 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
GODEFRIDO S.R.E. CARDINALI DANEELS,
ARCHIEPISCOPO METROPOLITAE MECHLINIENSI-BRUXELLENSI
Venerabili Fratri Nostro GODEFRIDO S.R.E. CARDINALI DANNEELS Archiepiscopo Metropolitae Mechliniensi-Bruxellensi
Divino Spiritu operam comitante suaque gratia largiter
fecundante sanctus Villibrordus, una cum aliis sociis, plerumque monachis
Benedictinis, ferventer efficaciterque septimo et octavo saeculo evangelizavit
amplas Europae regiones. Cum quidem aetate nostra communes Europae christianae
radices iterum requirendae sint, omnino laudabile videtur consilium, de quo ad
Nos relatum est, videlicet inceptum anniversariam celebrandi memoriam diei
natalis eiusdem sancti, qui abhinc MCCCL annos ortus est, atque Romae a
Decessore Nostro sancto Sergio I anno DCXCV episcopus est constitutus.
Hic vero Evangelii assiduus praedicator, humilis mysteriorum Dei
dispensator, pauperum et principum probus amicus, benignus pater, iustus et
sanctus, varias inter difficultates numquam a pastorali destitit ministerio.
Adiuvantibus autem Irmina et Pipino II principibus, monasterium exstruxit in
loco Echternach, intra fines Ducatus Luxemburgensis, ubi etiam anno DCCXXXIX
meritis onustus animam suam sanctam Domino reddidit.
Cupientes Nos eidem tribuere honorem, simulque hortari populos,
qui eius apostolicam industriam olim sunt experti, ad christianam fidem spem et
caritatem renovandas, libenter accepimus petitionem Venerabilis Fratris
Ferdinandi Franck, Archiepiscopi Luxemburgensis, qui humane a Nobis poposcit ut
Patrem Purpuratum mitteremus ad memoratum sancti Villibrordi iubilaeum
sollemniter celebrandum. Ad te igitur, Venerabilis Frater Noster, qui tot per
annos cotidiana actuositate pro concredita tibi parte Ecclesiae insignem te
confirmasti Domini Iesu ministrum Nostrumque cooperatorem, qui polles etiam
sermonibus his in locis adhibitis, fidentes recurrimus teque his Litteris
Nostrum Missum Extraordinarium ad memoratam celebrationem destinamus.
Quocirca diebus XI-XIII proximi mensis Maii liturgicis
celebrationibus Nostro nomine Luxemburgi praesidebis Nostramque omnibus
significabis salutationem. Populum hortaberis ad constantem erga sanctum
Villibrordum devotionem, ut ipse a Christo Domino rectam vitam, altissimam erga
divinam legem reverentiam, sinceram caritatem, serenam cum aliis hominibus
consuetudinem obtineat atque christiana fides in Europaeis gentibus confirmetur.
Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi
impertimus, Venerabilis Frater Noster, dilectis quoque Pastoribus et
Christifidelibus illic congregatis cunctisque faustum hunc eventum
participantibus peramanter dilargiendam.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Aprilis, anno MMVIII,
Pontificatus Nostri tertio.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana
|