The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
RENATO RAPHAELI S.R.E. CARDINALI MARTINO,
PONTIFICII CONSILII DE IUSTITIA ET PACE
NECNON PONTIFICII CONSILII
DE SPIRITUALI MIGRANTIUM
ATQUE ITINERANTIUM CURA PRAESIDI

 

Venerabili Fratri Nostro
RENATO RAPHAELI S.R.E. Cardinali MARTINO
Pontificii Consilii de Iustitia et Pace
necnon Pontificii Consilii de Spirituali Migrantium
atque Itinerantium Cura Praesidi

Memoriam profecto te, Venerabilis Frater Noster, deponere minime arbitramur illius felicissimi diei, cum sacro ordine auctus, peculiari modo ad apostolicum opus es destinatus Ipsius Domini suasu inductuque. Eventus hic mox periucunda recordatione revocabitur, quandoquidem attinget insignem quidem metam quinquagesimum scilicet annum, longo videlicet sacri ministerii spatio emenso ipsoque probandis operibus locupletato.

Nemo profecto non novit singularem qua ditaris doctrinam, quam assidua studia, in iuridiciales potissimum res versa, iuverunt atque auxerunt itemque in fidelium beneficium redundarunt, cum Apostolicae Sedis publicis negotiis ac Secretariae Status operam tuam dare coepisti. Archiepiscopali ordinatione recolendae memoriae Augustini S.R.E. Cardinalis Casaroli, tunc Secretarii Status, per manus recepta, maioris momenti officia gerere incohasti, quae, ad ampliorem provinciam attinentia, catholicae Ecclesiae recta praecepta monitaque tuerentur.

Passim ideo in orbe terrarum reperiuntur actuositatis tuae documenta et testificationes, cum fidelibus colendis et hominibus cunctis laboribus tuis usque fideliter inservires. Id complures Apostolicae Sedis legationes variis in terrarum locis demonstrant, id significant multae apud Nationum Unitarum Institutum actae procurationes. Cum igitur et mutuas inter gentes necessitudines et pacem provehere studeres, latam tibi aestimationem amplosque honores conciliasti.

Bene porro te de Ecclesia merentem reperiens, libenter in Purpuratorum Patrum ordini ascripsit veneratus Decessor Noster Ioannes Paulus II, qui, tuam agnoscens praestantiam simulque permagni tuam existimans industriam, antea Pontificium Consilium de Iustitia et Pace tuae curae demandaverat, quemadmodum fecimus nuper et Nos te etiam Pontificio Consilio de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura praeesse volentes.

Nihil singula numerare opus esse pluribus verbis arbitramur ut tibi comprobationem Nostram atque pergratum animum significemus, quem eundem potissimum confirmare cupimus cum incidet sacerdotalis tua haec honorifica commemoratio. Tibi itaque Nos Ipsi nominatim, Venerabilis Frater Noster, Apostolicam Benedictionem Nostram singulari cum animi affectione addicimus, largiter universis qui necessitudinis vinculo tecum obstringuntur cumulate prolixeque ipsam adscribendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Maii, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

BENEDICTVS PP. XVI

 

Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

    

top