Fratre Antonio Augusto dos Santos Marto, Episcopo
Leiriensi-Fatimensi, una cum Conferentia Episcopali Lusitaniae, libenter
occasione XC expleti anni post inceptas apparitiones Beatissimae Virginis Mariae
mittimus Fatimam Legatum Nostrum; quod munus tibi concredimus, Venerabilis
Frater Noster, Ecclesiae fideli benemerito Praesuli et Immaculatae Virgini
Mariae devoto filio. Nostras igitur vices illic ages, sollemnibus praesidebis
ritibus, adstantibus significabis salutationem Nostram et praecipuam ostendes
benevolentiam ac in spiritu praesentiam.
Bene in animo tenemus singularem pietatem et gratitudinem, quam habuit erga
Dei Genetricem Ioannes Paulus II, Decessor Noster venerandae memoriae, qui ibi
viginti quinque ante annos Virgini Mariae gratias egit pro vitae suae
mirabiliter servatae dono simulque christifideles cunctos hortatus est ad monita
et desideria eius exsequenda. Quapropter Nos, qui iam antea hoc sanctuarium
invisimus et ex officio Praefecti Congregationis pro Doctrina Fidei nuntium
pastoribus a Beata Virgine Maria creditum perscrutati sumus, cupimus ut denuo
orationis sancti rosarii pondus et hunc caelestem nuntium proponas
christifidelibus, ut praerogativas gratiasque consequantur quas ipsa Mater
Redemptoris colentibus suum Cor immaculatum promisit.
Dum quidem legationem tuam precibus comitamur atque una cum tot in mundo
credentibus a caelesti Regina pacem praesertim imploramus, quam solus Christus
dare potest, Benedictionem Nostram Apostolicam, divinae gratiae auspicem atque
propensae Nostrae caritatis testem, tibi in primis impertimus, Venerabilis
Frater Noster, quam Leiriensis -Fatimensis dilectae Ecclesiae sacrorum Antistiti,
ceteris etiam adstantibus Episcopis, presbyteris, religiosis viris et mulieribus
cunctisque sacras celebrationes participantibus communicabis.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Aprilis, anno MMVII, Pontificatus
Nostri secundo.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana
|