 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
GODEFRIDO S.R.E.
CARDINALI DANNEELS,
ARCHIEPISCOPO MECHLINIENSI-BRUXELLENSI
Venerabili Fratri Nostro
GODEFRIDO S.R.E. CARDINALI DANNEELS
Archiepiscopo Mechliniensi-Bruxellensi
Sancti Remigii, Episcopi Remensis, Francorum regni celeberrimi apostoli,
magni pastoris pluriumque dioecesium conditoris, merito commemoranda sunt
sanctimoniae documenta sedulaque evangelizationis opera. Millennium vero
iucundissimum obvenit ab illo die quo Remensis venerandi cathedralis templi
incohata fuit aedificatio, quod nempe illi Sancto fuit dedicatum. Idcirco
sollicitus eiusdem metropolitanae Ecclesiae sacrorum Antistes Venerabilis Frater
Theodorus Jordan comiter Nos certiores fecit de singulari hoc eventu
postulavitque Patrem Purpuratum qui partes Nostras digne ageret.
Sequentes igitur vestigia Decessorum Nostrorum, qui antea pluries iam pondus
sancti Remigii et Remensis Ecclesiae in sacris Galliae et Europae annalibus
extulerunt, cupientes simul benevolentiam et caritatem Nostram dilecto Pastori
omnibusque ibidem christifidelibus palam ostendere, libentes accepimus eius
petitionem. Quapropter te, Venerabilis Frater Noster, veluti Nostrum Missum
Extraordinarium ad honorificam hanc legationem explendam fidentes
destinamus. Tu enim ecclesialibus negotiis explendis assidue incumbis et in
sacro Patrum Cardinalium collegio emines virtutibus simulque sancti Remigii
spiritalem successionem tua in regione recepisti diligenterque curare pergis.
Die igitur VII proximi mensis Octobris liturgicis celebrationibus Nostro
nomine Remensi in urbe praesidebis Nostramque benignam omnibus significabis
salutationem. Congregatos christifideles invitabis etiam ad novam incohandam
evangelizationem et catholicae fidei, spei et caritatis constantem
testificationem, praesertim ad fidelitatem servandam erga Dei praecepta necnon
perantiquam istius Populi christianam traditionem.
Ipse autem Deus et Pater noster et Dominus noster Iesus dirigat viam tuam ad
fideles illic congregatos, eos autem abundare et superabundare faciat caritate
in invicem et in omnes, ad confirmanda corda eorum in sanctitate ante Deum et
Patrem nostrum (cfr 1 Thess 3,11-13). Insuper comitetur missionem tuam
potens intercessio Beatissimae Virginis Mariae, Reginae Sacratissimi Rosarii,
atque insignis sancti Remigii, Episcopi. Benedictionem denique Apostolicam,
caelestis gratiae auspicem atque propensae Nostrae voluntatis testem, tibi in
primis impertimus, eamque illius Ecclesiae assiduo Archiepiscopo, ceteris
praesentibus Episcopis, sacerdotibus, Seminarii tironibus, religiosis viris et
mulieribus, christifidelibus laicis, civilibus magistratibus omnibusque sacrorum
rituum participibus nomine Nostro largiaris volumus.
Ex Arce Gandulfi, die X mensis Septembris, anno MMVII, Pontificatus Nostri
tertio.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana
|