The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS  XVI

EPISTULA DATA
EPISCOPIS AC PRESBYTERIS CONSECRATIS
ATQUE FIDELIBUS LAICIS
CATHOLICAE ECCLESIAE EXSTANTIS
IN REPUBLICA POPULARI SINARUM

 

Salutatio

1. Venerati Fratres Episcopi, carissimi sacerdotes, consecratae personae et fideles universi Catholicae in Sinis Ecclesiae: « Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes, audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes, propter spem, quae reposita est vobis in caelis. [...] Non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali, ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei, in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem » (Col 1,3-5.9-11).

Hae Apostoli Pauli voces aptissimae quidem sunt ut eos patefaciant sensus, quos, uti Petri Successor Ecclesiaeque universalis Pastor, erga vos fovemus. Novistis enim probissime quam alte adhaereatis animo Nostro ac precibus Nostris cotidianis, et quam profunda sit communionis necessitudo quae spiritaliter Nos consociat.

Epistulae propositum

2. Hanc ob causam ad vos cupimus ut fraternae propinquitatis Nostrae indicia perveniant. Permagnum quidem gaudium est propter vestram in Christum Dominum fidelitatem nec non in Ecclesiam, quam quidem constantiam etiam comprobavistis « nonnumquam acerbis quoque doloribus »,[1] « quia vobis hoc donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini » (Philp 1,29). Nihilominus persistit sollicitudo quibusdam de aspectibus ecclesialis vitae vestra in Natione.

Non audentes singularia pertractare argumenta quaestionum implicatarum vobis iam bene notarum, his Litteris praebere nonnullas admonitiones cupimus de Ecclesiae vita nec non evangelizationis opera in Sinis, vos ut adiuvemus id ad detegendum quod Dominus ac Magister Iesus Christus a vobis expetit, quem credimus « clavem, centrum et finem totius humanae historiae ».[2]

PARS PRIOR

ECCLESIAE CONDICIO – THEOLOGICAE RATIONES

Globalizatio, modernus modus et atheismus

3. Ad vestrum populum Nos animum advertentes, qui alios inter Asiae populos propter millenariae humanitatis suae splendorem excelluit, cum omni sua sapientiae et philosophiae scientiarum et artium experientia, iuvat declarare quomodo proximis praesertim hisce temporibus sese etiam protenderit ad maximas oeconomicae socialisque progressionis metas consequendas, suscitans simul totius orbis curiosam pariter observationem.

Uti Veneratus Noster Decessor, Pontifex Ioannes Paulus II, iam tunc praedicabat, « catholica Ecclesia sua ex parte observanter respicit mirum hoc studium atque in posterum prospicientem operum ordinationem prudenterque etiam suas confert partes ad promovendam et defendendam humanam personam eiusque bona et spiritalem statum nec non transcendentem vocationem. Praesertim vero Ecclesiae cordi sunt incepta et proposita quae primarii sunt momenti etiam pro Natione Sinensi nostri temporis: solidarietas et pax, socialis iustitia et sapiens gubernatio totius sic dictae globalizationis ».[3]

Contentio autem ad optatam necessariamque progressionem oeconomicam et socialem, et conquisitio recentissimorum modorum secum adferunt pariter duas res diversas et inter se adversas verum pari prudentia et positivo animo apostolico aestimandas. Ex altera parte notatur praesertim inter iuvenes crescens studium spiritualis et transcendentis naturae ipsius personae humanae unde derivatur consequens religionis cultus, potissimum christiani nominis. Ex altera vero etiam inter Sinenses animadvertitur proclivitas ad rerum materialium et voluptatum prosecutionem, quae magnis ex urbibus per interiorem etiam Nationem disseminatur.[4]

Hac in re, ubi ad operandum destinamini, commonere vos volumus id quod Pontifex Ioannes Paulus II voce vehementi et strenua adseveravit: nova evangelizatio postulat Evangelii nuntiationem [5] hominibus nostrae aetatis, cum subest ipsa conscientia videlicet, sicut primo volvente christiano millennio Crux in Europa defixa sit atque secundo similiter in Americis et Africa, ita hoc tertio millennio magnam fidei messem in vastissima ac vivissima Asiatica continente collectum iri.[6]

« “Duc in altum” (Lc 5,4). Dictio haec nobis aequabiliter resonat quos etiam invitat ut gratam praeteriti temporis celebremus memoriam, studiose praesens agamus tempus, fidenter ad posterum nos aperiamus spatium: “Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula!” (Heb 13,8) ».[7] Destinatur etiam in Sinis Ecclesia ut Christi exstet testis, ut cum spe in futura tempora prospiciat et ut in Evangelii nuntiatione sese accommodet novis quaestionibus quas solvat Sinensis Populus oportet.

Rursus nos adiuvat Dei Verbum ut vim arcanam altamque detegamus ipsius peregrinationis Ecclesiae in mundo. Etenim, « ex praecipuis Apocalypsis visionibus una quaedam uti obiectum habet Agnum librum aperientem, antea quidem septem sigillis clausum quem solvere nemo poterat. Ioannes nominatim praebetur ipso in plangendi actu, quoniam neminem reperit qui librum aperiat legatque dignum (cfr Apc 5,4). Narratio inexplicabilis manet neque intellegibilis. Eam nemo legere valet. Haec forsitan Ioannis ploratio ante historiae mysterium adeo obscurum angorem indicat Ecclesiarum Asiaticarum propter Dei silentium coram persecutionibus quibus illae eo tempore exponebantur. Trepidatio est in qua bene etiam stupor noster referri potest coram difficultatibus gravibus, ignorationibus et hostilitatibus quas Ecclesia hodie pariter diversis in orbis partibus patitur. Dolores quidem sunt sibi quos Ecclesia certissime non meretur, sicut etiam Iesus ipse suum non meritus est supplicium. Malignitatem tamen aperiunt hominis, quotiens tentationibus mali se dedit, quemadmodum etiam superiorem illam eventuum condicionem a Deo dispositam ».[8]

Hodie, haud secus atque heri, Evangelium annuntiare idem significat quod est Iesum Christum crucifixum et resuscitatum proclamare et testari, Hominem videlicet novum peccati mortisque victorem. Hominibus enim permittit ille ut in novum rerum prospectum ingrediantur ubi misericordia et amor etiam in inimicos intentus victoriam testificantur crucis de omni debilitate ac hominum miseria. Vestra similiter in Natione eatenus Christi crucifixi et resuscitati annuntiatio fieri poterit quatenus Evangelio fideles et communionem cum Apostoli Petri Successore universaque Ecclesia habentes adimplere noveritis amoris signa et unitatis (« sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem. [...] Sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut mundus credat, quia tu me misisti »: Io 13,34-35; 17,21).

Animus ad dialogum benevolum utilemque paratus

4. Personam gerentes Pastoris universalis Ecclesiae Domino nostro patefacere cupimus vivam quidem gratiam ob acerbam fidelitatis testificationem quam in condicionibus reapse difficilibus catholica Sinensium communitas iam reddidit. Eodem vero tempore percipimus, tamquam intimum nostrum et pernecessarium officium nec non amoris nostri paterni declarationem, prementem necessitatem in fide catholicos Sinenses confirmandi eorumque coniunctionem fovendi his instrumentis quae Ecclesiae propria sunt.

Intento praesertim studio vicissitudines persequimur totius Populi Sinensis, erga quem magnam aestimationem alimus tum etiam eo usque amicitiae sensus ut « mature iam videre vias solidas possimus iam restauratas communicationis operaeque adiutricis inter Apostolicam Sedem et Rempublicam Popularem Sinensem », quandoquidem « nutritur amicitia consuetudine et participatione affectuum in rebus laetis ac tristibus sicut etiam sensus solidarietatis auxiliorumque permutationis ».[9] Hac autem in re Veneratus Decessor Noster subiungebat: « Haud mysterium est cuipiam quod Apostolica Sedes, totius quidem catholicae Ecclesiae nomine atque — credimus sane — ad totius hominum generis commoditatem, initium exoptat alicuius colloquendi spatii cum auctoritatibus Popularis Reipublicae Sinensis, ubi praeteriti temporis superata ignorantia simul opera dari potest ad Sinensis Populi bonum tum etiam mundi totius pacem ».[10]

Conscii plane sumus ordinationem rerum cum Republica Populari Sinensi tempus postulare bonamque voluntatem utriusque Partis praeponere. Apostolica Sedes sua vicissim ex parte aperitur semper tractationibus necessariis ut difficile hoc tempus superetur.

Gravior haec condicio malarum interpretationum et ignorantiarum revera non proficit neque Auctoritatibus Sinensibus neque Ecclesiae Catholicae in Sinis. Sicut Pontifex Ioannes Paulus II declaravit cum memoraret id quod pater Matthaeus Ricci

Pekino scripserat,[11] « etiam hodierna Catholica Ecclesia a Natione Sinensi eiusque politicis Auctoritatibus nullum privilegium poscit, sed tantummodo ut dialogum suscipere possit et ut attingat aliquam necessitudinem compositam mutua observantia et altiore cognitione ».[12] Sciant Sinenses: vivum propositum fovet Ecclesia Catholica ut iterum adhuc humile et sui oblitum ministerium offerat in iis quae ei congruunt, ad catholicorum Sinensium commodum bonumque universorum Nationis incolarum.

Quod autem pertinet ad rationis coniunctionis inter politicam communitatem et Ecclesiam in Sinis meminisse placet illuminantem Concilii Vaticani II doctrinam: « Ecclesia, quae, ratione sui muneris et competentiae, nullo modo cum communitate politica confunditur, neque ad ullum systema politicum alligatur, simul signum est et tutamentum transcendentiae humanae personae ». Et ita prosequitur: « Communitas politica et Ecclesia in proprio campo ab invicem sunt independentes et autonomae. Ambae autem, licet diverso titulo, eorundem hominum vocationi personali et sociali inserviunt. Quod servitium eo efficacius in omnium bonum exercebunt, quo ambae melius sanam cooperationem inter se colunt, attentis quoque locorum temporumque adiunctis ».[13]

Quam ob rem catholica quae in Sinis est Ecclesia mandatum sibi munus habet non ut structuram mutet aut Status administrationem, verum ut Christum mundi Salvatorem hominibus nuntiet innixa Dei potestate dum proprium explet apostolatum. Quemadmodum monuimus Nostris in Litteris Encyclicis Deus caritas est: « Ecclesia non potest nec debet sibi assumere politicam contentionem ut societatem quam iustissimam efficiat. Non potest nec debet locum Civitatis proprium occupare. Sed non potest nec debet quoque discedere a studio iustitiam reperiendi. Ingredi debet, per viam rationabilis argumentationis, atque spiritales suscitare vires, sine quibus iustitia, quae semper quoque renuntiationes expetit, nec sese extollere nec progredi valet. Iusta societas non potest esse opus Ecclesiae, sed a politicis illud procurari oportet. Attamen illius magnopere interest pro iustitia operari ut et mens aperiatur et voluntas boni postulationibus ».[14]

Sub lumine horum principiorum, quibus renuntiare non licet, solutio exstantium quaestionum per constantem conflictationem cum legitimis civilibus Auctoritatibus pergi nequit; eodem tamen tempore minime probandum est ut iisdem indulgeatur, cum ipsae rebus quae fidem respiciunt et disciplinam Ecclesiae indebite sese interponunt. Civiles Auctoritates prorsus consciae sunt Ecclesiam, per suum magisterium, christifideles adhortari ut rectos sese cives praebeant, obsequentes et actuosos cooperatores, cum agitur de bono communi in ipsorum Natione; sed patet insuper Ecclesiam a Civitate precari ut eisdem civibus catholicis plenum fidei exercitium permittat eorumque authenticam religiosam libertatem revereatur.

Communio inter Ecclesias particulares
in Ecclesia universali

5. O catholica Ecclesia in Sinis, pusille grex qui ades et operaris in isto amplo et immenso Populo peregrinante in historia, quam Iesu incitantia et provocantia verba tibi resonant: « Noli timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum » (Lc 12,32)! « Vos estis sal terrae, [...] lux mundi »: itaque « sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est » (Mt 5,13.14.16).

In Ecclesia catholica quae est in Sinis adest Ecclesia universalis, Ecclesia Christi, quam in Symbolo confitemur unam, sanctam, catholicam et apostolicam, universalem scilicet discipulorum Domini communitatem.

Ut bene nostis, profunda unitas qua inter se coniunguntur Ecclesiae particulares in Sinis versantes, quae arta nectuntur communione cum omnibus Ecclesiis particularibus per terrarum orbem diffusis, fundamenta habet, praeterquam in sola fide et communi baptismate, praesertim in Eucharistia et in Episcopatu.[15] Et unitas Episcopatus, cuius « Romanus Pontifex, ut successor Petri, est ... perpetuum ac visibile principium et fundamentum »,[16] in saecula manere pergit per apostolicam successionem et est fundamentum quoque identitatis Ecclesiae cuiuslibet temporis cum Ecclesia a Christo super Petrum ceterosque Apostolos aedificata.[17]

Doctrina catholica docet Episcopum principium esse et fundamentum visibile unitatis in Ecclesia particulari, ipsius pastorali ministerio concredita.[18] Sed in omni Ecclesia particulari, ut pleno sensu sit Ecclesia, adsit oportet suprema Ecclesiae auctoritas, id est, Collegium Episcoporum simul cum suo Capite, Romano Pontifice, et numquam sine ipso. Quapropter ministerium Successoris Petri ad essentiam pertinet cuiuslibet Ecclesiae particularis « ab intra ».[19] Praeterea communio omnium Ecclesiarum particularium in sola catholica Ecclesia, et inde, ordinata communio hierarchica omnium Episcoporum, successorum Apostolorum, cum Successore Petri, confirmationem constituunt unitatis fidei et vitae omnium catholicorum. Itaque necesse est, ad unitatem Ecclesiae in singulis nationibus servandam, ut Episcopus quisque in communione cum ceteris Episcopis vitam gerat, et omnes in visibili veraque communione cum Romano Pontifice.

In Ecclesia non sunt advenae, sed omnes cives sunt eiusdem Populi, membra eiusdem Corporis Mystici Christi. Vinculum communionis sacramentalis est Eucharistia, ministerio Episcoporum et presbyterorum confirmata.[20]

Universa quae est in Sinis Ecclesia vocatur ad hanc unitatem vivendam et ostendendam per uberiorem communionis spiritalitatem, quae, attentis veris implicatis condicionibus in quibus catholica communitas versatur, in concordi crescat hierarchica communione. Qua de causa, Pastores et christifideles invitantur ad tuenda et custodienda ea quae ad doctrinam et traditionem Ecclesiae pertinent.

Contentiones et divisiones intra Ecclesiam:
misericordia et reconciliatio

6. Mentem convertens ad universam Ecclesiam per Apostolicas Litteras Novo millennio ineunte, veneratus Noster Decessor, Summus Pontifex Ioannes Paulus II, haec asseruit: « Alius hic est latissimus campus, in quo necesse erit solidum capiatur operum consilium, tam pro universali quam pro particulari quaque Ecclesia: videlicet de communione (koinonía) quae in se concorporat simulque essentiam ipsam Ecclesiae mysterii demonstrat. Fructus enim communio est ac patefactio illius amoris qui, ex aeterni Patris exortus corde, per Spiritum in nos effunditur quem nobis tribuit Iesus (cfr Rom 5,5) ut ex nobis efficiatur «cor et anima una» (Act 4,32). Hanc proinde amoris communionem in actum deducens Ecclesia sese exhibebit «sacramentum» seu «signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis». Domini dicta hac de re clariora sunt quam ut eorum vis imminui possit. Tot namque res, novo etiam saeculo, necessariae erunt ad historicum Ecclesiae cursum; verumtamen si deerit caritas (agape), totum erit supervacaneum reliquum. Idem quidem ipse apostolus Paulus nos rei commonefacit in hymno caritatis: si linguis hominum loquemur et angelorum ac fidem habuerimus ut «montes transferamus», caritatem autem non habuerimus, «nihil» nobis proderit (cfr 1 Cor 13,2). Ecclesiae «cor» reapse est caritas ».[21]

Huiusmodi annotationes, quae ipsam universalis Ecclesiae naturam respiciunt, peculiarem sensum habent erga Ecclesiam quae est in Sinis. Vos quidem non fugiunt quaestiones, quas ipsa oppetit ad superandas — sive ad intra sive in consuetudinibus cum societate civili Sinensi — contentiones, divisiones et querimonias.

Ad rem quod attinet, praeterito anno, dum de nascenti Ecclesia loquebamur, memorare potuimus id quod sequitur: « communitas discipulorum inde ab exordiis non tantum gaudio Spiritus Sancti, gratia veritatis et amoris afficitur, verum etiam tribulatione, praesertim inducta ex controversiis circa veritates fidei, additis sequentibus communionis lacerationibus. Quemadmodum communio amoris ab initio exsistit et usque ad finem manebit (cfr 1 Io 1, 1 sqq), ita pro dolor inde ab initio subsequitur quoque divisio. Quae nobis non est mirandum quod hactenus quoque persistat [...]. Semper igitur, inter mundi vicissitudines et etiam inter Ecclesiae languores, periculum adest fidem amittendi, et sic quoque amittendi amorem et fraternitatem. Iustum igitur est ut ille qui credit in Ecclesiam amoris et in ea vivere cupit, hoc quoque periculum agnoscat [...] ».[22]

Historia insuper Ecclesiae docet nos authenticam communionem declarari non posse sine vexato reconciliationis conatu.[23] Etenim, purificatio memoriae, misericordia erga male agentem, oblivio iniuriarum acceptarum et reconciliatio cordium in amore, nomine Iesu crucifixi et resuscitati peragenda, requirere possunt ut superentur opiniones et aspectus personales, exorti ex dolentibus arduisque experientiis; nihilominus agitur de operibus urgenter aggrediendis ut inter fideles et Pastores Ecclesiae in Sinis vincula communionis et crescant et ostendantur.

Quamobrem, veneratus Noster Decessor ad veniam et ad reconciliationem vos hortari consueverat. Ad huiusmodi rem, placet Nobis recolere partem nuntii quem vobis ille scripsit, instante Anno Sancto bis millesimo: « Dum vos animum paratis ad Magnum Iubilaeum recolendum, in memoriam revocate tempus fuisse, iuxta biblicam traditionem, quo obligatio vigebat debita ad invicem dimittendi, iniustitias patratas expiandi ac sese cum proximo reconciliandi. Vobis etiam nuntiatum est “gaudium magnum quod est omni populo”: amor scilicet et misericordia Patris, Redemptio in Christo peracta. Perinde ac vosmet ipsi prompti eritis ad hunc gaudiosum nuntium excipiendum, ita, exemplo vitae vestrae, eum transmittere poteritis omnibus viris et mulieribus qui apud vos inveniuntur. Ferventer Nos optamus ut interioribus Spiritus Sancti inspirationibus obsequamini, ad invicem dimittentes quae sunt dimittenda, mutuo propius accedentes, alter alterum excipientes, muros superantes, ut praetergredi possitis ea quae vos seiungere valent. Ne obliviscamini verba Iesu in Cena novissima: “In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem” (Io 13,35). Laeto animo novimus vos, occasione celebrationis Magni Iubilaei, tamquam praestantissimum donum offerre velle unitatem inter vos et cum Successore Petri. Propositum huiusmodi nequit esse nisi fructus Spiritus Sancti, qui per haud faciles vias reconciliationis et unitatis Ecclesiam suam conducit ».[24]

Omnes certi sumus hanc viam ab hodierno in crastinum diem suscipi non posse; sed certi estote universam Ecclesiam instantes effusuram esse supplicationes pro vobis ad hunc finem assequendum.

Praeterea meditamini vestrum reconciliationis iter confirmari exemplo et precatione complurium « testium fidei », qui passi sunt veniamque dederunt, vitam pro futuro Ecclesiae catholicae Sinensis immolantes. Ipsa eorum vita manentem constituit benedictionem apud Patrem caelestem vobis tributam, eorumque memoria uberes haud dubie ferret fructus.

Communitates ecclesiales et Civitatis institutiones:
earum necessitudines in veritate et caritate tenendae

7. Ex attenta inquisitione praefatae dolentis condicionis, qua continentur asperae controversiae (cfr n. 6), quibus implicantur christifideles laici et Pastores, palam detegitur, diversas inter rationes, eloquens munus expletum a quibusdam institutionibus, quae uti praecipuae impositae sunt inspectrices vitae communitatis catholicae. Adhuc enim, approbatio ex parte harum institutionum constituit criterium ut tum communitas, tum personae singulae tum religiosa sedes legibus subiectae et inde « officiales » declarentur. Haec omnia divisiones genuerunt sive apud clerum sive apud fideles. Agitur de condicione, quae provenit praesertim ex causis extra Ecclesiam, quaeque autem graviter viam infregit, ansam quoque tribuens suspicionibus, mutuis accusationibus et denuntiationibus, quae omnia prementis inertiae causa esse pergunt.

Quod attinet ad gravem materiam de amicitiae vinculis fovendis cum institutionibus Civitatis, peculiare praebet lumen hortatio Concilii Oecumenici Vaticani II ad sequendum tum verbum tum rationem agendi Christi Iesu. Ille etenim, « nolens esse Messias politicus et vi dominans,[25] maluit se dicere Filium Hominis qui venit «ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc 10,45). Sese praebuit ut perfectum Servum Dei,[26] qui “harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet” (Mt 12, 20). Potestatem civilem eiusque iura agnovit, iubens censum dari Caesari, clare autem monuit servanda esse iura superiora Dei: “Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo” (Mt 22,21). Tandem in opere redemptionis in cruce complendo, quo salutem et veram libertatem hominibus acquireret, revelationem suam perfecit. Testimonium enim perhibuit veritati,[27] eam tamen contradicentibus vi imponere noluit. Regnum enim eius non percutiendo vindicatur,[28] sed stabilitur testificando et audiendo veritatem, crescit autem amore, quo Christus exaltatus in cruce homines ad seipsum trahit (cfr Io 12, 32) ».[29]

Veritas et amor duae sunt columnae quibus innititur vita christianae communitatis. Hanc ob causam in memoriam referebamus quod sequitur: « Ecclesia amoris est quoque Ecclesia veritatis, perceptae uti fidelitatis in Evangelium a Domino Iesu suis creditum. [...] Familiam tamen filiorum Dei, ut in unitate et pace vivere possit, necesse est ut aliquis custodiat iuxta veritatem eandemque sapienti gravique iudicio perducat: quod idem est ac exsequi ministerium Apostolorum. Nunc autem ad quandam magni ponderis rem pervenimus. Universa Ecclesia est propria Spiritus, sed quadam praedita est structura, successione scilicet apostolica, cuius est prospicere ut Ecclesia in veritate a Christo tradita permaneat, ex qua profluit quoque capacitas amandi. [...] Quocirca Apostoli eorumque successores custodes sunt et graves testes depositi veritatis: ecce duo aspectus qui simul coniunguntur. [...] Veritas et amor duo vultus exstant eiusdem muneris, quod a Deo provenit et per apostolicum ministerium in Ecclesia custoditur et ad hodiernam usque aetatem nos attingit! ».[30]

Quapropter Concilium Oecumenicum Vaticanum II asserit: « Ad illos etiam qui in rebus socialibus, politicis vel etiam religiosis aliter ac nos sentiunt aut faciunt, reverentia et caritas extendi debent; quo magis quidem humanitate et caritate modos sentiendi eorum intimius comprehendemus, eo facilius cum ipsis colloquium inire poterimus ». Sed idem Concilium nos admonet: « Haec sane caritas et benignitas nequaquam indifferentes erga veritatem et bonum nos reddere debent ».[31]

Considerato « primitivo Iesu consilio »,[32] plane patet praesumptionem quarundam institutionum, quas Civitas exstare voluit et quae ab Ecclesiae structura sunt alienae, sese supra Episcopos ipsos constituendi vitamque ecclesialis communitatis regendi non congruere catholicae doctrinae, ad quam Ecclesia « apostolica » est, sicut etiam Concilium Oecumenicum Vaticanum II confirmavit. « Ecclesia est apostolica sua origine, quia aedificata est “super fundamentum Apostolorum” (Eph 2,20); sua doctrina, quae est eadem ac Apostolorum; sua structura, quoniam doceri, sanctificari et dirigi pergit ab Apostolis usque ad Christi reditum ope eorum successorum, Episcoporum qui sunt in communione cum Successore Petri ».[33] Ideo in unaquaque Ecclesia particulari solus « Episcopus dioecesanus gregem sibi proprio, ordinario et immediato veluti pastori creditum in nomine Domini pascit » [34] et in singulis Nationibus solum legitima Conferentia Episcoporum pastoralia definire potest lineamenta, valida pro universa communitate catholica Civitatis cuius interest.[35]

Declaratus quoque finis memoratarum institutionum ad effectum deducendi « principia independentiae et autonomiae, propriae gestionis et democraticae administrationis Ecclesiae »,[36] componi nequit cum catholica doctrina, quae inde ab antiquis Symbolis fidei profitetur Ecclesiam « unam, sanctam, catholicam et apostolicam ».

Secundum principia supra exposita Pastores et fideles laici recordentur oportet Evangelii praedicationem, catechesim et opera caritatis, actionem liturgiae et cultus necnon cunctas pastorales optiones pertinere solummodo ad Episcopos una cum eorum presbyteris in permanenti continuatione fidei, traditae ab Apostolis in Sacris Scripturis et in Traditione, ideoque nulli externae implicationi subici posse.

Perpensa huiusmodi difficili condicione, haud pauci asseclae catholicae communitatis sese interrogant utrum approbatio ex parte civilium Auctoritatum — necessaria ad publice operandum — forsitan quodammodo in discrimen adducat communionem cum Ecclesia universali. Novimus profecto hanc quaestionem cor Pastorum et fidelium dolenter permovere. Ad rem quod attinet, arbitramur ante omnia officiosam strenuamque fidei depositi necnon communionis sacramentalis et hierarchicae tutelam ex se non obstare colloquio cum Auctoritatibus de his vitae communitatis ecclesialis aspectibus qui civilem ambitum respiciunt. Ne oriuntur quidem peculiares difficultates ut acceptetur approbatio ab Auctoritatibus civilibus concessa, eo tamen pacto ne hoc firmissimorum fidei et communionis ecclesiasticae principiorum repudiationem secum ferat. Attamen in haud paucis certis casibus, si non fere semper, in agnoscendi processibus interveniunt institutiones quae personas implicatas adigunt ad habitus sumendos, gestus faciendos et munera excipienda quae contraria sunt legibus eorum conscientiae veluti catholicorum. Intellegimus itaque quam huiuscemodi variis in condicionibus et rerum adiunctis difficile sit statuere rectam optionem faciendam. Quamobrem Sancta Sedes, post confirmata principia, relinquit deliberationem unicuique Episcopo qui, audito presbyterio, melius potest localem cognoscere condicionem, ponderare veras facultates optionis et perpendere consectaria quae dari possunt in communitate dioecesana. Fieri potest ut decretoria sententia non obtineat consensum omnium sacerdotum et fidelium. Exoptamus tamen ut ea quamvis gravate accipiatur, et unitas servetur communitatis dioecesanae cum Pastore.

Oportet denique ut Episcopi et presbyteri, vero ducti corde pastorum, maximopere contendant ne ansam dent scandali causis, occasiones carpendo ad formandam conscientiam fidelium, singulari attentione tenuioribus praestita: omnia verum gerentur in communione et comprehensione fraterna, vitando accusationes mutuasve damnationes. Etiam hoc in casu prae oculis habeatur oportet quod, praesertim si verum libertatis spatium deest, ad aestimandam cuiuslibet actus moralem vim, praeter obiectivam defectionem, necesse est peculiari cum cura cognoscere verum propositum personae cuius interest. Singuli casus igitur erunt singillatim examinandi, ratione habita de rerum adiunctis.

Episcopatus Sinensis

8. In Ecclesia, Populo Dei, solum ad sacros ministros, post congruam institutionem formationemque rite ordinatos, pertinet exercitium muneris « docendi, sanctificandi et regendi ». Christifideles laici possunt, cum missione canonica accepta ab Episcopo, explicare utile ministerium ad fidem tradendam.

Superioribus annis varias ob causas vos, Fratres in Episcopatu, invenistis difficultates, quia personae quaedam non « ordinatae », et aliquando etiam non baptizatae, inspiciunt et decernunt de ecclesialibus magni momenti quaestionibus, immo de Episcoporum nominatione, nomine variarum Civitatis institutionum. Unde conspeximus quandam imminutionem et Petrini et episcopalis ministerii, virtute cuiusdam imaginis Ecclesiae, secundum quam Summus Pontifex, Episcopi et sacerdotes in periculum veniunt ne efficiantur reapse homines officio et potestate carentes. Secus enim, ut supra dictum est, ministeria et Petrinum et episcopale elementa sunt essentialia et integra doctrinae catholicae de sacramentali Ecclesiae structura. Haec Ecclesiae natura donum est Domini Iesu, quoniam « Ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi » (Eph 4,11-13).

Communio et unitas — liceat Nobis iterum dicere (cfr n. 5) — elementa sunt essentialia et integra catholicae Ecclesiae: quamobrem propositum cuiusdam Ecclesiae « independentis » in ambitu religioso a Sancta Sede, componi nequit cum doctrina catholica.

Conscii sumus de gravibus difficultatibus, quae vobis in supra dicta condicione oppetendae sunt ut vos fideles maneatis Christo, eius Ecclesiae et Successori Petri. Vobis in mentem revocantes — sicut asserit sanctus Paulus (cfr Rom 8,35-39) — nullam difficultatem nos separare posse a caritate Christi, fiduciam nutrimus vos quae fieri possunt perfecturos esse, fidentes in gratia Domini, ad servandam unitatem et communionem ecclesialem, quamvis magnis tribulationibus obnoxii.

Plurimi sodales Episcopatus Sinensis, qui his superioribus decenniis Ecclesiam rexerunt, suis communitatibus et Ecclesiae universali lucidum testimonium obtulerunt et offerunt. Iterum profluit e corde hymnus laudis et gratiarum actionis Pastori supremo gregis (cfr 1 Pe 5,4): oblivisci enim non licet multos ex illis persecutionem pertulisse atque impeditos esse a suo ministerio exercendo, et quosdam vero sui proprii sanguinis effusione Ecclesiam fecundavisse. Recentiora tempora et subsequens provocatio novae evangelizationis collustrant ministerii episcopalis munus. Sicut affirmavit Ioannes Paulus II ad Pastores ex omni parte orbis terrarum Romae congregatos ad Magnum Iubilaeum celebrandum, « Pastor est primus sponsor et animator communitatis ecclesialis sive in exigentia communionis sive in proiectione missionaria. Coram relativismo et subiectivismo qui inquinant pleramque culturam huius temporis, Episcopi vocantur ad tuendam et promovendam unitatem doctrinalem suorum fidelium. Solliciti de omni condicione in qua deperditur fides vel ignoratur, ipsi incumbunt magnopere evangelizationi, ad hunc finem ut praeparent sacerdotes, religiosos et laicos, ac studeant ut necessaria subsidia omnibus praesto sint ».[37]

Eadem data occasione Veneratus Noster Decessor haec proferebat: « Episcopus, successor Apostolorum, est vir cui Christus totum est. Cum Paulo ipse cotidie repetere potest: “Mihi vivere Christus est...” (Philp 1,21). Hoc ipse testificari debet omni suo habitu. Concilium Oecumenicum Vaticanum II docet: “Ad suum autem apostolicum munus intendant Episcopi ut Christi testes coram omnibus hominibus» (Decretum Christus Dominus, 11) ».[38]

Quod ad ministerium episcopale attinet, utimur opportunitate ut recordemur quae nuper diximus: « Episcopi primam habent responsalitatem de aedificanda Ecclesia utpote familia Dei ac loco mutui auxilii et promptitudinis. Ad hanc explendam missionem una cum episcopali consecratione tria accepistis peculiaria munera: docendi, sanctificandi et regendi, quae simul sumpta unum constituunt munus pascendi. Praecipue finis muneris regendi est incrementum in communione ecclesiali, id est aedificatio communitatis quae concors sit in auditione doctrinae Apostolorum, in fractione panis, in orationibus et in unione fraterna. Arte coniunctum cum muneribus docendi et sanctificandi, munus est regendi quod constituit pro Episcopo authenticum actum amoris erga Deum et erga proximum qui in pastorali exprimitur caritate ».[39]

Ut fieri solet in ceteris partibus orbis, etiam in Sinis Ecclesia regitur ab Episcopis qui, per episcopalem ordinationem iis ab aliis Episcopis valide ordinatis collatam, una cum munere sanctificandi susceperunt etiam munera docendi et regendi populum sibi concreditum in singulis Ecclesiis particularibus, cum potestate quae a Deo confertur per gratiam sacramenti Ordinis. Munera docendi et regendi « tamen natura sua nonnisi in hierarchica communione cum [Episcoporum] Collegii Capite et membris exerceri possunt ».[40] Etenim — asserit ipsum Concilium Vaticanum II — « Membrum Corporis episcopalis aliquis constituitur vi sacramentalis consecrationis et hierarchica communione cum Collegii Capite atque membris ».[41]

In praesens omnes Episcopi Ecclesiae catholicae in Sinis filii sunt Populi Sinensis. Etsi inter plurimas gravesque difficultates, Ecclesia catholica in Sinis, per singularem Spiritus Sancti gratiam, numquam orbata est ministerio legitimorum Pastorum qui integram servaverunt apostolicam successionem. Domino gratias reddere debemus pro hac constanti et afflicta praesentia Episcoporum, qui episcopalem ordinationem iuxta catholicam traditionem acceperunt, in communione videlicet cum Episcopo Romano, Successore Petri, et per manus Episcoporum valide ac legitime ordinatorum, observato ritu Ecclesiae catholicae.

Quidam ex illis, nolentes subici iniustae inspectioni ac recensioni, in vitam Ecclesiae iniuncto, atque cupientes plenam servare fidelitatem erga Petri Successorem et catholicam doctrinam, obligatos se animadverterunt ad occultam consecrationem recipiendam. Clandestina vita non est ordinaria pars vitae Ecclesiae, et historia docet Pastores et fideles ad eam recurrere solummodo ob acre desiderium suam fidem integram servandi, non vero patiendi interventus institutionum Civitatis in rebus quae ad intimam attinent partem vitae Ecclesiae. Quapropter Sancta Sedes exoptat ut hi legitimi Pastores veluti tales agnosci possint a regiminis Auctoritatibus, ad civiles etiam effectus — cum opus est — atque omnes fideles libere possint suam declarare fidem in sociali contextu in quo vitam degunt.

Alii Pastores, e contra, peculiaribus rerum adiunctis compulsi, concesserunt ut consecrationem episcopalem sine mandato pontificio susciperent, sed postea precati sunt ut admitterentur in communionem cum Successore Petri et cum aliis Fratribus in Episcopatu. Summus Pontifex, perpensa animi sinceritate et intricata condicione, attenta quoque sententia proximorum Episcoporum, vigore sui muneris Pastoris universalis Ecclesiae, concessit eis plenum et legitimum exercitium episcopalis iurisdictionis. Hoc Summi Pontificis inceptum ortum est ex notitia singularium condicionum eorum ordinationis et ex Eius sedula pastorali sollicitudine restitutionem plenae communionis fovendi. Pro dolor, saepius sacerdotes et fideles certiores congrue facti non sunt de effecta legitima condicione proprii Episcopi, quod ansam dedit non paucis gravibusque conscientiae quaestionibus. Immo, quidam Episcopi indicia de re non ostenderunt, ut legitima eorum condicio facta clare probaretur. Qua de causa necessarium est ut, pro spiritali bono communitatum dioecesanarum quarum interest, talis legitima condicio facta brevi tempore publici iuris fieri possit, utque hi Praesules magis magisque haud ambigua plenae communionis cum Petri Successore signa praebeant.

Non desunt tandem quidam Episcopi — numero valde exiguo — qui sine mandato pontificio sint ordinati et non petiverint, vel nondum obtinuerint, necessariam legitimam confirmationem. Secundum catholicae Ecclesiae doctrinam illegitimi ii habentur, sed valide ordinati, dummodo certitudo adsit eos ordinationem ab Episcopis valide ordinatis accepisse atque catholicum ritum episcopalis ordinationis servatum esse. Quocirca ii, licet in communione non sint cum Summo Pontifice, valide tamen suum exercent in sacramentorum administratione ministerium, etsi illegitimo modo. Quam quidem magna spiritalis abundantia in Ecclesiam Sinensem redundaret si, necessariis exstantibus condicionibus, etiam hi Pastores ad communionem pervenirent cum Successore Petri atque omnibus catholicis Episcopis! Non solum eorum legitimum erit episcopale ministerium, sed etiam eorum communio cum sacerdotibus ditior fiet fidelibusque qui Ecclesiam considerant in Sinis sicut partem catholicae Ecclesiae, cum Episcopo Romano coniunctam omnibusque ceteris Ecclesiis particularibus in universo.

Singulas apud Nationes omnes legitimi Episcopi unam constituunt Episcopalem Conferentiam, secundum proprium statutum rectam, quod, ad normam iuris canonici, a Sede Apostolica probari debet. Eiusmodi Conferentia Episcopalis fraternam significat communionem omnium Episcoporum unius Nationis atque doctrinales pastoralesque tractat quaestiones, quae maioris sunt ponderis pro tota catholica communitate hac in Civitate, nihil autem impediens exercitationem potestatis ordinariae et immediatae cuiusque Episcopi propria in dioecesi. Praeterea, unaquaeque Episcopalis Conferentia aptas utilesque servat necessitudines cum civilibus Auctoritatibus loci, etiam ad consociatam fovendam operam inter Ecclesiam et Civitatem, sed par est Conferentiam Episcopalem nulli subici posse civili Auctoritati in fidei quaestionibus vitaeque secundum fidem (fidem et mores, sacramentalem vitam), quae solummodo ad Ecclesiam pertinent.

Sub luce principiorum supra explanatorum, Collegium Episcoporum Catholicorum Sinarum,[42] quod nunc est, non potest veluti Conferentia Episcopalis ab Apostolica Sede recognosci: ad istud Collegium Episcopi « clandestini » non pertinent, illi videlicet qui a Regimine non sunt agniti quique in communione sunt cum Summo Pontifice; Praesules amplectitur, qui hucusque illegitimi sunt, et Statutis regitur, quae elementa continent a catholica doctrina aliena.

Episcoporum nominatio

9. Sicut notum omnibus vobis est, una ex maximae prudentiae quaestionibus in necessitudinibus inter Sanctam Sedem et Auctoritates vestrae Nationis ad nominationem attinet Episcoporum. Hinc intellegi potest gubernii Auctoritates attente selectionem considerare illorum qui maioris ponderis missionem explebunt ductorum et pastorum apud catholicas communitates locales, consideratis socialibus rerum implicationibus quas — in Sinis sicut in ceteris orbis partibus — eiusmodi munus etiam in provincia civili sustinet. Illinc, Sancta Sedes peculiari sollicitudine nominationem curat Episcoporum, quia haec cor ipsum tangit vitae Ecclesiae, quatenus Episcoporum nominatio ex parte Summi Pontificis pignus est unitatis Ecclesiae et hierarchicae communionis. Quam ob rem Codex Iuris Canonici (cfr canon 1382) graves statuit sanctiones tum pro Episcopo qui libere confert episcopalem ordinationem sine apostolico mandato tum pro illo qui eam recipit: eiusmodi ordinatio dolens significat erga ecclesialem communionem vulnus gravemque canonicae disciplinae violationem.

Summus Pontifex, cum apostolicum concedit ad alicuius Episcopi ordinationem mandatum, supremam exercet spiritalem potestatem: potestatem scilicet et interventum, quae intra fines stricte religiosos permanent. Non agitur idcirco de politica potestate, quae immerito in interna alicuius Civitatis invadit negotia et eius laedit libertatem.

Pastorum nominatio pro quadam definita religiosa communitate intellegitur, etiam in documentis internationalibus, veluti elementum constitutivum pleni exercitii iuris ad religiosam libertatem.[43] Vult Sancta Sedes plenam libertatem habere Episcopos nominandi; [44] quam ob rem, peculiare considerantes recens Ecclesiae in Sinis iter, optamus ut conventio quaedam inveniatur cum Gubernio, quae nonnullas solvat quaestiones, attingentes tum candidatorum ad episcopatum selectionem tum nominationis

Episcoporum publicam divulgationem perinde et agnitionem — ad civiles effectus obtinendos prout necessarios — novi Episcopi ex parte civilium Auctoritatum.

Cum tandem agitur de candidatis ad episcopatum seligendis, etiamsi vestras novimus de hac re difficultates, memorare cupimus necesse esse ut ii sacerdotes sint digni, venerati et a fidelibus amati, nec non exemplo sint vitae in fide, ipsique aliquam habeant in pastorali ministerio peritiam et ideo aptiores sint ad graves aggrediendas responsalitates Pastoris Ecclesiae.[45] Quotiescumque in quadam dioecesi reperiri non possunt apti candidati, ut episcopali sedi provideatur, consociata opera cum Episcopis dioecesium proximarum iuvare ad inveniendos potest idoneos candidatos.

PARS POSTERIOR

VITAE PASTORALIS INDICIA

Sacramenta, dioecesium regimen, paroeciae

10. Recentibus temporibus difficultates exstiterunt, cum singulis inceptis Pastorum coniunctae, sacerdotum et christifidelium laicorum, qui, studiosa incitati pastorali operositate, non semper aliorum munera observaverunt vel responsalitates.

Hac de re Concilium Oecumenicum Vaticanum II nobis hoc memorat: etiamsi una ex parte singuli Episcopi « qua membra Collegii episcopalis et legitimi Apostolorum successores singuli ea sollicitudine pro universa Ecclesia ex Christi institutione et praecepto tenentur », altera ex parte ii « regimen suum pastorale super portionem Populi Dei sibi commissam, non super alias Ecclesias neque super Ecclesiam universalem exercent ».[46]

Praeterea, quibusdam consideratis difficultatibus variis in dioecesanis communitatibus recentibus annis emergentibus, aequum Nobis videtur normam memorare canonicam ad quam necesse est ut unusquisque clericus incardinari alicui dioecesi aut Instituto vitae consecratae debeat atque proprium ministerium in communione cum Episcopo Dioecesano exercere. Tantummodo ob iustas causas clericus quidam alia in dioecesi ministerium exercere potest, sed praevio semper utriusque Episcopi Dioecesani consensu, illius videlicet Ecclesiae particularis cui incardinatus est et illius Ecclesiae particularis cui destinatur.[47]

Haud paucis denique in rerum adiunctis, vos de Eucharistiae concelebratione ipsi aggressi estis quaestionem. Ad hanc rem quod attinet, iteramus ipsam secum ferre, uti condiciones, eiusdem fidei professionem atque cum Summo Pontifice hierarchicam communionem Ecclesiaque universali. Licet igitur concelebrare cum Episcopis et sacerdotibus qui cum Summo Pontifice communionem habent, etiamsi ab Auctoritatibus civilibus agniti sunt atque necessitudinem cum institutionibus, quas Civitas exstare voluit et quae ab Ecclesiae structura alienae sunt, tenent, dummodo — sicut supra dictum est (cfr n. 7, cap. ver. 8[o]) — haec agnitio et coniunctio secum repudiationem ipsam principiorum fidei communionisque ecclesiasticae, quae non sunt praetermittenda, non importent.

Etiam christifideles laici, qui vero pro Christo et Ecclesia amore incitantur, haesitare non debent de Eucharistia participanda, ab Episcopis celebrata sacerdotibusque qui plene cum Successore Petri communicant, quique ab Auctoritatibus civilibus sunt agniti. Idem de ceteris omnibus sacramentis est dicendum.

Sub luce principiorum doctrinae catholicae usque solvendae sunt quaestiones quae oriuntur cum his Episcopis, qui sine mandato Pontificio sunt consecrati, servato autem ritu catholico episcopalis ordinationis. Eorum ordinatio — sicut supra diximus (cfr n. 8, cap. ver. 12[o]) — illegitima est, sed valida, sicut validae sacerdotales sunt ordinationes ab iis collatae. Valida sunt etiam sacramenta a praedictis Episcopis sacerdotibusque administrata. Fideles igitur, hoc tenentes, debent, quantum fieri potest, pro celebratione eucharistica aliisque sacramentis, Episcopos et sacerdotes adire qui in communione sunt cum Summo Pontifice: quod tamen si absque eorum gravi incommoditate fieri non potest, spiritali bono id postulante, etiam eos adire possunt qui non sunt in communione cum Summo Pontifice.

Opportunum tandem ducimus ut vestram convertatis mentem ad ea quae leges canonicae edicunt de Dioecesanis Episcopis iuvandis ad proprium pastorale implendum munus. Unusquisque Dioecesanus Episcopus invitatur ad necessaria adhibenda instrumenta communionis et consociatae operae intra dioecesanam communitatem catholicam: quam constituunt dioecesana curia, consilium presbyterale, consilium consultorum, consilium pastorale dioecesanum atque consilium dioecesanum de rebus oeconomicis. Haec instituta communionem secum inferunt, condivisionem fovent responsalitatum communium atque magno sunt adiumento Pastoribus, qui ita fraterna sacerdotum, personarum consecratarum et fidelium laicorum consociata opera uti possunt.

Idem pro variis valet consiliis, quae Ius Canonicum pro paroeciis praescribit: consilium nempe pastorale paroeciale et consilium paroeciale de rebus oeconomicis.

Tam pro dioecesibus quam pro paroeciis, peculiaris servanda est sollicitudo de bonis temporalibus Ecclesiae, mobilibus et immobilibus, quae in tabulis civilibus inscribenda sunt nomine dioecesis vel paroeciae, numquam vero nomine singularum personarum (Episcopi videlicet, parochi vel fidelium coetus). Interea plenam suam servat validitatem traditionalis pastoralis et missionalis ratio, quod sub principio hoc summatim significatur: « nihil sine Episcopo ».

Ex supra ponderatis quaestionibus plane eruitur veram earum solutionem in communione promovenda penitus inniti, quae vim haurit et impulsum, veluti ex fonte, ex Christo, imagine amoris Patris. Caritas, quae semper super omnia est (cfr 1 Cor 13,1-12), vis erit et iudicium in pastorali opere ad communitatem ecclesialem aedificandam, quae Christum Resuscitatum homini huius aetatis praesentem reddat.

Ecclesiasticae provinciae

11. Multae administrationis immutationes evenerunt, civili in ambitu, his elapsis quinquaginta annis. Quod etiam varias implicavit ecclesiasticas circumscriptiones, quae amotae vel congregatae vel mutatae sunt suo in prospectu territoriali, consideratis circumscriptionibus administrativis civilibus. Quod ad rem attinet, confirmare cupimus Sanctam Sedem promptam esse ad totam ponderandam de circumscriptionibus deque ecclesiasticis provinciis quaestionem, quodam aperto frugiferoque cum Episcopatu Sinensi instituto dialogo et — prout opportunum utileque erit — cum Auctoritatibus gubernii.

Catholicae communitates

12. Probe notum est Nobis dioecesanas et paroeciales communitates, lato in territorio Sinensi disseminatas, peculiarem vitae christianae alacritatem, testificationis fidei et pastoralium inceptorum ostendere. Nobis quidem solacio est reperiri Episcopos, sacerdotes, personas consecratas et fideles laicos, qui, praeter difficultates praeteriti praesentisque temporis firmam servant, conscientiam se viva esse Ecclesiae universalis membra, in communione fidei vitaeque cum omnibus catholicis communitatibus per mundum universum sparsis. Ii noverunt suo in corde quid significet catholicos esse. Ipso ex hoc catholico corde nascatur oportet etiam munus ad reddendum manifestum et operosum, tum intra singulas communitates tum in necessitudinibus inter varias communitates, illum communionis spiritum, comprehensionis et veniae qui — sicut supra dictum est (cfr nn. 5, cap. ver. 4[o] et 6[o]) — sigillum visibile est germanae vitae christianae. Pro certo habemus Christi Spiritum, quemadmodum communitates ad fidem vivam servandam persecutionum tempore sustentavit, hodie quoque omnes catholicos iuvare ut in unitate crescant.

Prout iam diximus (cfr n. 2, cap. ver. 1[o] et n. 4, cap. ver. 1[o]), vestrae Nationis communitatum catholicarum participibus — Episcopis potissimum, presbyteris perinde ac consecratis personis — facultas pro dolor nondum datur vivendi ac plene visibiliterque etiam quosdam aspectus manifestandi, quibus significetur eos ad Ecclesiam pertinere et cum Summo Pontifice hierarchicam communionem habere, quandoquidem plerumque impediuntur quominus cum Sancta Sede ceterisque variarum Nationum catholicis institutionibus communicent. Verum quidem est Ecclesiam novissimis temporibus quam annis praeteritis maiore frui libertate. Negari tamen non licet graves perstare limitationes, quae fidei cardines attingunt et quadamtenus pastoralem operam cohibent. Hac de re vota iterum facimus (cfr n. 4, cap. ver. 2[o]- 4[o]) ut per observantem patentemque inter Sanctam Sedem et Sinenses Episcopos hinc et regiminis Potestates illinc dialogum dictae difficultates superentur atque sic ad fecundam consensionem perveniatur, quae communitati catholicae socialique convictui emolumento erit.

Presbyteri

13. Cogitationem porro peculiarem atque invitationem presbyteris — illis praesertim qui postremis annis sacro ordine sunt aucti — convertere volumus, qui tanto studio pastoralis ministerii iter susceperunt. Praesens ecclesialis itemque socialis politicaque condicio Nobis videtur urgentiorem secum ferre necessitatem lucem vimque ex sacerdotalis spiritalitatis fonte hauriendi, quae sunt Dei dilectio, Christi sequela absque condicione, Evangelii nuntiandi studium, Ecclesiae fidelitas nec non liberale proximi servitium.[48] Quod ad hanc rem attinet quidni non memorentur, ut animus cunctis addatur, fulgidae Episcoporum sacerdotumque personae, qui recentioribus difficilibusque annis indeficiente in Ecclesiam amore, etiam per vitae donum pro ea Christoque testimonium reddiderunt?

Sacerdotes carissimi! Vos qui portatis « pondus diei et aestum » (Mt 20,12), qui misistis manum in aratrum neque retro aspicitis (cfr Lc 9,62), loca illa cogitate, ubi fideles anxii sacerdotem exspectant, complures iam annos desideratum, cuius continenter exoptant praesentiam. Probe scimus fratres inter vos adesse qui temporibus condicionibusque difficilibus occurrere debuerunt, quaedam decernentes quae ex ecclesiali parte probari non possunt, quique praeter haec cum Ecclesia plenam communionem redintegrare cupiunt. In illius altae reconciliationis spiritu, ad quam iterum iterumque Ecclesiam in Sinis invitavit veneratus Noster Decessor,[49] convertimus Nos ad Episcopos qui cum Petri Successore communionem habent, ut paterno animo singulos casus perpendant atque huic optato aequum responsum dent, ad Apostolicam Sedem provocantes, si necessitas postulaverit. Atque veluti optatae huius reconciliationis signum, nullum arbitramur esse clariorem actum quam communiter renovandi — occasione data sacerdotalis diei feriae quintae in Cena Domini, quemadmodum in universali Ecclesia usu venit, vel alia opportunitate data aptiore considerata — fidei professionem, ut testimonium plenae communioni adeptae reddatur, sanctus Dei Populus aedificetur, vestrae pastorali curae commissus, atque Sanctissima Trinitas laudetur.

Plane porro sumus conscii in Sinis etiam, sicut in reliqua Ecclesia, congruae cleri permanentis institutionis necessitatem exstare. Quocirca Episcopi, qui sunt communitatum ecclesialium rectores, invitantur ut novensili clero potissimum consulant, qui magis ac magis novis pastoralibus provocationibus involvitur, quae cum necessitatibus nectuntur sic implicatam societatem evangelizandi, quae est hodierna Sinensis societas. Id nobis in memoriam revocabat Ioannes Paulus II: Sacerdotum « formatio permanens est vera exigentia in dono ipso innata et in recepto sacramentali ministerio semperque, omni tempore, necessaria manet. Attamen hodierna aetate multo urgentior esse videtur, non solum propter velociores rerum socialium et culturalium commutationes sive hominum sive populorum, apud quos presbyterale ministerium exercetur, sed etiam propter illam “novam evangelizationem”, quae constituit ingenitum illud Ecclesiae munus, quod dilationem absolute non patitur, hoc secundo ad finem volvente millennio ».[50]

Vocationes religiosaque institutio

14. Postremis his quinquaginta annis Sinensi in Ecclesia tam ad sacerdotium quam ad vitam consecratam vocationum uber flos numquam defuit. Hac de re gratiae sunt Domino reddendae, quandoquidem de vitalitatis indicio agitur speique causa. Annorum porro decursu complures indigenae religiosae congregationes exstiterunt: Episcopi ac sacerdotes experiuntur quam sit necessarium religiosarum opus in catechesi tradenda atque in paroeciali multiplici vita; indigentioribus praestata opera, cooperante quoque loci civili potestate, caritatem illam proximique famulatum manifestat, quod roboris Evangeliique Iesu vitalitatis probabilius est testimonium.

Conscii tamen sumus talem florem hodiernis temporibus compluribus implicari difficultatibus. Oritur ideo necessitas ut tum attentius vocationes iudicent ecclesiales praepositi, tum ad sacerdotium religiosamque vitam accedentes altius educentur et instituantur. Incerta licet sint instrumenta quae praesto sunt, pro futuro Ecclesiae in Sinis tempore danda est opera ut hinc peculiarem in modum vocationes curentur illinc solidior institutio, quod ad humanas, spiritales, philosophicas-theologicas nec non pastorales rationes attinet, tribuatur, quae in seminariis religiosisque institutis est efficienda.

Hac de re peculiarem mentionem caelibatus institutio illorum qui sacerdotium affectant meretur. Magni quidem est momenti eos tenere caelibatum et existimare, veluti pretiosum Dei donum itemque signum perquam eschatologicum, qui indivisum Dei eiusque populi amorem testatur quique sacerdotem Iesu Christo conformat, Ecclesiae Capiti Sponsoque. Hoc namque donum praecipuum in modum « exprimit sacerdotis servitium Ecclesiae in et cum Domino praestitum » [51] atque hodierna aetate propheticam vim significat.

Quod ad religiosam vocationem spectat, in hodiernis rerum adiunctis in Sinis oportet liquidiores duae eius usque manifestentur rationes: tum scilicet illius doni testificatio quod secum omnino Christo per castitatis, paupertatis et oboedientiae vota consecrationem fert, tum promptitudo officii Evangelii nuntiandi, in hodiernis historicis socialibusque Nationis condicionibus.

Fideles laici familiaque

15. Difficilioribus recentis Ecclesiae in Sinis catholicae historiae temporibus fideles laici, tam individui familiaeque quam spiritalium apostolicorumque motuum participes, plenam erga Evangelium fidelitatem ostenderunt, ipsi propter fidelitatem in Christum per se patientes. Vos, laici, hodie etiam vocamini ad Evangelium in propria vita exprimendum atque ad testimonium per liberalem operosumque famulatum in populi utilitatem necnon Nationis progressum item reddendum: atque talem missionem adimplebitis sicut recti cives, operantes veluti seduli cooperatores responsalesque in Dei Verbo apud vestra loca, tam ruralia quam urbana, diffundendo. Vos qui novissimis temporibus strenui fuistis fidei testes, in futurum aevum Ecclesiae estote spes! Id alacriorem usque secum fert participationem vitae omne genus Ecclesiae, in communione cum vestris singulis Pastoribus.

Quandoquidem futura humanitatis sors ex familia pendet, illud arbitramur necessarium urgensque ut provehant laici eiusdem bona eiusdemque tueantur necessitates. Ii, qui in fide mirum Dei consilium de familia plane noverunt alteram habent rationem hoc solidum officiosumque munus sumendi: familia enim « locus est suetus ubi novae generationes personalem socialemque maturitatem attingunt. Familia secum ipsius humanitatis hereditatem importat, quia vita de generatione in generationem per eam transit. Familia in Asiae cultu praecipuum summi momenti obtinet locum atque, quemadmodum confirmarunt synodales Patres, familiaria bona, quae sunt filiale obsequium, senum infirmorumque dilectio et cura, parvulorum amor atque concordia apud omnes cultus religiosasque traditiones illius Continentis pluris aestimantur ».[52]

Quae supra memoravimus bona ad eximium cultum Sinensem spectant, sed apud vestra etiam loca non desunt vires, quae multifarie familiam negative afficiunt. Itaque Ecclesia quae est in Sinis, plane conscia societatis suique ipsius bonum arte cum familiae salute coniungi,[53] liquidius officiosiusque suam proclamandi Dei de matrimonio familiaque consilium missionem percipere debet, dum eidem plenum vigorem praestare studet.[54]

Christianorum adultorum initiatio

16. Recens catholicae Ecclesiae in Sinis historia magnum numerum recenset adultorum, qui ad fidem per communitatum etiam christianarum localium testimonium accesserunt. Vos, Pastores, ad eorum initiationem peculiarem in modum congrui temporis spatii catechumenatus ope curandam invitamini, qui eos ad vitam Iesu discipulorum tenendam adiuvet instituatque.

Hac de re in memoriam revocamus evangelizationem numquam esse meram intellectus communicationem, sed vitae quoque experientiam, purificationem ac totius exsistentiae commutationem et communionis iter. Sic tantum inter cogitatum et vitam aequa necessitudo efficitur.

Ad praeterita exinde mentem referentes, animadvertere pro dolor debemus complures adultos haud sufficienter ad plenam vitae christianae veritatem esse institutos neque Concilii Vaticani II renovationis divitias eosdem cognovisse. Necessarium ideo videtur et urgens ut illis solida altaque christiana institutio tribuatur, quae formam quoque habere potest catechumenatus postbaptismalis.[55]

Missionaria vocatio

17. Ecclesia, semper et ubique missionaria, ad proclamandum ac testificandum Evangelium destinatur. Ecclesia quoque in Sinis missionarium in corde sui Conditoris Magistrique ardorem percipere debet.

Iuvenes peregrinatores in Beatitudinum Monte Anno Sancto bismillesimo alloquens, Ioannes Paulus II dixit: « Ad caelum ascendens, suis discipulis quandam missionem demandavit et hanc confirmationem Iesus: “Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes ... ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi” (Mt 28,18-20). Duo milia annorum Christi asseclae hanc missionem sustinent. Nunc, tertii millennii principio, id ad vos spectat. Ad vos spectat mundum lustrare perinde ac Decem Mandatorum ac Beatitudinum nuntium evulgare. Cum Deus loquitur, de rebus loquitur, quae singulis hominibus, hominibus videlicet saeculi XXI non minus quam saeculi primi, maximum pondus habent. Decem Mandata ac Beatitudines de veritate bonitateque, de gratia libertateque loquuntur, de illis scilicet rebus quae necessariae sunt ad Christi Regnum ingrediendum.[56]

Nunc ad vos spectat, Sinenses Domini discipuli, ut strenui illius Regni sitis apostoli. Pro certo habemus vos maxime studioseque responsuros.

CONCLUSIO

Facultatum pastoraliumque dispositionum abrogatio

18. Considerantes primum quasdam felices in Sinensis Ecclesiae condicionibus progressiones, tum maiores communicationum opportunitates commoditatesque, tum denique nonnullorum Episcoporum sacerdotumque huc missa postulata, his Litteris omnes facultates abrogamus, quae concessae sunt ut peculiaribus necessitatibus pastoralibus subveniretur, temporibus vere difficilioribus obortis.

Idem pro omnibus pastoralis rationis valet dispositionibus, praeteritis recentibusque. Doctrinalia principia, quibus eae imbuebantur, novum nunc in praeceptis usum reperiunt, quae in his Litteris continentur.

Dies pro Ecclesia in Sinis precationis

19. Dilectissimi Pastores fidelesque cuncti, dies XXIV mensis Maii, memoriae liturgicae dicatus Beatae Virginis Mariae, Auxilii Christianorum — quae pientissime in Mariali sanctuario Shesham Sanghaevi colitur — futurum in tempus potest praebere cunctis per orbem catholicis occasionem cum Ecclesia Sinensi precationem communicandi.

Optamus profecto ut dies ille sit pro Sinensi Ecclesia dies precationis. Vos cohortamur ut eundem celebretis vestram renovantes fidei in Iesu Christo Domino nostro atque erga Summum Pontificem fidelitatis communionem itemque precantes ut unitas inter vos altior usque evadat et visibilior. In memoriam proinde reducimus amoris mandatum, quod Iesu nobis dedit, nostros scilicet inimicos amandi et pro iis item orandi qui nos persequuntur, suasum pariter sancti Pauli Apostoli memorantes: « Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire » (1 Tim 2,1-3).

Eodem quidem Die totius orbis catholici — ii potissimum ex Sinis oriundi — suam fraternam necessitudinem solidarietatemque vobis significabunt, dum ab historiae Domino perseverantiae donum postulant, pro comperto habentes praeteritas praesentesque pro Iesu sancto Nomine aerumnas strenuamque erga Eius Vicarium fidem praemio compensatum iri, quamvis interdum omnia dilabi videantur.

Postrema salutatio

20. His Litteris finem imponentes, vota facimus, dilecti Ecclesiae catholicae quae est in Sinis Pastores, presbyteri, personae consecratae fidelesque laici, ut exsultetis etsi « modicum nunc oportet contristari in variis tentationibus, ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi » (1 Pe 1,6-7).

Sanctissima Maria, Ecclesiae Mater Sinarumque Regina, quae in Crucis hora, silens in spe, matutinum Resurrectionis tempus exspectavit, vos materno suo praesidio tueatur ac pro vobis cunctis una cum sancto Ioseph compluribusque sanctis Sinensibus Martyribus intercedat.

Dum pro vobis continenter precamur, animi cum affectione senes, aegrotos, parvulos iuvenesque vestrae nobilis Nationis cogitantes, ex corde vobis Apostolicam Benedictionem impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Maii, in dominicae Pentecostes sollemnitate, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

BENEDICTUS PP. XVI


[1] Benedictus XVI, Angelus diei 26 Decembris anni 2006: « Peculiari spiritali coniunctione cogitamus etiam eos catholicos qui suam erga Petri Sedem fidelitatem adservant neque compromissis indulgent, nonnumquam magnis cum doloribus. Eorum exemplum miratur Ecclesia et precatur ut vires habeant ad perseverandum, scientes tribulationes suas fontem esse victoriae etiamsi ad tempus esse videantur perdita causa »: L'Osservatore Romano, 27-28 Decembris anno 2006, p. 12.

[2] Conc. Oecum. Vat. II, Constitutio pastoralis de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 10.

[3] Nuntius Con intima gioia Participibus Conventus Internationalis de « Matteo Ricci: per un dialogo tra Cina e Occidente » (24 Octobris 2001), 4: L'Osservatore Romano, 25 Octobris 2001, p. 5.

[4] Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Ecclesia in Asia (6 Novembris 1999), 7: AAS 92 (2000), 456.

[5] Cfr ibid., nn. 19 et 20: AAS 92 (2000), 477-482.

[6] Cfr Sermo Legatis Foederationis Conferentiarum Episcopalium Asiae (Manilae, 15 Ianuarii 1995), 11: L'Osservatore Romano, 16-17 Ianuarii 1995, p. 5.

[7] Ioannes Paulus II, Litt. ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 1: AAS 93 (2001), 266.

[8] Benedictus XVI, Audientia Generalis (23 Augusti 2006), L'Osservatore Romano, 24 Augusti 2006, p. 4.

[9] Ioannes Paulus II, Nuntius Con intima gioia Participibus Conventus Internationalis de « Matteo Ricci: per un dialogo tra Cina e Occidente » (24 Octobris 2001), 6: L'Osservatore Romano, 25 Octobris 2001, p. 5.

[10] Ibid.

[11] Cfr Fonti Ricciane, a cura di Pasquale M. D'Elia, S.I., vol. 2, Roma 1949, n. 617, p. 152.

[12] Nuntius Con intima gioia Participibus Conventus Internationalis de « Matteo Ricci: per un dialogo tra Cina e Occidente » (24 Octobris 2001), 4: L'Osservatore Romano, 25 Octobris 2001, p. 5.

[13] Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 76.

[14] Litt. enc. Deus caritas est (25 Decembris 2005), 28: AAS 98 (2006), 240. Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 76.

[15] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 26.

[16] Ibid., n. 23.

[17] Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio ad Catholicae Ecclesiae episcopos de aliquibus aspectibus Ecclesiae prout est communio (28 Maii 1992), 11-14: AAS 85 (1993), 844-847.

[18] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 23.

[19] Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Communionis notio ad Catholicae Ecclesiae episcopos de aliquibus aspectibus Ecclesiae prout est communio (28 Maii 1992), 13: AAS 85 (1993), 846.

[20] Cfr Benedictus XVI, Adhort. ap. postsynodalis Sacramentum caritatis (22 Februarii 2007), 6: « Ecclesiae fides essentialiter eucharistica est fides, quae Eucharistiae mensa praecipue alitur. Fides nimirum Sacramentaque ecclesialis vitae complementares duae sunt facies. Ex Dei Verbo enuntiato concitata, fides alitur atque gratiam Domini resuscitati, quae in Sacramentis efficitur, conveniendo adolescit: “Fides in ritu exprimitur et ritus fidem roborat et fortificat”. Hanc propter causam altaris Sacramentum ecclesialis vitae medium obtinet locum; “Eucharistiae gratia iterum iterumque nascitur Ecclesia”. Quanto vividior in Dei Populo eucharistica est fides, tanto ferventior eius ad vitam ecclesialem est participatio per consciam adhaesionem ad missionem quam Christus suis discipulis commisit. Hac quidem de re ipsa Ecclesiae historia est testis. Omnis insignis reformatio nectitur quodammodo cum denuo detecta fide in praesentia Domini eucharistica, inter populum suum versantis »: L'Osservatore Romano, 14 Martii 2007, p. 2; Supplemento, pp. II-III.

[21] Ep. ap. Novo millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 42: AAS 93 (2001), 296. Benedictus XVI, Litt. enc. Deus caritas est (25 Decembris 2005), 12: « Ratio haec agendi Dei dramatis formam nunc acquirit, eo quod in Iesu Christo ipse Deus “ovem amissam” persequitur, humanitatem videlicet dolentem atque deperditam. Cum Iesus suis in similitudinibus de pastore disserit qui ad amissam ovem vadit, de muliere drachmam quaerente, de patre qui prodigo filio occurrit eumque amplexatur, id non in verba tantum recidit, sed eius essentiae et actionis rationem explanat. Eius per crucem in morte illud completur per quod contra se vertit Deus, in quo ipse se tradit, hominem sublevaturus eumque servaturus – amor hic in forma sua extrema adest »: AAS 98 (2006), 228.

[22] Benedictus XVI, Audientia Generalis (5 Aprilis 2006): L'Osservatore Romano, 6 Aprilis 2006, p. 4.

[23] Lumen omnibus utinam exstet experientia quam vetus Ecclesia pertulit persecutionum periodo, nec non doctrina huiusmodi ab ipsa Romae Ecclesia tradita, quae, rigidioribus Novatianorum et Donatistarum sententiis reiectis, hortabatur ad largitatem misericordiae et reconciliationis erga eos qui (« lapsi »), abiuratione facta tempore persecutionum, ad communionem cum Ecclesia iterum admitti precabantur.

[24] Ioannes Paulus II, Nuntius Alla vigilia ad catholicos in Sinis (8 Decembris 1999), 6: L'Osservatore Romano, 11 Decembris 1999, p. 5.

[25] Cfr Mt 4, 8-10; Io 6, 15.

[26] Cfr Is 42, 1-4.

[27] Cfr Io 18, 37.

[28] Cfr Mt 26, 51-53; Io 18, 36.

[29] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decl. de libertate religosa Dignitatis humanae, 11.

[30] Benedictus XVI, Audientia Generalis (5 Aprilis 2006): L'Osservatore Romano, 6 Aprilis 2006, p. 4.

[31] Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 28.

[32] Benedictus XVI, Audientia Generalis (5 Aprilis 2006): L'Osservatore Romano, 6 Aprilis 2006, p. 4.

[33] Compendium Catechismi Catholicae Ecclesiae, 174. Cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, nn. 857 et 869.

[34] Ioannes Paulus II, Litt. ap. Apostolos suos (21 Maii 1998), 10: AAS 90 (1988), 648.

[35] Cfr C.I.C., can. 447.

[36] Statuta Associationis Patrioticae Catholicae Sinensis (Chinese Catholic Patriotic Association, CCPA), 2004, art. 3.

[37] Homilia in Iubilaeo Episcoporum (8 Octobris 2000), 5: AAS 93 (2001), 28. Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 6.

[38] Ioannes Paulus II, Homilia in Iubilaeo Episcoporum (8 Octobris 2000), 4: AAS 93 (2001), 27.

[39] Benedictus XVI, Audientia ad Episcopos nuper ordinatos (21 Septembris 2006): AAS 98 (2006), 696.

[40] Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 21. Cfr etiam C.I.C., can. 375 § 2.

[41] Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 22. Cfr etiam « Nota explicativa praevia », 2.

[42] China Catholic Bishops' College (CCBC).

[43] In prospectu universali videantur, verbi gratia, dispositiones art. 18, paragraphi 1, International Covenant on Civil and Political Rights diei 16 Decembris anni 1966 (« Everyone shall have the right to freedom of thought, conscience and religion. This right shall include freedom to have or to adopt a religion or belief of his choice, and freedom, either individually or in community with others and in public or private, to manifest his religion or belief in worship, observance, practice and teaching ») et interpretatio, lege tenens Civitates Sodales, quam dedit Comitatus Iurium Hominum apud Nationes Unitas in « General Comment, No. 22 » (n. 4) diei 30 Iulii anni 1993 (« the practice and teaching of religion or belief includes acts integral to the conduct by religious groups of their basic affairs, such as the freedom to choose their religious leaders, priests and teachers, the freedom to establish seminaries or religious schools and the freedom to prepare and distribute religious texts or publications »).
In prospectu deinde regionali videantur, verbi gratia, sequentia officia in Coetu Vindobonensi a Legatis Civitatum probata Congressionem participantium de Securitate et Cooperatione in Europa (CSCE): « In order to ensure the freedom of the individual to profess and practise religion or belief, the participating States will, inter alia, (...) respect the right of these religious communities to (...) organize themselves according to their own hierarchical and institutional structure, (...) select, appoint and replace their personnel in accordance with their respective requirements and standards as well as with any freely accepted arrangement between them and their State, (...) » (Documentum Conclusivum anni 1989, Principium n. 16 sectionis « Questions Relating to Security in Europe: Principles »).
Cfr etiam Conc. Oecum. Vat. II, Decl. de libertate religiosa Dignitatis humanae, 4.

[44] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus, 20.

[45] Videantur normae C.I.C. (cfr can. 378), quae ad hoc spectant argumentum.

[46] Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 23.

[47] Cfr C.I.C., cann. 265-272.

[48] De doctrina meditanda et spiritalitate super sacerdotio atque caelibatus charismate Sermo Noster conferatur Curiae Romanae habitus (22 Decembris 2006): L'Osservatore Romano, 23 Decembris 2006, p. 6.

[49] Cfr Ioannes Paulus II, Nuntius La memoria liturgica Ecclesiae quae est in Sinis destinatus, LXX incidente anniversario die, cum primus Episcoporum Sinensium manipulus ordinatus est, itemque L interveniente anno cum hierarchia ecclesiastica in Sinis est constituta (3 Decembris 1996), 4: AAS 89 (1997), 256.

[50] Adhort. ap. postsynodalis Pastores dabo vobis (25 Martii 1992), 70: AAS 84 (1992), 782.

[51] Ibid., 704.

[52] Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Ecclesia in Asia (6 Novembris 1999), 46: AAS 92 (2000), 521. Cfr Benedictus XVI, recurrente V Internationali Familiarum Conventu in Hispania (Valentiae 8 Iulii 2006): « Familia populis bonum est necessarium, fundamentum videlicet societatis necessarium nec non magnus coniugum per totum vitae cursum thesaurus. Bonum est filiis necessarium, qui amoris, plenae liberalisque parentum donationis fructus esse debent. Quod tota familiae veritas proclamatur, quae in matrimonio fundatur ut Ecclesia domestica vitaeque sanctuarium, id magnum est omnium officium. [...] Christus manifestavit quae semper fons vitae omnibus esset suprema, ideoque et familiae: “Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis” (Io 15,12-13). Ipsius Dei amor in baptismo in nos est effusus. Quapropter familiae ad illam amoris qualitatem vivendam vocantur, quia Dominus praestat id fieri nobis per humanum, sensibilem, benignum misericordemque amorem posse, sicut Christo evenit »: AAS 98 (2006), 591-592.

[53] Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 47.

[54] Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 3: AAS 74 (1982), 84.

[55] Quemadmodum dixerunt synodales Patres Septimi Coetus ordinarii Synodi Episcoporum (1-30 Octobris 1987), in christianorum institutione « adiumentum potest afferri etiam a catechesi postbaptismali ad catechumenatus modum, per iteratam propositionem quorumdam elementorum “Ritualis Initiationis Christianae Adultorum”, quae ad immensas et extraordinarias recepti Baptismi divitias et responsabilitates valent detegendas et ad vitae praxim ducendas »: Ioannes Paulus II, Adhort. ap. postsynodalis Christifideles laici (30 Decembris 1988), 61: AAS 81(1989), 514. Cfr Catechismus Ecclesiae Catholicae, nn. 1230- 1231.

[56] Homilia in Beatitudinum Monte habita (Israel, 24 Martii 2000), 5: L'Osservatore Romano, 25 Martii 2000, p. 5.


INDEX RERUM

Salutatio [1]
Epistulae propositum [2]

PARS PRIOR

ECCLESIAE CONDICIO – THEOLOGICAE RATIONES

Globalizatio, modernus modus et atheismus [3]
Animus ad dialogum benevolum utilemque paratus [4]
Communio inter Ecclesias particulares in Ecclesia universali [5]
Contentiones et divisiones intra Ecclesiam: misericordia et reconciliatio [6]
Communitates ecclesiales et civiles Institutiones: earum necessitudines in veritate et caritate tenendae [7]
Episcopatus Sinensis [8]
Episcoporum nominatio [9]

PARS POSTERIOR

VITAE PASTORALIS INDICIA

Sacramenta, dioecesium regimen, paroeciae [10]
Ecclesiasticae provinciae [11]
Catholicae communitates [12]
Presbiteri [13]
Vocationes religiosaque institutio [14]
Fideles laici familiaque [15]
Christianorum adultorum initiatio [16]
Missionaria vocatio [17]

CONCLUSIO

Facultatum pastoraliumque dispositionum abrogatio [18]
Dies pro Ecclesia in Sinis precationis [19]
Postrema salutatio [20]

 

© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

 

top