The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
THARSICIO S.R.E. CARDINALI BERTONE,
SECRETARIO STATUS

Venerabili Fratri Nostro
THARSICIO S.R.E. CARDINALI BERTONE
Secretario Status

Apparitionum Beatae Mariae Virginis Fatimensis dum hoc anno nonagesima recolitur anniversaria memoria, variis in mundi regionibus celebrationes in honorem Matris Dei explentur quibus clerus et Christifideles continuam Eius apud Filium Dei efflagitant intercessionem. Sollemniter affinino Domini Mater in dioecesi Leiriensi - Fatimensi colitur, in terra scilicet quam Ea peculiariter dilexit ubique parvulis abhinc nonaginta annos conspiciendam Se dedit. Cum animi Nostri gaudio petitionem accepimus quam Nobis Venerabilis Frater Georgius Ferreira da Costa Ortiga, Archiepi- scopus Metropolita Bracarensis atque Praeses Conferentiae Episcopalis Lusitaniae, nec non Venerabilis Frater Antonius Augustus dos Santos Marto, Episcopus Leiriensis - Fatimensis, nomine cunctorum fidelium in Lusitania, admoverunt humillime rogantes ut Nosmet Ipsi Nostrum Secretarium Status veluti Legatum in Fatimam mitteremus ad claudendas celebrationes religiosas huius anniversariae memoriae, quae diebus XII-XIII proximi mensis Octobris festivo animo agentur.

Libenter his precibus annuentes, ad Te quidem, Venerabilis Frater Noster, qui proximus es cotidianae Nostrae operae adiutor atque notus apparitionum Beatae Mariae Virginis Fatimae propagator, Nostram admovemus cogitationem Nostrumque animum. idcirco harum Litterarum vi Te designamus LEGATUM NOSTRUM, mandatis tibi factis, ut memoratis diebus Fatimae sacris celebritatibus Nostro nomine praesis atque Nostros pastorales sensus fidelibus ibi congregatis humaniter renunties. De Maria loqueris quae "verbo divino consentiens, facta est Mater Iesu, ac salvificam voluntatem Dei, pleno corde et nullo retardata peccato, complectens, semetipsam ut Domini ancillam personae et operi Filii sui totaliter devovit" (Lumen gentium, 56), atque omnes hortaberis ad spiritalem vitam renovandam adque testimonium fidei, Maria tota sancta intercedente, rite praestandum.

Dum per Te consalutamus omnes Praesules et universum clerum ac Lusitaniae populum, pro certo habemus illos omnes renovato animo cunctas vires suas in opus novae evangelizationis esse impensuros. Nos omnes fideles qui in Lusitania sunt vel qui ad sacrum illum locum peregrinantes advenient, precibus prosequimur atque Deum omnipotentem obsecramus ut, materno praesidio Beatae Mariae Virginis suffulti, praeceptum caritatis in vita cotidiana diligentius servare possint.

Munus tuum, Venerabilis Frater Noster, magni sane ponderis aestimantes, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus Tibi universisque celebrationum participibus.

Ex Arce Gandulfi, die XVI mensis Septembris, anno MMVII, Pontificatus Nostri tertio.

BENEDICTVS PP. XVI

 

Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

   

top