|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
IVANO S.R.E.
CARDINALI DIAS,
PRAEFECTO CONGREGATIONIS
PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE
Venerabili Fratri Nostro
IVANO S.R.E. CARDINALI DIAS
Praefecto Congregationis pro Gentium Evangelizatione
Dignum sane et iustum est, Venerabilis Frater Noster, Nos te cogitare
laudibusque Nostris honestare, occurrente faustissimo Episcopatus tui argenteo
iubilaeo.
Copiosius Dominus variis te cumulavit donis: quae tu grato et conscio
animo assidue evolvisti et libenter impendisti in Regni Dei famulatum. Itaque
presbyter factus es nativae archidioecesis Bombayensis et statim sacerdotalibus
coepisti fungi muneribus. Sed post breve tempus Romam petivisti ad altiora
studia perficienda. Quibus expletis, anno MCMLXIV vocatus es ad diplomaticum
apud Apostolicam Sedem servitium praestandum. Initio operam dedisti ad
praeparandam visitationem Pauli VI in urbe Bombayensi occasione data Congressus
Eucharistici Internationalis. Postea diligenter munus implevisti Secretarii
Nuntiaturae Apostolicae variis in Nationibus. Anno MCMLXXIII Romam revocatus,
decem fere per annos actuose operam navasti apud Secretariam Status.
Dotes tuas inspiciens tuumque in Ecclesiam amorem fideleque
ministerium, Decessor Noster venerandae memoriae Ioannes Paulus II anno
MCMLXXXII censuit te ad maiora promovendum esse munia, te constituens Pronuntium
Apostolicum in Gana, Togo et Benino simulque Archiepiscopum titulo
Rusubisiritanum. Demum Legationi Apostolicae praefuisti apud Coream Meridianam,
ac denique in Albania, ubi naviter es auxiliatus ad fidem catholicam
restaurandam atque anno MCMXCIII ipsum Summum Pontificem magna cum laetitia et
animi commotione suscepisti.
Quandoquidem opera antea tibi commissa optime es exsecutus, nominatus
es Archiepiscopus Metropolita Bombayensis et anno MMI, magno cum gaudio tui
populi, annumeratus es inter Catholicae Ecclesiae Cardinales. Pastor sollicitus
et fidelis, gregem tuum sana aluisti doctrina novamque promovisti
evangelizationem. Fiduciam ergo in te positam et numquam deceptam quasi
confirmantes, postquam ad grave officium Petrinum divino nutu sumus evecti,
Nosmet Ipsi superiore anno te Romanam in urbem revocavimus et Congregationi pro
Gentium Evangelizatione praeposuimus.
Ceterum, quis narrare potest cuncta munera quae in bonum Ecclesiae
universalis et in utilitatem Nationis tuae apte obiisti! In omnibus autem non
tua merita, sed Christi agnoscens gratiam gratumque animum Illi significans pro
his viginti quinque annis tui episcopalis ministerii, toto corde una cum
Psalmista nunc repetere potes: Haec est dies, quam fecit Dominus: exsultemus
et laetemur in ea (Ps 118,24).
Scias ergo Nos die undevicesimo proximi mensis Iunii te precibus
Nostris memoraturos tibique per intercessionem sanctae Dei Genetricis et beatae
Teresiae Calcuttensis plurima exoptaturos Spiritus Sancti dona et suavissimam
consolationem. Nunc autem accipe, Venerabilis Frater Noster, hoc fraternae
caritatis et aestimationis documentum atque Benedictionem Nostram Apostolicam,
pignus caelestis copiosaeque remunerationis, quam tibi in primis, deinde omnibus
tecum caritate coniunctis peramanter impertimur.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Maii, anno MMVII, Pontificatus
Nostri tertio.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana
|