|
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
PAULO S.R.E. CARDINALI
POUPARD,
PONTIFICII CONSILII DE
CULTURA PRAESIDI EMERITO,
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD XXII CONGRESSUM MARIOLOGICUM MARIANUM INTERNATIONALEM
Venerabili Fratri Nostro PAULO S.R.E. Cardinali POUPARD Pontificii
Consilii de Cultura Praesidi emerito
Si quidem annorum decursu singularem pietatem peculiaremque cultum Virgini
Mariae tribuere in orbe terrarum fideles consueverunt, id insigne apud
Lapurdense sanctuarium copiosius evenire novimus, quo turmatim homines confluere
solent animi corporisque beneficia petituri. Ibidem enim Immaculata Virgo
apparuisse perhibetur quaedam necessaria monita cum significaret, ut,
transituris rebus posthabitis, aeterna sine cunctatione peterentur.
Perpetua singularisque illa pietas, qua erga sanctissimam Iesu Christi Matrem
fertur Ecclesia, impellit ut quam amplissime ipsa cognoscatur et theologicis
vestigationibus confirmetur. Quapropter diebus IV-VIII mensis Septembris XXII
Congressus Mariologicus Marianus Internationalis agetur, in quo de ipsa Deipara
praeclarorum doctorum perspicua erit inquisitio, variis de Ipsa argumentis
diserte agitatis.
Decet igitur et admodum convenit ut congressus hic congruenter optimoque iure
extollatur. Ipse enim copiam dat et facultatem non de Mariali doctrina dumtaxat
disserendi, verum animos ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem
certioraque proposita permovendi.
Quocirca ut congressus hic magnificentius evolvatur, mittere aliquem
eminentem virum statuimus, qui partes Nostras sustineat et personam agat. Ad te
autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui prorsus idoneus
occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna
moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium renuntiamus et constituimus, qui congressum illum
rite praesideas.
Universis igitur dissertatoribus, participibus auscultatoribusque inibi
cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes et cohortationem ad mariale studium
significes. Omnibus Nostro nomine Nostraque auctoritate Benedictionem
Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et
supernarum gratiarum nuntiatrix.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Iunii, anno MMVIII, Pontificatus
Nostri quarto.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana
|