 |
BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
CLAUDIO S.R.E. CARDINALI
HUMMES, O.F.M.,
CONGREGATIONIS PRO CLERICIS
PRAEFECTO
Venerabili Fratri Nostro
CLAUDIO S.R.E. Cardinali HUMMES, O.F.M.
Congregationis pro Clericis Praefecto
Sollemne prorsus iucundumque est memoriam longinqui illius diei repetere et
recordationem, tertii scilicet mensis Augusti, cum necessariis et Franciscali
circum te familia versantibus, Divinopolitana in urbe presbyterali ordine es
auctus perinde atque supernorum donorum dispensator constitutus. Diuturnum hoc
ministerium, Venerabilis Frater Noster, magno Nobis universaeque Ecclesiae est
argumento tibi vehementer gratulandi totum apostolicum curriculum, hisce
quinquaginta annis in Ecclesiae beneficium salubriter destinatum luculenterque
exactum.
Religiosa communitas olim te sustentavit appositaque doctrina erudivit,
ipsaque exinde Aeterna Urbs in philosophica disciplina altius instituit. Iter
ideo planius patuit ad pastoralem navitatem agendam, quam posthac in fideles
colendos, iuvenes in Studiorum universitate instituendos, tui Ordinis sodales
curandos contulisti, unde uberes fluxerunt fructus copiosaque spiritalia
emolumenta.
Nihil igitur est quod mirandum sit te promptum Paulum VI, recolendae memoriae,
alacremque repperisse, cum Carcabiensi titulo insignitum et Sancti Andreae in
Brasilia Ecclesiae te Coadiutorem renuntiaret, quae unum et viginti annos te
sollertem nacta est Pastorem. Eodem animi studio posthac ad copiosam Sancti
Pauli in Brasilia, venerati Decessoris Nostri Ioannis Pauli II de voluntate,
accessisti, immensa pro illa multitudine, haud paucis difficultatibus affecta,
apostolicam operam acturus, quam proinde in purpuratorum Patrum numerum
cooptatus studiosius gessisti.
In illis locis passim reperiuntur tuae sacerdotalis animi actuositatis
documenta, quae cunctorum conciliarunt aestimationem. Sacerdotes, fideles,
parvuli ipsi Franciscalem tuum animum invenerunt eundemque amabilem laetumque,
ut Evangelii nuntius cunctis recta ratione, hodiernis adhibitis instrumentis,
deferretur. Nec silere volumus de ea quae apud Congregationem pro clericis
Praefectus necnon apud cetera Romanae Curiae Dicasteria agere soles, ex quibus
emolumentum novimus salutare evenire catholicae universae familiae.
Nihil opus esse pluribus verbis arbitramur ut tibi comprobationem Nostram
atque pergratum animum significemus, quem eundem potissimum confirmare cupimus
cum incidet sacerdotalis tua haec honorifica commemoratio. Tibi itaque Nos Ipsi
nominatim, Venerabilis Frater Noster, Apostolicam Benedictionem Nostram
singulari com animi affectione addicimus, largiter universis qui necessitudinis
vinculo tecum obstringuntur cumulateque adscribendam.
Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Iulii, anno MMVIII, Pontificatus
Nostri quarto.
BENEDICTVS PP. XVI
© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana
|