The Holy See
back up
Search
riga

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI TOMKO,
 PRAESIDI OLIM PONTIFICII COMITATUS EUCHARISTICIS INTERNATIONALIBUS CONVENTIBUS PROVEHENDIS,
ELECTO LEGATO PONTIFICIO
AD CELEBRANDUM
XLIX CONGRESSUM EUCHARISTICUM INTERNATIONALEM, IN URBE QUEBECENSI

  

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali TOMKO
Praesidi olim Pontificii Comitatus
Eucharisticis Internationalibus Conventibus provehendis

"Sanctissima Eucharistia donum est Iesu Christi se ipsum tradentis, qui Dei infinitum nobis patefacit in singulos homines amorem". Hac sententia placuit Nobis Adhortationem Apostolicam Postsynodalem Sacramentum caritatis (n. 1) inire, in qua praecipua quaedam elementa officiaque explicavimus ad novum in Ecclesia impulsum eucharisticum concitandum. Nunc vero animum Nostrum praeparamus ad singularis ponderis eucharisticum eventum, ad XLIX videlicet Congressum Eucharisticum Internationalem, tempus scilicet precis, meditationis atque eucharisticae renovationis, qui diebus XV-XXII proximi mensis Iunii Quebecensi in urbe celebrabitur. Haec Statio orbis eodem evenit anno quo iam memorata urbs CD anniversariam memoriam conditionis suae celebrat et Mexicani fideles Ecclesiae implantationem in septentrionali patriae regione recolunt.

Grato animo humanissimam accepimus Epistulam Venerabilis Fratris Nostri Marci S.R.E. Cardinalis Ouellet, Archiepiscopi Metropolitae Quebecensis atque Canadiae Primatis, qui, auditis auctoritatibus civilibus et Conferentia Episcoporum Canadiae, Nosmet Ipsos ut hunc Congressum Internationalem Eucharisticum participaremus invitavit. Cum ob negotiorum Nostrorum abundantiam hoc fieri nequeat, aliquem eminentem ecclesiasticum virum quaerimus qui Nostro Nomine huic Congressui praeesse valeat. Itaque ad Te, Venerabilis Frater Noster, animum Nostrum vertimus qui, Praeses olim Pontificii Comitatus Eucharisticis Internationalibus Conventibus provehendis, non solum singulari hac in doctrina de Eucharistia excellis peritia sed etiam erga Eucharistiam nota devotione.

Idcirco harum Litterarum vi Te designamus Legatum Nostrum, mandatis Tibi factis, ut memoratis diebus in praeclara Canadiae urbe sacris celebritatibus Nostro nomine praesis atque Nostros pastorales sensus fidelibus ibi congregatis humaniter renunties. De Eucharistia loqueris quae "donum Dei est pro vita mundi", atque omnes adhortaberis ad spiritalem vitam per eam renovandam, fontem scilicet cuiusque formae sanctitatis.

Dum per Te, Venerabilis Frater Noster, omnes consalutamus Praesules et fideles qui Quebecum ad Congressum advenient, precibus Nostris omnes comitamur atque Deum omnipotentem obsecramus ut, materno praesidio Beatae Mariae Virginis suffulti, praeceptum caritatis in vita cotidiana diligentius servare pergant.

Munus tuum magni sane ponderis aestimantes, peculiaris benevolentiae Nostrae pignus Apostolicam Benedictionem Tibi peramanter impertimus, universis Congressus Eucharistici Internationalis Quebecensis participibus transmittendam.

Ex Aedibus Vaticanis, die IX mensis Aprilis, anno MMVIII, Pontificatus Nostri tertio.

BENEDICTVS PP. XVI

 

Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 

top