|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
FRATRI
IVANO S.R.E. CARDINALI DIAS,
CONGREGATIONI PRO GENTIUM
EVANGELIZATIONE PRAEFECTO
Venerabili Fratri Nostro
IVANO S.R.E. Cardinali DIAS
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto
Vetustam Aethiopes sectantes consuetudinem atque peculiarem
temporis mensuram ad novum Millennium recolere se comparant ipsique in memoriam
antiquos annales revocare festinant, cum christianum nomen illuc est inductum et
Salvatoris salus gentes illas est complexa. Commemorationem hanc Congressus
Eucharisticus nationalis extollet, qui eodem tempore ibidem celebratur. Ex hoc
enim Sacramento veluti e salienti sacerrimoque fonte Domini scimus defluere
uberrima beneficia et amplissima dona. Fideles autem inde vigorem sumentes suam
operam in cotidianis officiis sustinendis fortius studiosiusque agere possunt.
Provido de consilio novimus annum bismillesimum Aethiopica in
Natione, nominatim Neanthopolitana in urbe, II-IV diebus mensis Maii, actum iri,
cum eodem tempore Congressus eucharisticus nationalis celebratur. Maiores enim
ibidem et qui pientissimi exstiterunt Corporis et Sanguinis Christi mysterium
sunt venerati aliisque idem ferventi animo inculcarunt, ubi primum christiana
haec ad loca religio inducta est.
Cupimus et Nos, antiquioribus repetitis christianae pietatis
documentis, nostra quoque aetate hae testificationes ut confirmentur et fides
roboretur, quo latius pleniusque Salvatoris hodierni homines fruantur salute et
ipsi hoc divino de Sacramento uberrimos capiant fructus.
Quocirca ut bina haec commemoratio spectabilius efficaciusque
evolvatur, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui,
Evangelii diffundendi alacriter gerens operam, prorsus idoneus occurris qui
personam Nostram inibi sustineas atque utrique celebrationi intersis. Itaque
permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum
extraordinarium renuntiamus et constituimus ad sollemnia illa agenda.
Universis igitur participibus hominibusque inibi cunctis
voluntatem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus
spiritu praesentes. Nostro nomine Nostraque auctoritate Benedictionem
Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et
supernarum gratiarum complementum.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXVII mensis Martii, anno MMVIII,
Pontificatus Nostri tertio.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana
|