The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
FRIDERICO S.R.E. CARDINALI WETTER,
ARCHIEPISCOPO EMERITO
MONACENSI ET FRISINGENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
FRIDERICO S.R.E. CARDINALI WETTER
Archiepiscopo emerito Monacensi et Frisingensi

Bambergensem venerandam Metropolitanam Ecclesiam novimus celebraturam singularem prorsus millesimam anniversariam memoriam a sua institutione: quae laeta commemoratio profecto causa est plurimis ut pro divinis beneficiis tot per annorum spatium concessis imo ex corde Omnipotenti gratias agant simulque, heredes conscii talis patrimonii, magis magisque studeant fidem corroborare, communitatem fovere et homines cuiusvis auxilio indigentes summa caritate succurrere. Ipse enim Dominus, qui maiestatem et decorem induit, amictus lumine sicut vestimento (cfr Ps 104,1-2), hanc suam communitatem ab initio misericordia et bonitate operuit, cuius visibile signum contemplatur in pretioso Stellarum Pallio illi donato a sancto Henrico II.

Sicut quondam Decessor Noster Ioannes XVIII benigne accepit petitionem imperatoris sancti Henrici II ut propter populi Germaniae salutem aeternam dioecesis haec missionaria Bambergensis institueretur, ita Nos, dilectissimae Patriae desiderantes spiritualem progressum, libenter volumus favere celebrationibus iubilaribus multaque laudare incepta, hac obveniente opportunitate, inchoata sub diligenti ac prudenti moderamine Venerabilis Fratris Ludovici Schick, eiusdem Sedis assidui Archiepiscopi Metropolitae.

Cum autem ob gravia officia Nostra Ipsimet eandem Ecclesiam hoc tempore invisere non possumus, cupimus illuc dignum Patrem Purpuratum mittere ut per eum affectus et aestimationem Nostram iis ostendamus. Te igitur, Venerabilis Frater Noster, ad hanc missionem explendam peraptum arbitramur, qui amatissimae communitati Monacensi et Frisingensi tot per annos sapienter praefuisti atque dilectionem tuam et sollicitudinem pluries testificatus es in Christi Ecclesiam et Romanum Pontificem. Ideo fidenter nominamus te Nostrum Missum Extraordinarium ad sollemnem celebrandam millesimam anniversariam memoriam constitutionis archidioecesis Bambergensis.

Die igitur statuto, videlicet die VIII mensis Iulii, Bambergae vices Nostras ages, liturgicis praesidebis ritibus, praesentes ad sacramentalem cum Christo consociationem cohortaberis quae credentes idoneos ad novitatem necessitudinum socialium efficit (cfr Sacramentum caritatis, 89), deinde congruam sacris Pastoribus, civilibus Magistratibus omnibusque adstantibus, praesertim cunctis illius metropolitanae communitatis filiis, Nostram significabis salutationem et spiritualem cum eis communionem.

Nos iam nunc legationem tuam precibus beatissimae Virgini Mariae omnibusque huius regionis sanctis Patronis enixe committimus, ut pro populo eiusque Pastoribus apud Christum intercedant. Quae vota comitetur Benedictio Nostra Apostolica, favoris caelestis pignus Nostraeque peculiaris benevolentiae testis, cunctis tam insigni iubilaei participibus peramanter impertita.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Maii, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

BENEDICTVS PP. XVI

 

Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

    

top